Caput XIV. De Ecclesiastico
Librum Ecclesiastici, quod ex eo multa dogmata Fidei luculenter probentur, vehementer Calvinus odit: « Unde, inquit in Antidoto, melius faecem haurirent? » nec tamen habet aliquid, quod ei objiciat. Nos autem contra, multis Veterum testimoniis auctoritatem ejus libri confirmare possumus. Clemens Alexandrinus libr. VII Stromatum prope extremo, citans cap. IV. Ecclesiastici sic ait: « Sequentes autem Scripturas confirmemus quod dictum est.» Sanctus Cyprianus lib* III. epist. 9. citans cap. VII. « Sed et Salomon, inquit, in Spiritu sancto constitutus testatur, et docet. » Epiphanius in haeres. Anomseorum numerat inter sacros ac divinos libros Sapientiam Salomonis, et filii
Sirach, id est, Ecclesiasticum. Ex quo intelligimus, eumdem Epiphanium, cum in lib. de mens, ponder. dicit, hos libros non esse receptos, de sententia Judaeorum esse locutum. B. Ambrosius lib. IV. de Fide cap. 4. verba Ecclesiastici ex cap. XXIV. divina oracula nominavit. Beatus Augustinus in libr. ad Orosium contra Priscillianistas: « Clamat, inquit, Scriptura divina »: Altiora te ne queesieris, quse sententia Ecclesiastici nostri est. Denique Clemens, et Cyprianus locis citatis, Sixtus II. in epist. ad Gratum, Damasus in epist. ad Episcopos Italiae, Basibus libr. IV In Eunomium, Ambrosius in cap. VII. prioris ad Corinth. Hieron. in cap. X. Ecclesiasticae, et Gregor, lib. X. Moralium cap. 14, hunc librum non solum citant, sed etiam Salomoni attribuunt: nunquam autem dubium fuit, quin Salomonis libri canonici ac divini habendi essent. At Epiphanius in haeresi Anomaeorum, et alii nonnulli auctorem librii hujus Jesum Sirach esse volunt. Respondeo, facile potuisse fieri, ut Jesus Sirach sententias Salomonis a se diligenter collectas in unum volumen redegerit, ita uterque auctor dici poterit.
caput xv.
De libris Machabceorum.
Libri Machabseorum, praeter communia testimonia, testimonium habent, et honorifice producuntur a S. Cypriano in libr. de exhort. martyr, cap. XI. aS. Greg. Nazian. in oratione de Machabaeis, a S. Ambrosio lib. II. de Jacob. c. 10, 11, 12, et ab aliis passim qui eosdem libros Scripturam divinam disertis verbis appellant. S. Cyprianus lib. I. ep. 3. ad Cornelium, et Isidorus lib. VI. Etymologiarum c. 1. S. autem August. (cui multum auctoritatis saepe Calvinus tribuit) lib. XVIII. de Civit. Dei cap. 36. inquit: « Machabaeorum Libri, quos non Judaei, sed Ecclesia pro canonicis habet. » Et lib. II. contra epistolas Gaudentii cap. 23. eorumdem librorum auctoritatem studiose defendit, Scripturam sanctam eos appellans. Sed adversariorum argumenta videamus.
Primum objicit Calvinus lib. III. Instit.
cap. 5. §. 8. quod auctor horum librorum laudat prmposterum zelum, et superstitiosum factum Judse Machabaei, qui pro mortuis sacrificium offerri jussit, II. Machab. 12. Nam praeterquam quod superstitiosum est pro quibuscumque mortuis orare, accedit etiam, quod isti, pro quibus Judas orare jussit, decesserant lethali crimine obligati, pro qualibus non esse orandum etiam Catholici docent: sic autem eos decessisse patet; nam ut ibidem dicitur: Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, a quibus lex prohibet Judoeos, quae habetur Deut. VII. 25.
Respondeo: orare pro mortuis, quos non est certum esse in coelo, vel in gehenna, pium et religiosum esse, ut ostendemus suo loco: nunc satis sit opponere Calvino Augustinum, qui ex hoc ipso loco probat, pium esse orare pro mortuis, in epist. LXI. ad Dulcitium, lib. I. de moribus Ecclesiae c. 23. et lib. de cura pro mortuis cap. 1. Itaque tantum interest inter spiritum Augustini et Calvini, ut Augustinus quia libros Machabseorum credit esse canonicos, inde colligat bonum esse orare pro mortuis; Calvinus quod existimet malum esse orare pro mortuis, inde deducat libros Machabaeorum non esse canonicos. Ad illud autem quod objicitur, respondeo: Judam pie existimasse eos in articulo mortis dolorem de peccato suo coram Deo concepisse, et misericordiam apud Dominum invenisse, quod significant illa verba: Quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
Secundo objicit Calvinus in Antidoto Concilii: non posse hujus libri auctorem haberi canonicum, cum lib. II. cap. ult. veniampetat erratorum. Adde quod cap. II. ait: a Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, imo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. » Quibus verbis indicat se humano more hunc librum composuisse; Auctores enim vere sacri non ingenio et labore suo, sed Spiritu sancto revelante scripserunt, ut patet Hierem. XXXVI, de Hieremia, qui tanta facilitate dictabat Notario suo Baruch ea quae Deus ei revelabat, ut ex libro aliquo legere videtur.
Respondeo: Deum quidem esse auctorem omnium divinarum Scripturarum, sed aliter
tamen adesse solitum Prophetis, aliter aliis, praesertim historicis. Nam Prophetis revelabat 'futura et simul assistebat, ne aliquid falsi admiscerent in scribendo, et ideo Prophetae non alium habuerunt laborem, quam scribendi, vel dictandi: aliis autem Scriptoribus Deus non semper revelabat ea quae scripturi erant, sed excitabat, ut scriberent ea quae viderant, vel audierant, quorum recordabantur, et simul assistebat ne falsi aliquid scriberent: quae assistentia non fa~ ciebat ne laborarent in cogitando et quaerendo quid et quomodo scripturi essent. Quare S. Lucas praefatione in Evangelium a se scriptum testatur, se assecutum omnia diligenter quae ad Evangelii scriptionem pertinebant, idque ab iis, qui ipsi audierant et viderant, et ministri fuerant sermonis. Quod autem ad veniam attinet, non petit veniam iste auctor erratorum, quippe qui nulla esse sciebat; sed orationis minus politae: quemadmodum etiam B. Paulus se imperitum sermone confitetur II. Cor. XI.
Objectio tertia aliorum, II. Machab. I. dicitur: Cum in Persidem ducerentur patres nostri: at certum est, non in Persidem, sed in Babylonem abductos fuisse Judaeos; non igitur veram historiam narrat auctor hujus libri. Nonnulli valde laborant ut ostendant quando in Persidem ducti fuerint Judaei, sed existimo rem esse facillimam. Nam auctor hujus libri Persidem vocat, non solum eam regionem quae proprie dicitur Persis, sed etiam alias finitimas: id patet ex libro I. Machab. cap. VI., ubi nuntius qui venit in Babylonem ad Antiochum, dicitur venisse ad eum in Perstem. Neque iste loquendi modus ab aliis Scriptoribus alienus est, cum Chrysostomus homil. VI. in Matth. dicat, Judaeos ex captivitate Persica liberatos.
Objectio quarta, II. Machab. II. dicitur: Hieremias, cum spoliaretur et incenderetur Hierusalem et Templum a Chaldaeis, abscondisse tabernaculum, et arcam foederis in spelunca quadam montis Nebo; et dixisse, locum illum fore occultum donec Deus iterum congregaret populum suum. At hic duo mendacia continentur. Unum quod Hieremias illud fecerit: nam antequam urbs a Chaldaeis caperetur, Hieremias semper fuit in carcere, et erat invisus pene omnibus in Hierusalem, ut habetur Hierem. XXXVII et XXXVIII.,
Chapter 14 of 53