Caput X - Qualiter fr. Masseus humilitatem s. Francisci investigavit.
¹ Cum s. Franciscus in loco de Portiuncula moraretur cum fr. Masseo, homine valde sancto, qui gratia verbi Dei et magna discretione pollebat, propter que valde diligebatur a sancto; ² et cum quadam die rediret s. Franciscus de silva ubi steterat ad orandum et iam esset in exitu silve, fr. Masseus obvians illi, volens quantum foret humilis experiri, dixit s. Francisco: "Unde tibi? Unde tibi? Unde tibi?". Respondit s. Franciscus: "Quid dixit fr. Masseus?". ³ "Quia totus mundus videtur venire post (cfr. Ioa 12,19) te; et omnes querunt te videre, te audire et tibi obedire. Tu non es pulcher homo; tu non es magne scientie aut sapientie; tu non es nobilis! Unde ergo tibi quod totus mundus veniat post te?". ⁴ B. autem Franciscus, hoc audiens, totus exylaratus in spiritu, erigens faciem in celum, stetit per magnum spatium mente directa in Deum; et ad se rediens, genuflectens et laudans et gratias agens Deo, in magno fervore spiritus vertit se ad fr Masseum et ait: ⁵ "Vis scire unde michi? Vis scire et bene scire unde michi, ut totus mundus veniat post me? Hoc michi est ab illis oculis sanctissimis Dei, qui in omni loco contemplantur bonos et malos. ⁶ Nam illi beati et sanctissimi oculi non viderunt inter malos magnum peccatorem et viliorem et insipiensiorem quam me; ⁷ et ideo ad faciendum hoc mirabile opus quod intendit facere, in terra viliorem creaturam non vidit, propterea me elegit: quia stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes, ⁸ et ignohilia et contemptibilia et infirma mundi elegit Deus ut confundat (1Cor 1,27-28) nobiles et magnates et fortes; ut sublimitas virtutis sit ex Deo, non ex creatura, ⁹ ut non glorietur in conspectu eius omnis caro; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (1Cor 1,29), ut soli Deo sit honor et gloria in (1Tim 1,17) eternum". ¹⁰ Tunc fr. Masseus ad tam humile responsum cum tanto fervore prolatum obstupuit, et vere cognovit quod s. pater in vera humilitate fundatus erat, verus Cristi discipulus humilis. Amen.
Chapter 10 of 68