Caput VI - De mirabili ieiunio quadragesimali s. Francisci.
¹ Verissimus servus Dei Franciscus, quia in quibusdam fuit quasi alter Cristus datus in mundo, ideo Deus Pater tam felicem hominem in multis Cristo, suo Filio, fecit esse conformem, ² sicut apparuit in sanctorum sociorum sacro collegio, in stigmatum crucis mirando misterio et s. quadragesime continuato ieiunio. ³ Nam cum esset in territorio Perusino iuxta lacum, fuit in die carnisprivii apud quemdam devotum sibi hominem hospitatus. Quem s. Franciscus amore Cristi rogavit, ut ipse in quamdam insulam ipsius laci, in qua nullus hominum habitabat, transponeret in nocte scilicet ante diem Cinerum, ita quod nullus adverteret. ⁴ Ille vero hospes, ob magnam devotionem quam habebat in ipso, hoc studiosius adimplevit; unde surrexit de nocte et paravit naviculam, et in die Cinerum s. Franciscum portavit ad insulam prelibatam. ⁵ Sanctus vero Franciscus nichil pro victu portavit, nisi duos parvos paniculos. ⁶ Depositus autem in dicta insula, rogavit portitorem suum, ut nulli hoc panderet, et quod se nisi in die Iovis sancti requireret. Portitore vero suo recedente de insula, s. Franciscus solus remansit; et cum nulla ibi habitatio esset ubi caput suum reclinare valeret, in quamdam densam sepem, ubi vepres quasi tugurium fecerant, subintravit; ⁷ et stetit ibidem immobilis per totam quadragesimam, nil comedens aut bibens. ⁸ Predictus autem hospes b. Francisum in die Iovis sancti, sicut dixerat, requisivit; et invenit quod de dictis duobus paniculis, preter medietatem unius, nichil amplius erat tactum. ⁹ Quam vero medietatem s. Franciscus creditur tetigisse, ut Cristo benedicto gloriam ieiunii quadragenarii reservasset et cum illo modico pane vane glorie venenum expelleret; ita quod ieiunavit exemplo Cristi quadraginta diebus et quadraginta noctibus (cfr. Mat 4,2). ¹⁰ In loco autem ubi s. Franciscus penitentiam tam mirabilem celebravit, facta sunt meritis ipsius multa miracula; propter que omnia ceperunt homines in illa insula ex tunc habitationes construere, et, parvo elapso tempore, factum est castrum magnum et bonum, et etiam locus fratrum qui dicitur in Insula. ¹¹ Adhuc autem homines illius castri magnam reverentiam exhibent illi loco ubi s. Franciscus predictam quadragesimam celebravit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.
Chapter 6 of 68