Caput XIII - Qualiter s. Franciscus fr. Masseum levavit in aere cum flatu, et quomodo s. Petrus et s. Paulus apparuerunt s. Francisco Rome in ecclesia s. Petri.
¹ Mirabilis Dei servus et verus Cristi discipulus s. Franciscus, ut Cristo se in omnibus conformaret, sicut Salvator misit discipulos suos binos in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus (cfr. Luc 10,1), ² ita postquam s. Franciscus aliquos socios habuit, ad duodenarium numerum congregatos, binos per mundum ad predicandum dispersit. ³ Et ut exemplum aliis in se monstraret de vera obedientia, ipse prior exemplo Cristi benedicti incipiebat facere quam docere (cfr. Act 1,1). Unde quodam tempore cum ceteris sociis partes orbis varias adsignans, ipse, electo sibi fr. Masseo pro socio, versus provinciam Francie iter arripuit. ⁴ Cum vero irent pariter, pervenerunt ad habitationes quasdam fidelium: unde pro necessitate corporis oportebat eos, prout dicit regula, mendicare; ⁵ ita quod s. Franciscus ivit per unam contratam fr. vero Masseus per aliam. ⁶ Sanctus vero Franciscus, quia erat despectus et parvus, et propterea inter ignotos quasi despiciebatur ab omnibus, quia humane insipientie oculus non illa que intus sed solum illa que foris iudicat, ideo ipse sanctus quosdam bolos vilis panis et frusta parvula conquisivit; ⁷ sed fr. Masseo, qui erat pulcher homo et magnus, dati fuerunt plures et pulcriores. ⁸ Cum autem ambo extra terram in quodam loco, ut simul cibum sumerent, convenissent, non inveniebant nisi solum terre ubi locarent elemosinas conquisitas, quia regio illa erat omnimo nuda lapidum. Tandem nutu divino pervenerunt ad quemdam fontem, in cuius margine collocatus erat lapis pulcher et latus; de quo valde gavisi, super lapidem illum acquisita panis fragmentula posuerunt. ⁹ Cum vidisset autem s. Franciscus quod frusta panis fr. Massei essent pulcriora et plura quam sua, exultans in spiritu pro desiderio paupertatis, ait: "O fr. Massee, nos non sumus digni de tam magno thesauro". ¹⁰ Et hoc, elevando vocem gradatim, pluries replicavit. Respondit fr. Masseus: "Pater carissime, quomodo potest dici thesaurus, ubi est tanta penuria: quod nec est ibi tobalia nec cultellum nec incisoria nec scutella nec domus nec mensa nec famulus nec ancilla?". ¹¹ Respondit s. Franciscus: "Et hoc ego reputo magnum thesaurum, ubi nichil est de hiis que preparat humana industria. ¹² Sed quicquid adest, totum a providentia ministratur divina, sicut manifeste apparet in pane acquisito, in lapide tam pulcro et in fonte tam limpido. ¹³ Unde volo quod rogemus Deum, ut thesaurum s. paupertatis tam nobile, qui habet administratorem Deum, faciat nos toto corde diligere". ¹⁴ Et de illis frustulis et fonte, cibo et potu gaudenter et cum laudibus divinis assumpto, surrexerunt ut versus Franciam pergerent. Et cum pervenissent ad quamdam ecclesiam, dixit s. Franciscus socio: "Intremus ut hic missam Domini audiamus". Sed cum sacerdos abesset, s. Franciscus abscondit se post altare illius ecclesie ad orandum. ¹⁵ Et ibidem recepit visitationis divine tam excessivum fervorem, eius animam ad paupertatis concupiscentiam totaliter inflammantem, quod videbatur ex facie et oris yatu quasi flammas amoris emittere. ¹⁶ Et egrediens ad socium sic ignitus ore vehementer dicebat: "A, A, A, A, fr. Massee, prebe michi teipsum!". Et hoc fecit ter. ¹⁷ Fr. autem Masseus, stupens de tam vehementi fervore, cum tertia vice s. Franciscus dixisset: "Prebe michi teipsum!", misit se totum infra brachia s. patris. ¹⁸ Tunc s. Franciscus, cum yatu magno et Spiritus sancti fervore ac clamore valido reboando "A, A, A, A," levavit fr. Masseum cum ipso flatu in aere et impulit illum ante se quantum posset esse unius longe haste mensura. ¹⁹ Quod videns, fr. Masseus stupuit valde de tam mirando s. patris fervore; et retulit postea socius quod in illo s. Francisci impulsu tantam dulcedinem et s. Spiritus consolationem persensit, quod nunquam in vita sua consolationem tam maximam se meminit habuisse. ²⁰ Post hec dixit s. Franciscus: "Carissime, eamus ad s. Petrum et ad s. Paulum, et rogemus eos, quod ipsi nos doceant et adiuvent possidere thesaurum inenarrabilem sanctissime paupertatis. ²¹ Et addidit s. Franciscus fr. Masseo, dicens: "Carissime et dilectissime mi frater, thesaurus beatifice paupertatis est tam dignissimus, tam divinus, quod nos non sumus digni illum in vasis (cfr. 2Cor 4,7) nostris tam vilissimis possidere, ²² cum hec sit illa virtus celestis per quam terrena et transitoria cuncta calcantur et per quam omnes obices tolluntur e medio, ut libere Domino eterno mens humana iungatur. ²³ Hec est que adhuc animam in terris positam facit in celis cum angelis conversari. ²⁴ Hec est que Cristum in cruce associat, cum Cristo in tumulo absconditur et cum Cristo resurgit et ascendit in celum; quia dotem agilitatis super celum volandi animabus ipsam amantibus etiam in hac vita concedit, cum vere humilitatis et caritatis arma custodiat. ²⁵ Ideo rogemus sanctissimos apostolos Ihesu Cristi, quod ipsi, qui fuerunt amatores huius evangelice margarite, hanc gratiam nobis acquirant a D. Ihesu Cristo, ²⁶ ut ipse, qui fuit s. paupertatis observator et doctor, dignetur per suam sanctissimam misericordiam nobis concedere ut mereamur veri esse observatores et humiles discipuli pretiosissime et amantissime et angelice paupertatis". ²⁷ Cum pervenissent ergo Romam, intraverunt ecclesiam Principis apostolorum, Petri beatissimi; et postquam intraverunt, s. Franciscus perrexit ad unum angulum ipsius ecclesie et fr. Masseus ad alium, ad rogandum Deum et sanctos eius apostolos, quod ad possidendum s. paupertatis thesaurum ipsos instruerent et iuvarent. ²⁸ Et hoc cum devotione magna et multis lacrimis postulabant. Cum autem in oratione humiliter insisterent, et ecce b. Petrus et b. Paulus apparuerunt cum magna claritate b. Francisco, amplexantes illum et obsculantes atque dicentes: ²⁹ "Fr. Francisce, quia hoc tu petis et desideras quod Cristus et sancti apostoli servaverunt, ideo notificamus tibi ex parte sua quod tuum desiderium est impletum. ³⁰ Et D. Ihesus Cristus nos misit ad te, ut annuntiemus tibi quod oratio tua exaudita est (cfr. Luc 1,13), et thesaurus sanctissime paupertatis tibi et tuis sequentibus perfectissime est concessus. ³¹ Et tibi ex parte Cristi dicimus quod, quicumque hoc desiderium perfecte tuo exemplo sequentur, de regno beatitudinis sunt securi; et tu et omnes tui sequaces erunt a Domino benedicti". ³² Et hiis dictis recesserunt, relinquentes eum intime consolatum. S. autem Franciscus, surgens ab oratione, obviavit socio et interrogavit si aliquid habebat a Domino. Qui respondit quod nichil habebat. ³³ Sanctus autem Franciscus dixit quod b. Petrus et b. Paulus sibi apparuerant et hec verba consolatoria, ut predictum est, revelaverant. ³⁴ E quo utrique tanto gaudio et letitia sunt repleti quod, obliti ire in Franciam, sicut proposuerant primitus, ad vallem Spoletanam cum festinatione redierunt, ubi debebat hec via celestis et angelica inchoari. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Chapter 13 of 68