Skip to the text

Caput III - De fr. Bernardo, quando angelus transivit sibi flumen.

¹ In principio Ordinis, quando erant pauci fratres et adhuc non erant capta loca, s. Franciscus ivit ad visitandum S. Iacobum, ducens secum aliquos socios, quorum unus erat fr. Bernardus. ² Cum autem irent pariter, invenerunt in quadam terra unum infirmum; cui compatiens s. Franciscus, dixit fr. Bernardo: "Volo, fili, quod remaneas ad serviendum isti infirmo". ³ Qui statim, flexis genibus et capite inclinato, suscepit reverentissime obedientiam s. patris. S. autem Franciscus, relicto fr. Bernardo cum dicto infirmo, ivit ad S. Iacobum cum aliis sociis. ⁴ Et cum starent et orarent in S. Iacobo, fuit sibi revelatum a Domino in ipsa ecclesia, quod ipse caperet loca per mundum, eo quod deberet Ordo eius in magna multitudine dilatari. Unde ex tunc ex divino imperio cepit loca capere circumquaque. ⁵ Rediens autem s. Franciscus per viam primam, invenit fr. Bernardum et infirmum sibi commissum perfecte sanatum. Unde sequenti anno concessit s. Franciscus quod fr. Bernardus iret ad S. Iacobum. ⁶ Interim s. Franciscus rediit in vallem Spoletanam. Et cum instarent in quodam loco deserto, ipse et fr. Masseus et fr. Helias et quidam alii, et stante quadam die s. Franciscus in silva ad orandum, ⁷ socii vero eius, habentes eum in magna reverentia, timebant eius orationem aliqualiter impedire propter magnalia que sibi Deus in orationibus faciebat. ⁸ Accidit quod quidam valde pulcher iuvenis, accinctus vestes quasi ad ambulandum paratus, venit ad portam et pulsavit tam festinanter et diu, quod fuit insolitum. ⁹ Accedens autem fr. Masseus ad portam, aperuit et ait illi iuveni: "Fili, nondum credo te ad portam fratrum fuisse, quia nescis moderate pulsare". ¹⁰ Et respondit: "Quomodo debet fieri?". Cui dixit fr. Masseus: "Pulsa ter et raro, unam pulsationem post aliam; postea expecta, donec frater compleat Pater noster et veniat ad te. Et si in hoc intervallo non venerit, iterum pulsa". ¹¹ Iuvenis autem respondit: "Ego habeo magnam festinantiam, ideo sic pulso; nam habeo facere longum iter. Veni autem huc ut loquerer s. Francisco, sed ipse stat modo in contemplatione in silva; ideo nolo eum impedire. ¹² Sed vade, mitte michi fr. Heliam; audivi enim quod est valde sapiens: ideo volo sibi facere unam questionem". ¹³ Fr. autem Masseus, cum dixisset fr. Helie ut iret ad illum, tulit moleste et noluit ire, superbiens et irascens. ¹⁴ Fr. vero Masseus nesciebat quid faceret; quia, si dicebat quod ille non poterat ire, mentiebatur; si vero dicebat quod erat turbatus, timebat ne haberet malum exemplum. ¹⁵ Et quia interim ille tardabat venire, ille iuvenis iterum pulsavit ut prius. Tandem vero rediit frater ad portam et ait iuveni. "Tu non servasti regulam meam, sive doctrinam, in pulsando". ¹⁶ Ille iuvenis erat angelus Domini, qui, anticipans responsionem fr. Massei, dixit: "Fr. Helias non vult venire ad me; sed vade ad fr. Franciscum et dicas quod mittat ad me fr. Heliam". ¹⁷ Tunc fr. Masseus ivit ad fr. Franciscum stantem et orantem in silva, facie elevata in celum, et dixit ei totam ambasciatam dicti iuvenis et responsionem fr. Helie. ¹⁸ Tunc s. Franciscus nec se mutando de loco nec faciem declinando a celo, dixit: "Vade et dicas fr. Helie quod per obedientiam statim vadat ad eum". ¹⁹ Fr. vero Helias ivit ita turbatus ad portam, quod aperiendo ostium cum impetu fecit validum strepitum et rumorem, dicens iuveni: "Quid vis tu?". ²⁰ Ille autem iuvenis ait: "Cave, carissime, quia videris turbatus, cum ira impediat animum ne possit cernere verum". ²¹ Tunc fr. Helias dixit: "Dicas quod vis!". Et ille: "Quero a te, inquit, utrum observatoribus s. evangelii liceat de omnibus que apponuntur, prout Cristus tradidit, manducare (cfr. Luc 10,8); et quero utrum alicui homini liceat observatoribus s. evangelii contraria evangelice libertati imponere?" ²² Fr. vero Helias respondit superbe, dicens: "Bene scio istud, nolo tibi dicere. Vade pro factis tuis". Iuvenis respondit: "Ego scirem melius ad istam questionem respondere quam tu". ²³ Fr. vero Helias indignatus clausit ostium cum impetu et recessit. Et cum cogitaret intra seipsum de dicta questione, hesitabat nec enodare sciebat. ²⁴ Ipse enim, cum esset vicarius Ordinis, presumpserat ultra evangelium et regulam ordinare, et constitutionem iam fecerat quod nullus frater carnes in Ordine manducaret; ita quod dicta questio erat totaliter contra eum. ²⁵ Unde cum nesciret declarare seipsum, considerans iuvenis predicti modestiam et quod autem dixerat questionem illam eo melius enodare, rediit ad portam, aperiens ostium, ut ab ipso iuvene dictam questionem sibi peteret enodari. ²⁶ Sed, aperta porta, nullus apparuit nec circumquaque discurrendo quesitus potuit reperiri. Ille autem erat angelus Domini, qui propterea ipsum non expectando recessit, quia superba mens non fuit digna angelicum habere colloquium. ²⁷ Quibus peractis, s. Franciscus, cui omnia fuerant revelata, rediens de silva, acrius redarguit cum clamore valido fr. Heliam, dicens: "Male facis, fr. Helia superbe, qui repellis sanctos angelos, qui veniunt ad nos visitandos et instruendos. ²⁸ Dico autem tibi, quod timeo vehementer ne tua superbia extra istum Ordinem faciat te finire". Et ita sibi in posterum accidit, sicut s. Franciscus spiritu prophetico ante dixit. ²⁹ In eadem autem die et hora qua ille angelus a fratre predicto recessit, apparuit in eadem specie fr. Bernardo, redeunti de S. Iacobo et stanti ultra quoddam magnum flumen, quod transire non poterat; et salutans fr. Bernardum idiomate proprio, dixit: "Dominus det tibi pacem (cfr. Num 6,26), o bone frater!". ³⁰ Et fr. Bernardus, admirans de pulcritudine eius et de lingua sibi nota et de salutatione pacifica et de facie leta, interrogavit eum: "Unde te habeo, o bone iuvenis (cfr. Tob 5,6)?". ³¹ Et ille respondit: "Venio de tali loco ubi moratur s. Franciscus; et ivi ad loquendum cum eo, sed non potui, quia stabat in silva ad contemplandum divina. ³² Et stabant cum eo in illo loco fr. Masseus et fr. Egidius et fr. Helias. Et fr. Masseus docuit me sonare ad portam vestram. ³³ Fr. vero Helias, quia de questione quam sibi feci me audire contempsit, quando postea penituit et voluit me audire et videre, non (cfr. Luc 10,24) potuit". ³⁴ Et hiis dictis ait angelus fr. Bernardo: "Quare, carissime, differs ultra fluvium transire?". Respondit: "Quia periculum timeo propter profunditatem aque quam video". ³⁵ Et angelus dixit: "Transeamus simul, non dubites!". Et apprehensa manu eius, in ictu oculi fr. Bernardum in alteram partem fluminis incolumem posuit. ³⁶ Cernens hoc fr. Bernardus quod ille esset angelus Domini, cum magna devotione et reverentia ac gaudio dixit: "O angele benedicte Dei, dicas michi quod est nomen tuum?". ³⁷ Qui respondit: "Quid queris nomen meum (cfr. Gen 32,29), quod est ammirabile?". Et hoc dicto disparuit et reliquit fr. Bernardum valde consolatum, ita quod totam viam illam cum gaudio ambulavit. ³⁸ Ipse vero fr. Bernardus diem et horam notavit quando angelus sibi apparuit; et postquam pervenit ad locum ubi s. Franciscus cum dictis sociis morabatur, omnia illis per ordinem recitavit. ³⁹ Unde certissime adverterunt quod ille idem angelus ipsis illa die et hora apparuit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.

Chapter 3 of 68