Skip to the text

Caput IV. Qui sint libri Sacri

Scripturam Propheticam et Apostolicam, sacram divinamque esse, satis, ut arbitror, demonstratum est disputatione superiore. Sequitur, ut qui sint vere Prophetici et Apostolici libri deinceps explicemus. Est autem omnis haec de numero sacrorum librorum disputatio divisa in partes tres. Primum enim de iis libris agendum erit, de quorum auctoritate nulla unquam fuit inter Catholicos homines disceptatio. Deinde de iis qui tametsi vere Prophetici, aut Apostolici sint, non tamen semper aeque certa et explorata eorum auctoritas fuit. Postremo de iis, qui quanquam a nonnullis clarissimis doctissimisque viris aliquando in numero divinorum voluminum haberentur, publico tamen totius Ecclesias judicio nunquam approbati sunt.

Primi ordinis librorum haec sunt nomina: Pentateuchus Mosis, liber Josue, Judicum,

Piuth, Regnum quatuor, Paralipomenonduo, Esdrae et Nehemias duo, Job, Psalterium CL Psalmorum, Proverbia, Ecclesiastes, Cantica, Prophetae majores quatuor, Prophetae minores duodecim, Evangeliorum libri quatuor, Acta Apostolorum, Epistolae Pauli numero XIII, omissa videlicet sola Epistola ad Hebraeos, Epistolae Canonicae duas, Petri una, Joannis altera.

Secundus ordo hos libros continet: Esther, Baruch, Danielis partem, Tobiam, Judith, Sapientiam, Ecclesiasticum, Machabseorum primum et secundum, Marci, Lucae, Joannis partes quasdam, Epistolam ad Hebraeos, Epistolam Jacobi, posteriorem Petri, primas Joannis particulam, secundam et tertiam Joannis, Epistolam Judae, Apocalypsim.

Tertius ordo illa omnia comprehendit, quas recensentur ab Innocentio epist. III ad Exuperium, Gelasio dist. XV. can. Sancta Romana, Athanasio in Synopsi, Eusebio 1. III hist. cap. 25 ex quibus lnec pauca videntur exstare, oratio Manassae III et IV, lib. Esdrae III, item et IV Machabseorum. Psalmus CLI, Appendix libri Job, liber Hermetis qui inscribitur Pastor.

Ac primi quidem ordinis libros in Ecclesia Catholica divinam auctoritatem semper habuisse, testes sunt omnes summi Pontifices, omnia Concilia, omnes Patres, qui quacumque de causa libros enumerare studuerunt. Vide ex Pontificibus Innocentium I. in epist. III ad Exuperium c. ult. Gelasium I in decreto de libris sacris, quod exstat in II Tomo Conciliorum. Ex Conciliis Laodicenum can. LIX, Carthaginense III, can. 47, Florentinum in Institut. Armenorum juxta fidem summae Conciliorum, Tridentinum sess. IV.

Ex Graecis Patribus, Origenem apud Eusebium lib. VI hist. cap. 18. Ipsum vero Eusebium lib. III hist. c. 25. Athanasium in Synopsi, Gregorium Nazianzenum in lib. de Genuinis Scripturis carmine conscripto, Epiphanium in lib. de mensuris et ponderibus, Item eumdem adversus hoiresim Anomaeorum, Cyrillum Hierosolymit. catechesi IV, Joannem Damascenum libr. IV, de Fide, cap. 18.

Ex patribus Latinis, Hieronymum, cum in prologo Galeato, tum in epist. ad Paulinum de studio sanctarum Scripturarum, Ruffinum

Chapter 4 of 53