Caput IX. De quibusdam capitibus Danielis
Judsei, teste B. Hieronymo prsefatione in Danielem, nihili faciunt Hymnum trium puerorum, qui habetur cap. III. Danielis, nec non Susannse historiam, quse habetur cap. XIII., et historiam draconis quemDaniel in- • terfecit, quse habetur cap. XIV. Pari ratione Porphyrius lib. XII., ex iis quindecim quos scripsit adversus Christianos, eodem Hieronymo teste praefatione Comment. in Danielem; nec non haeretici hujus temporis, ut Kemnitius in examine IV. sess. Concil.Trid., et praecipue Anabaptistse in eodem versantur errore.
Nec solum Haeretici, Pagani et Judaei, sed etiam ex Christianis Catholicis, olim Julius Africanus historiam Susannse tanquam adulterinam' et neotericam repudiavit, teste Eusebio lib. VI. hist. cap. 23. Ex recentioribus, Joannes Driedo lib. I. de Scripturis et dogmatibus Ecclesiasticis cap. ult. Ex semichristianis, Erasinus in scholiis super praefationem B. Hieronymi in Danielem, idem senserunt.
At nihilominus certum est, has omnes partes Danielis vere esse canonicas, quod probatur primo ex Concilio Tridentino, et usu Ecclesiae; quod argumentum apud Driedonem cseterosque Catholicos magnam vim habere debet. Concilium sess. IV, jubet, recipi libros sacros cum omnibus suis partibus prout in Ecclesia Catholica legi consueve¬
runt: Hymnus autem trium puerorum legitur, cum in Missa in Sabbato quatuor temporum, tum omnibus diebus festis in precibus Officii matutini: Historia Susannse legitur tota in Missa in Sabbato ante Dominicam quartam Quadragesimae: denique historia draconis interfecti legitur in Missa feriae tertiae post Dominicam quintam Quadragesimae. Neque solum hoc tempore, sed etiam ante annos 1200, legebantur in Ecclesia istae omnes partes Danielis, ut Ruffmus testatur lib. II. adversus Hieronymum.
Probatur secundo testimoniis Veterum. Beatus Ignatius in epist. ad Magnesianos citat historiam Susannse ex cap. XIII Danielis: eamdem citat Tertullianus libro de Corona militis. S. Cyprianus in serm. de oratione Dominica producit hymnum trium puerorum, ac dicit, Scripturam esse divinam, in qua ille hymnus continetur. Idem in serm. de lapsis: « Loquitur, inquit, Scriptura divina, etc. » citat verba eorumdem puerorum in igne. Lib. I. epist. 8. adducit historiam Susannse, lib. IV. epist. 6. historiam draconis, et eamdem lib. III. epist. 1. 1. 1. epist. 4. item serm. de orat. Dominica, et ser. de eleemosyna citat historiam prandii Habacuc allati ad Danielem. B. Basilius lib. De Spiritu sancto cap. 30. Epiphanius in Ancorato, et B. Joannes Chrysostomus hom. 4. ad populum, citant hymnum, vel historiam trium puerorum: et serm. de tribus pueris, ac serm. de Susanna, qui habentur in fine primi tomi, easdem historias explicat, et divinas vocat. Theodoretus in Comment. Danielis, etiam hymnum trium puerorum cum cseteris partibus Prophetae ejusdem exponit. B. Ambrosius, libr. III. De Spiritu sancto, cap. 7. tractans historiam Susannse, aperte docet, eam Scripturam esse divinam, ut sunt alise partes ejusdem Prophetae.
B. Augustinus libro De natura boni cap. 16. probat contra Manichaeos, res corporeas esse bonas ex hymno trium puerorum, ubi lux et tenebrae, etc. laudant Deum. Et epist. 122. ad Victorianum citat orationem Azarise, quam fudit in fornace ignis ardentis. Et tract. XXXVI. in Joan. adducit historiam Susannae. Origenes studiose defendit has partes Danielis, et praecipue Susannae historiam, canonicam Scripturam esse contendit; tum homil. I. in Levit, tum in epistola ad Julium Africanum. B. Athanasius in Synopsi ubi ad Danielem pervenit, et argumentum totius libri breviter explicat, disertis verbis meminit Susannae, hymni trium puerorum, et draconis interfecti: et aperte indicat, haec omnia ad corpus divinae Scripturae pertinere.
Denique credibile est, Concilia vetera, ut Laodicenum, et Carthaginiense III., et priscos Patres qui Graeca editione utebantur, cum Danielem in numerum sanctarum Scripturarum retulerunt, de eo libro Danielis esse locutos, qui in Graecis vulgatis codicibus habebatur. In Graecis autem vulgatis codicibus istae omnes partes sine dubio habebantur, ut ex Synopsi Athanasii, et Commentario Theodoreti aperte colligitur, necnon ex praefatione Hieronymi in Danielem, ubi testatur, Ecclesiam Christi Danielem legere ex editione Theodotionis, in qua editione haec omnia habebantur.
Sed objiciunt adversarii, primo B. Hieronymi sententiam, qui cum in praefatione Danielis a se in Latinum conversi, tum in praefat. Commen. in Danielem satis indicat ista capita non esse alicujus auctoritatis. Respondet ipse Hieronymus in Apologia II. contra Ruffinum circa finem, se non quid sentiret explicuisse in prologis illis, sed quid Judaei dicerent indicasse.
At Hieronymus etiam ibi vocat fabulas historiam Susannae et draconis. Respondeo; eum cum dicit fabulas, velle dicere historias, quas Judaei fabulas vocant: addo etiam, interdum Veteres nomine fabularum, non res fictas, sed veras narrationes appellare. Quomodo Luc. ult. Et factum est, dum fabularentur, etsecum quaererent, etc., et Minutius Felix initio dialogi, quem Octavium inscripsit, fabulam vocat veram quamdam narrationem nescio cujus navigationis. Clemens quoque Alexandrinus apud Eusebium libro III. histor. cap. 23. narraturus verissimam historiam S. Joannis: « Audi, inquit, fabulam non fabulam, » etc. quasi dicat, audi fabulam, non tamen fictam et falsam, sed certam et veram.
Secundo objiciunt, quod in historia Susannae Daniel introducitur tanquam puer: Suscitavit, inquit, Dominus Spiritum sanctum pueri junioris. At hoc non potest esse verum, nam supra c. VI. dicitur Daniel fuisse unus ex primis Satrapis regni Darii Medi, quo tempore certe non erat puer; quomodo ergo postea cap. XIII. dicitur esse puer?
Si dicas, Scripturam non ordine narrare omnia, sed prius quae postea facta sunt, et propterea in codicibus Graecorum, ubi ordo servatur, ab historia Susannae totum librum incipere. Contra: nam in isto cap. XIII. satis aperte indicatur, historiam Susannae contigisse initio regni Cyri Persarum Regis; sic enim concluditur caput: Et Rex Astyages appositus est ad Patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. Itaque ex isto capite habemus, Danielem fuisse puerum tempore Cyri: hoc autem est falsum. Nam Daniel puer translatus est cum Rege Jechonia aNabuchodonosor ex Hierusalem in Babylonem, ut dicitur Dan.I. Porro ab eo tempore usque ad Cyrum fluxerunt anni septuaginta, ut patet lib. I. Esdr. cap. 1. Initio igitur regni Cyri Daniel agebat circiter annum 80 vel 90., qualis ergo puer erat nonaginta annorum?
Adde, quod etiam tempore Nabuchodonosor non videtur Daniel fuisse puer, sed jam olim defunctus; cum Ezechiel, qui prophetavit tempore Nabuchodonosor, anno quinto transmigrationis' ut dicitur Ezech. I., meminerit Danielis tanquam olim defuncti; sic enim ait capit. XIV. Si Noe, Daniel et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit ‘ Dominus Deus, quia filium et fliam non liberabunt. Daniel igitur eo tempore jam habuerat filios, et mortuus erat sicut Noe et Job.
Respondeo, historiam Susannae contigisse longe ante tempora Cyri, cum Daniel revera esset puer, et idcirco merito apud Graecos poni in principio libri: nec tamen male apud Latinos rejectum esse ad extremum librum, ut intelligeremus eam non haberi apud Hebraeos. Quod autem dicitur in fine cap. XIII, post historiam Susannae: Et Astyages appositas est ad Patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus; non refertur ad historiam Susannae proxime narratam, sed est initium alterius historiae quae contigit sub Cyro. Itaque in codicibus Graecis, historia Suzannae est I. cap. totius libri: illa autem verba: Et Rex Astyages appositus est ad Patres suos, ponuntur in principio ultimi capitis, ubi narratur historia Belis destructi, et draconis interfecti.
Ad illud autem de Ezechiele respondet B. Hieronymus lib. I. in ‘Jovinianum; ab Ezechiele mentionem fieri Danielis, non olim et Job, quia notus erat populo ob liberationem Susannae, et interpretationes somniorum: vel, ut idem Hieronymus dicit incap. XIY Ezech., quia sicut Noe vidit felicitatem Mundi ante diluvium, postea calamitatem tempore diluvii, et rursum felicitatem post diluvium: et Job vidit felicitatem suam ante tentationem, postea suam miseriam in tentatione, et rursum felicitatem post tentationem: itaDaniel vidit se felicem in regia Judaeorum ante captivitatem, postea captivum et miserum, tandem rursum felicem, cum a Dario inter summos Principes est constitutus. Neque necesse est, tunc Danielem habuisse filios et filias, quia per hypothesim loquitur Ezechiel, ac si diceret: etiamsi isti tres hic essent, et haberent filios et filias, non possent eos ab imminenti malo liberare.
Objiciunt tertio, quae dicuntur cap. XIY de Daniele misso in lacum leonum pugnare cum iis, quae dicuntur cap. VI. Nam c. VI. dicitur, fuisse tantum una nocte in lacu leonum, cap. XIV sex diebus.
Respondeo, bis Danielem missum esse in lacum leonum, semel a Dario Medo, quoniam precatus erat Deum contra praeceptum Regis, et tunc fuisse tantum una nocte; et hoc narrari cap. IV. Iterum autem missum esse a Cyro propter interfectum draconem, et tunc fuisse sex diebus, ut dicitur c. XIV. Adde, quod non est improbabile, non eumdem esse Danielem istum, qui Susannam liberavit, Bel destruxit, ac draconem interfecit, et in lacu leonum sex diebus fuit, cum eo de quo agitur in superioribus capitibus, ita enim multos olim sensisse testatur Hieronymus praefat. in Comment. Daniel., et aperte Graeca editio LXX habet, hunc posteriorem fuisse de tribu Levi, ut ibidem Hieronymus notat, cum certum sit, priorem fuisse de tribu Juda. Quae si ita se habeant, duo argumenta jam facta nullam habent difficultatem.
Objiciunt quarto, historiam Susannae videri omnino confictam ab aliquo Graeco. Nam ubi nos habemus: Dic, sub qua arbore videris eos colloquentes sibi; equi ait, sub Schino. Dixit autem Daniel, recte mentitus es in caput tuum; ecce enim Angelus Dei scindet te medium: in Graeco allusio quaedam est elegantissimaab arbore Schino ad actionem scindendi; nam a/hog est arbor, <r^t?stv est scindere; et cum alter dixerit se vidisse eos sub
prino, allusit Daniel ab arbore prino ad actionem secandi; nam nptvos est arbor, npi^m est secare: quomodo si quis diceret, ubi vidisti eos? sub ilice; illico ergo interficieris. At in Hebraeis nulla talis allusio fieri potuit; nam quod Graeci dicunt irpfo ov, nos ilicem, Hebraei dicerent min. At secare, scindere, dividere dicunt p“]D 3DXZ7 VDftf
Respondet Origenes in epistol. ad Julium Africanum, Danielem non dixisse ilicem, neque lentiscum, sed aliquid aliud nobis ignotum, cui tamen secundum proprietatem linguae Hebraicae vel Chaldaicae, qua ipse utebatur, aliquod verbum secandi responderet. Plurimas enim voces Hebraei habent, quae significant scindere, vel secare: porro interpretem Graecum non vertisse ad verbum, sed ad sensum, et ut servaret allusionem accepisse alias arbores similes, quibus in Graeco responderet allusio ad verbum scindendi.
Chapter 9 of 53