Skip to the text

Caput IV - De fr. Bernardo, quomodo ivit Bononiam.

¹ Quoniam b.p.n. Franciscus, tam sui quam ipse, de cruce et ad crucem fuerat vocatus a Deo, ideo ipse et alii beati sui socii primi recte videbantur et erant homines Crucifixi; ² crucem in habitu et victu et in omnibus eorum actibus baiulantes, cupientes magis opprobria Cristi quam vana mundi et deceptoria blandimenta; propter quod letabantur de iniuriis et de honoribus tristabantur. ³ Et ibant per mundum tamquam peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11), nichil secum preter Cristum portantes; propter quod quocumque ibant, quia vere vitis palmites vivi erant, fructus animarum maximos faciebant. ⁴ Unde accidit semel in principio Ordinis quod s. Franciscus misit fr. Bernardum Bononiam ut ibi fructificaret Deo secundum gratiam a Domino sibi datam. Fr. autem Bernardus, cruce Cristi se muniens et obedientie sociatus virtute, Bononiam adiit. ⁵ Quem cum viderent pueri insolito habitu et despecto, multas illi iniurias irrogare ceperunt. Quas iniurias fr. Bernardus, vere sanctus, non solum patienter sed etiam letissime sustinebat. ⁶ Nam ut Cristi, qui factus est abiectio plebis et obprobrium hominum (cfr. Ps 21,7), vere esset discipulus, in platea dicte civitatis se studiose posuit, ubi melius illuderetur ab hominibus. ⁷ Unde cum sederet ibi, congregati sunt multi pueri et etiam homines circa eum; et quidam trahebant caputium retro, quidam ante; quidam vero pulverem, alii vero lapides iactabant in eum; quidam insuper ipsum hinc inde graviter impingebant. ⁸ Ad cuncta vero obprobria fr. Bernardus gaudens et patiens permanebat, in nullo penitus renitens aut murmurans; immo, quod maius est, ad similia obprobria sustinenda per plures dies in dicta platea studiose redibat. ⁹ Et quantumcumque iniuriis afficeretur ab illis, semper tamen imperturbatum animum leta facie ostendebat. ¹⁰ Et quia patientia opus perfectum habet et approbat, ideo quidam sapiens iudex, attendens et diligenter examinans tam virtuosam constantiam tot diebus in nullo penitus perturbatam, dixit in corde suo: ¹¹ "Impossibile est quod iste non sit sanctus homo". Et accedens ad fr. Bernardum, dixit: "Quis es tu et ad quid huc venisti?" ¹² Fr. vero Bernardus misit manum in sinum et protulit regulam evangelicam s. Francisci, quam in corde portabat et opere ostendebat. ¹³ Ille vero iudex, cum ipsius regule statum altissimum perlegisset, vehementer obstupuit, cum esset homo intelligens; ¹⁴ et vertens se ad socios, cum admiratione maxima dixit: "Iste est altior status quem unquam audiverim; et propterea iste homo cum sociis suis est de sanctioribus hominibus mundi huius. ¹⁵ Unde magnum peccatum faciunt qui sibi iniurias irrogant; quia non iniuriis sed maximis est honoribus extollendus, cum vere sit amicus Altissimi". ¹⁶ Et ait illi: "Carissime, si locum vobis aptum aliquis exhiberet, ubi commode Domino serviretis, et velletis accipere, ego pro salute anime mee libentissime vobis darem". ¹⁷ Fr. Bernardus respondit: "Domine carissime, credo quod hoc vobis inspiravit Deus; et ideo oblationem vestram ad honorem Cristi libenter accipio". ¹⁸ Tunc dictus iudex fr. Bernardum ad domum suam ducens, cum gaudio et caritate magna suscepit, et postea locum promissum sibi exhibuit et ad suas expensas totum perfecte et devote complevit. ¹⁹ Et factus est defensor et pater precipuus fr. Bernardi et sociorum eius. Fr. vero Bernardus propter s. conversationem eius cepit honorari ab hominibus, in tantum quod beatos se putabant qui illum tangere poterant vel videre. ²⁰ Fr. vero Bernardus, sicut vere humilis et Cristi discipulus, timens ne honor qui sibi exhibebatur ibidem impediret quietem sui animi et salutem, recessit et ad s. Franciscum rediens, dixit: ²¹ "Locus captus est in civitate Bononie; unde mittas, pater, fratres qui morentur ibidem, quia ego amplius ibi lucrum non facio; immo, propter magnum honorem qui michi exhibetur ibidem, timeo plus perdere quam lucrari". ²² Beatus autem Franciscus, audiens cuncta per ordinem que Dominus per fr. Bernardum fuerat operatus, gaudens et exultans in spiritu, cepit laudare Altissimum, qui pauperculos crucis discipulos sic in salutem populi dilatabat. ²³ Et ex tunc assumens de sociis, misit eos in Lombardiam, et, crescente devotione fidelium, ceperunt loca plurima circumquaque. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.

Chapter 4 of 68