Caput II - De humilitate et obedientia s. Francisci et fr. Bernardi.
¹ Devotissimus crucifixi servus Cristi, b. Franciscus, propter penitentie rigorem et continuum fletum factus erat quasi cecus, ita ut parum videret. ² Quodam itaque tempore recessit a loco ubi erat et perrexit ad locum ubi morabatur fr. Bernardus, ut loquerentur ad invicem de divinis. Fr. Bernardus stabat in silva in contemplatione divina, totus tractus et unitus ad Dominum. ³ Tunc s. Franciscus accessit in silvam et vocavit fr. Bernardum, dicens: "Veni, loquere isti ceco!". Fr. autem Bernardus, cum esset homo magne contemplationis et tunc esset mente suspensus ad Deum, non respondit s. Francisco nec ivit ad eum. ⁴ Ipse autem fr. Bernardus habebat in loquendo de Deo gratiam singularem, sicut s. Franciscus multoties expertus iam fuerat, et propterea loqui cum eo cupiebat. ⁵ Idcirco, facto aliquo intervallo, iterum secundo et tertio vocavit illum, eadem repetendo, scilicet: "Veni, loquere isti ceco!". Et nulla vice fr. Bernardus avertit, ita quod nec ivit nec locutus fuit s. Francisco. ⁶ Unde s. Franciscus recessit aliquantulum desolatus, mirans et quasi conquerens intra semetipsum quod fr. Bernardus, ter ab eo vocatus, ire noluerat. ⁷ Sancto autem Francisco sic cogitante et recedente, dum iret per viam, dixit ad socium suum: "Expecta me aliquantulum!". ⁸ Et cum daret se orationi in quodam loco solitario, ecce responsio divina facta est ad eum, dicens: "Et unde tu, pauper homuncio, conturbaris? Numquid homo debet dimittere Deum propter aliquam creaturam? ⁹ Fr. autem Bernardus, quando tu vocabas eum, stabat coniunctus mecum: et ideo non poterat ad te venire nec etiam respondere; et ideo non mireris si non potuit tibi loqui, quia ita extra se erat quod de verbis tuis penitus nil avertit". ¹⁰ Hoc intelligens, s. Franciscus, statim concito gressu, ad fr. Bernardum revertitur, ut se sibi de cogitatione pristina humiliter accusaret. Fr. autem Bernardus, vere sanctus, statim occurrit s. Francisco et proiecit se ad pedes eius. ¹¹ Et humilitas s. Francisci et fr. Bernardi caritas et reverentia obviaverunt sibi (cfr. Ps 84,11). Et recitata reprehensione divina quam habuit, s. Franciscus precepit fr. Bernardo quod, quicquid sibi precipiebat, per obedientiam faceret. ¹² Ille autem, timens ne sibi aliquid excessivum imponeret, ut solebat; volens pia obedientia declinare, dixit: "Paratus sum, pater, obedientiam vestram facere, dummodo vos michi etiam obedientiam in hiis que dixero promittatis". ¹³ Respondit s. Franciscus: "Assentio". Fr. vero Bernardus dixit: "Dicatis, pater, quicquid me vultis facere". ¹⁴ Et s. Franciscus ait: "Per s. obedientiam precipio tibi, ut ad puniendam presumptionem et audaciam cordis mei, me iacente in terra, calces pede tuo in gutture meo calcando et alio pede super os meum posito, ita quod, pedibus tuis me in gutture et ore sic calcantibus, transeas me ter ex una parte ad aliam. ¹⁵ Et sic transeundo dicas michi improperia: "Iace, inquiens, rustice fili Petri Bernardonis!". Et alias plures et maiores iniurias irrogabis, dicendo: "Unde tibi tanta superbia, qui es vilissima creatura?". ¹⁶ Quod audiens, fr. Bernardus, durum fuit sibi hoc facere; tamen propter obedientiam illud, quantum potuit, curialiter adimplevit. Et hoc facto, dixit s. Franciscus: "Amodo precipe, fr. Bernarde, quod vis quod faciam, quia promisi tibi obedientiam". ¹⁷ Fr. vero Bernardus ait: "Per s. obedientiam tibi precipio quod, quandocumquet sumus simul, de meis defectibus me corrigas et acrius reprehendas". ¹⁸ Quo audito, s. Franciscus stupuit valde, quia fr. Bernardus erat tante sanctitatis quod s. Franciscus habebat eum in magna reverentia. ¹⁹ Unde ex tunc s. Franciscus cavebat cum illo diutius commorari, ne propter dictam obedientiam contingeret tam s. animam et tam divinam aliqua correctione impetere. ²⁰ Sed quando cupiebat fr. Bernardum videre vel de Deo loquentem audire, ab eo se expediebat breviter et succincte. ²¹ Et erat hoc videre mirabile, quomodo scilicet in patre reverendo et in primogenito suo fr. Bernardo certa pugna certabant, immo obviabant sibi (cfr. Ps 84,11) obedientia et caritas, patientia et humilitas utriusque. Ad laudem et gloriam D.n. I.C. Amen.
Chapter 2 of 68