Skip to the text

Caput V - De morte gratiosa fr. Bernardi.

¹ Tante sanctitatis erat fr. Bernardus quod s. Franciscus, dum viveret, magno illum venerabatur affectu, frequenti commendabat eloquio et in sua absentia magnis preconiis extollebat. ² Accidit autem ut, dum s. Franciscus quadam die devote orationi insisteret, fuit sibi revelatum quod fr. Bernardus, Domino permittente, a multis et acutissimis impugnabatur demonibus. ³ Hec dum s. Franciscus compassiva mente de filio tam dilecto pensaret, per multos dies lacrimis orans, recommendabat D. Ihesu Cristo fr. Bernardum, ut de tot insidiis illi dare victoriam dignaretur. ⁴ Et dum in dicta oratione esset s. Franciscus pervigil sedulus ac attentus, ecce facta est ad eum divina responsio: "Francisce, ne timeas; quia omnes temptationes, quibus fr. Bernardus impetitur, date sunt illi ad exercitium et coronam; ⁵ et in fine de omnibus ipsum impugnantibus palman et victoriam cum gaudio reportabit. Et ipse fr. Bernardus est unus de commensalibus regni Dei". ⁶ De qua responsione s. Franciscus gavisus est gaudio magno valde (cfr. Mat 2,10), gratias immensas referens D. Ihesu Cristo. Et ex tunc de illo amplius non dubitavit et non timebat, ⁷ sed semper maiori gaudio et ampliori dilectione afficiebatur ad eum. Quam dilectionem non solum in vita sed autem in morte monstravit. ⁸ Unde in morte b. Francisci, tanquam patriarcha Iacob, astantibus filiis et devote lacrimantibus pro recessu tam amabilis patris dixit s. Franciscus: "Ubi est primogenitus meus (cfr. Gen 49,3)? Veni, fili, ut benedicat tibi anima mea priusquam moriatur (cfr. Gen 27,4)". ⁹ Tunc fr. Bernardus dixit fr. Helie secreto, qui erat tunc vicarius Ordinis: "Pater, vade ad dexteram sancti, ut te benedicat". ¹⁰ Cum autem fr. Helias se posuisset ad dexteram eius et s. Franciscus, pre lacrimis cecutiens, manum dexteram super caput fr. Helie posuisset, dixit: "Istud non est caput primogeniti mei fr. Bernardi". ¹¹ Tunc fr. Bernardus accessit ad sinistram eius. S. autem Franciscus manus, cancellatis brachiis, commutando, sinistram posuit super caput fr. Helie, dexteram vero super caput (cfr. Gen 48,14) fr. Bernardi, dicens fr. Bernardo: ¹² "Benedicat te Pater D. Ihesu Cristi in omni benedictione spirituali in celestibus in Cristo (cfr. Eph 1,3). ¹³ Sicut primus electus es in Ordine isto ad dandum exemplum evangelicum, ad imitandum Cristum in evangelica paupertate, quia non solum tua liberaliter obtulisti et pro Cristi amore autem integre dispersisti, sed etiam temetipsum in odorem suavitatis sacrificium (cfr. Lev 2,9) obtulisti. ¹⁴ Benedictus ergo sis a D. Ihesu Cristo et a me, pauperculo servo eius, benedictionibus sempiternis, ingrediens et regrediens, vigilans et dormiens, vivens et moriens. ¹⁵ Qui benedixerit tibi benedictionibus repleatur, et qui maledixerit tibi non erit immunis. Esto dominus fratrum tuorum (Gen 27,29) et tuo imperio cuncti subiaceant. ¹⁶ Et quoscumque volueris recipere ad Ordinem istum, recepti sint; et quoscumque emittere, emittantur; et nullus fratrum habeat potestatem super te; et quocumque volueris, possis libere pergere vel morari". ¹⁷ Cum autem iste tam benedictus filius appropinquaret ad mortem, quia fratres post mortem b. Francisci ipsum paterno venerabantur affectu, ex diversis partibus convenerunt ad eum: ¹⁸ inter quos affuit ille ierarchicus et divinus fr. Egidius, qui, cum vidisset fr. Bernardum, dixit cum gaudio magno: "Sursum corda, fr. Bernarde, sursum corda!". ¹⁹ Fr. autem Bernardus dixit uni fratri secrete, ut pararet locum contemplationi aptum, ubi fr. Egidius posset celestia contemplare. ²⁰ Cum autem pervenisset fr. Bernardus ad illam extremam horam migrandi, fecit se erigi et astantibus fratribus dixit: "Fratres carissimi, nolo vobis dicere multa verba; sed considerare debetis quod statum quem ego habui vos habetis et istum quem ego habeo estis etiam habituri. ²¹ Invenio autem in anima mea quod pro mille mundis equalibus isti nollem non servisse D. Ihesu Cristo; et de omni offensa quam feci accuso me Salvatori meo, D. Ihesu Cristo, et vobis. Rogo vos, fratres mei carissimi, ut diligatis vos invicem (cfr. Ioa 13,34)". ²² Et post hec verba et alia salubria hortamenta, cum reclinasset se in lecto, facta est facies eius splendida nimis et leta, non sine admiratione omnium qui astabant. ²³ Et in ipsa letitia anima illa felix cum victoria sibi a Cristo antea promissa ad gaudia transivit beatorum. Ad laudem et gloriam Domini.

Chapter 5 of 68