Caput VIII. De libro Baruch
De libro Baruch controversia fuit, et est; tum quia non invenitur in Hebraeis codicibus, tum etiam quia nec Concilia antiqua, neque Pontifices, neque Patres, quos supra citavimus, qui catalogum librorum sacrorum texunt, hujus Prophetae disertis verbis meminerunt. Itaque propterea ex Catholicis, Joannes Driedo hunc librum negat esse canonicum, lib. I. De Scripturis et dogmatibus Ecclesiasticis, cap. ult. ad argumentum ultimum; ex haereticis Joannes Calvinus lib. III. Institut. cap. 20. §. 8., et Kemnitiusin exam. IV sessionis Concilii Tridentini.
Caeterum nobis contrarium persuadet Ecclesiae Catholicae auctoritas, quae in Concil.
Trident. sess. IV, Prophetam Baruch inter sacros libros numerat: et in profesto Pentecostes palam lectionem ex libro Baruch cum lectionibus aliorum sacrorum librorum legi jubet.
Nec desunt etiam veterum Patrum testimonia, quae adversariis opponamus. Cyprian. lib. II. Contra Judaeos, c. 5. «Item apud Baruch, inquit, hic est Deus noster, etc. » et Ser. de orat. Dominica citat epistolam Hieremiae, quae est ultimum cap. Baruch: « Per Hieremiam, inquit, Spiritus sanctus suggerit, et docet dicens, in sensu autem tibi debet adorari Deus. » S. Hilarius praef. Comm. in Psal. nominatim ponit in canone epistolam Hieremiae. B. Cyrill. lib. X. in Julianum, nominatim citat Baruch. Clem. Alexand. lib. II. paedagogi, cap. 3. « Pulchre, inquit, dicit alicubi divina Scriptura, » etc. citans cap. III. Baruch. B. Amb. lib. I. de fide, cap. 2. citans illa verba Baruch III. Hic est Dem noster, et non cestimabitur alius ad eum, inquit: « Unum Deum dicit Scriptura,» etc. Et infra: «Quid discutimus eum, de quo tantus Propheta dicit, Spiritus sanctus dicit, quod ad eum non possit alius aestimari? » Theod. totum hunc librum exponit, et in cap. 2. scribens, aperte vocat divinam Scripturam. Euseb. lib. VI. Demon. Evang. cap. 19. citat cap. III. Baruch, et postea, « Nihil oportet, inquit, addere divinis vocibus. »
Denique Veteres passim allegant hunc librum sub nomine Hieremiae, propterea quod Baruch Notarius et discipulus fuerit Hieremiae, ut patet ex libro Hieremiae, cap. 36, quae causa fuit, cur Concilia antiqua, et Patres non posuerint Baruch nominatim in canone, quia nimirum hunc librum partem esse judicabantHieremiae vaticiniorum. Clemens Alexandrinus, libro I. Paedagogi, cap. 10. citat nomine Hieremiae illud Baruch; Audi Israel mandata vitee, et illud Baruch; Beati sumus Israel, quia quce Deo placent, manifesta sunt nobis. Beatus Ambrosius lib. I. de Poenitentia, capite 8. recitat nomine Hieremiae quaedam ex capite III., et quaedam ex cap. V. hujus libri; et lib. III. Hexam. cap. 14. ponit alia ex cap. IV. S. Basilius lib. 4. in Eunomium non procul a fine, et S. Joannes Chrysostomus in oratione, quod Christus sit Deus, contra gentes adducunt locum illum Baruch: Hic est Dem noster,
nomine Hieremise. S. Augustinus lib. XVIII. de Civitate Dei, cap. 33. eumdem locum dicit ab aliquibus citari nomine Baruch, sed a pluribus nomine Hieremise. Denique eumdem locum nomine Hieremise citant Sixtus Papal. in epist. ad omnes Fideles, Felix IV. in epist. ad Petrum Antiochenum, et Pelagius I. in epist. ad Vigilium.
Quae cum ita sint, non poterit certe Baruch repudiari, nisi Hieremias etiam repudietur. Ut enim nulla fuit unquam apud Veteres controversia de libro Hieremise, ita quoque censendum est de libro Baruch nullum apud eos controversiam extitisse.
Chapter 8 of 53