Skip to the text

Caput XI - Qualiter s. Franciscus intellexit archana cordis fr. Massei.

¹ Semel s. Franciscus cum fr. Masseo in itinere positus, quem propter gratiam verbi et discretionem precipuam et adiutorium quod sibi prestabat in raptu, satisfaciendo concurrentibus et abscondendo sanctum, ne impediretur ab illis, libentissime ducebat pro socio. ² Cum quadam die simul incederent, fr. Masseus s. Franciscum per aliquod spatium in itinere precedebat. ³ Sed cum ad quoddam trivium pervenisset per quod poterat vel Senas vel Florentiam vel Aretium pergere, dixit fr. Masseus: "Pater, quam viam tenere debemus?". ⁴ Respondit sanctus: "Viam illam tenebimus quam voluerit Dominus". Respondit fr. Masseus: "Et quomodo scire poterimus Domini voluntatem?". ⁵ Respondit sanctus: "Ad signum quod in te ostendam. Unde in meritum s. obedientie mando tibi ut in isto trivio, in loco scilicet ubi tenes pedes, te, sicut pueri faciunt, circumvolvas in giro, et non desinas sic te volvere donec te prohibuero". ⁶ Ille vero, tanquam verus obediens, tamdiu se circumvolvit ibidem quod, propter vertiginem capitis que ex tali circumvolutione inducitur, pluries cecidit; sed cum sanctus non prohiberet et ille vellet fideliter obedire, surrexit et resumpsit dictum girum. ⁷ Et dum se fr. Masseus fortiter volveret, ait s. Franciscus: "Sta fortiter; non te moveas!". Qui statim se fixit. ⁸ Et s. Franciscus ait: "Versus quam partem tenes faciem?". Respondit fr. Masseus: "Versus Senas". Tunc ait s. Franciscus: "Ipsa est via per quam vult Dominus quod eamus". ⁹ Dum autem irent per viam, fr. Masseus vehementer de talibus mirabatur, scilicet quod sic pueriliter eum faceret etiam coram secularibus transeuntibus circumvolvi; tamen propter reverentiam non audebat aliquid dicere s. patri. ¹⁰ Cum autem appropinquasset Senis, et s. patris adventum sensisset populus civitatis, venerunt obviam sancto et tam ipsum quam socium pensiles portaverunt, ita quod terram pedibus minime tetigerunt usque ad episcopatum Senensium. ¹¹ In illa vero hora aliqui Senenses pugnabant ad invicem, ita quod erant iam duo homines interempti. B. Franciscus surrexit et tam divine predicavit illis hominibus et tam sancte, quod omnes reduxit ad pacem et ad magnam concordiam. ¹² Propter quod opus tam admirabile et mirandum episcopus invitavit s. Franciscum et recepit eum die illa cum magna gratia et honore. ¹³ De mane vero sequentis diei s. Franciscus, vere humilis, qui in suis operibus nonnisi Dei gloriam requirebat, surrexit tempestive cum socio et, episcopo insalutato, resessit. ¹⁴ Propter quod fr. Masseus ibat, intra se murmurando per viam, et dicebat: "Quid est hoc quod fecit iste bonus homo? Me fecit sicut puerum circumvolvi, et episcopo, qui ipsum tantum honoravit, nec unum bonum verbum dixit nec gratias retulit". ¹⁵ Et videbatur sibi quod hec omnia fuissent indiscreta. Tandem nutu divino rediens ad cor suum et se durissime arguens, dixit: "Fr. Massee, tu es valde superbus, qui opera divina diiudicas, et es dignus inferno, qui Deo cum tua superba discretione rebellas. ¹⁶ Nam in ista via tam sancta opera facta sunt per fr. Franciscum, quod, si fecisset angelus Dei, mirabilius non fuissent. ¹⁷ Unde si ipse preciperet tibi quod tu proiceres lapides, obedire deberes. Nam omnia que in via ista patratus est ex ordinatione divina processerunt, sicut apparet in fine optimo subsecuto. ¹⁸ Nam nisi illos pugnantes reduxisset ad pacem, non solum multorum corpora, sicut iam inceperat, gladius devorasset; sed, quod peius esset, multorum animas infernale baratrum, procurante diabolo, absorbuisset. ¹⁹ Et propterea tu es stultissimus et superbus, qui murmuras de hiis que sunt manifeste a voluntate divina". ²⁰ Hec autem, cum fr. Masseus aliquantulum ante s. Franciscum precederet, in corde suo dicebat. S. vero Franciscus, divino Spiritu illustratus, cui omnia occulta nuda sunt et aperta, clamavit post tergum fr. Massei; ²¹ et cordis eius secreta patefaciens, dixit: "Ad ea que nunc cogites te teneas, quia illa sunt bona et utilia tibi, et a Domino inspirata. ²² Murmuratio vero prima quam faciebas est ceca et mala et superba, et a diabolo tibi in anima seminata". ²³ Quod audiens fr. Masseus et stupens, manifeste perpendit quod s. Franciscus cordis eius arcana sciebat, et insuper certitudinaliter comprehendit quod s. patrem in omnibus suis actibus spiritus divine sapientie dirigebat. Ad laudem D.n. et gloriam Ihesu Cristi. Amen. Deo gratias.

Chapter 11 of 68