Caput XVI. De quibusdam partibus librorum Marci, Lucae, Joannis
Ultimum caput Marci tempore B. Hieronymi non fuisse ab omnibus receptum ut canonicum, patet ex epist. ad Hedibiam qu.3. Causa dubitationis erat propter qutedam verba apocrypha, quae in isto ult. cap. inserta erant, ut patet ex Hieronymo lib. II. contra Pelagianos ante medium. Haec enim inserta erant verba, quae satis aperte Manichaeismum redolent: « Et illi satisfaciebant dicentes, saeculum istud iniquitatis, et incredulitatis substantia est, quae, non sinit per immundos spiritus veram Dei apprehendi virtutem, idcirco jam nunc revela justitiam tuam. »Nunc nobis dubitare non licet, nam Concil. Trid. sess. IV. jubet, libros integros recipi cum omnibus suis partibus; ut in Ecclesia Catholica legi consueverunt: legitur autem caput hoc in diebus celeberrimis Resurrectionis et Ascensionis, et idem exponitur a Beda, et a B. Greg. hom. 21. et 29. in Evangelia. Athanasius etiam in Synopsi in summa Evangelii secundum Marcum hoc caput ut vere Marci agnoscit, et similiter Augustinus lib. De de consensu Evan. cap. XXIV. Denique incredibile est Marci Evangelium ita mutilum et truncum esse, ut nihil de resurrectione
contineat. Adde, quod etiam Calvinus cap. XVII. §. 47. Instit. hoc ultimum caput Marci admittit ut partem Evangelii, ut non sit opus in hac re probanda diutius laborare.
Ex cap. XXII. Lucae quidam in dubium revocant historiam illam de sudore Christi sanguineo, et angelica apparitione et consolatione, ut Hilarius testatur lib. X. de Trin. et Hieronym. lib. II. contra Pelagianos. Causa quee hos permovit ea fuit, ne Christo infirmitatem et animi dolorem tribuere viderentur: qua etiam de causa quosdam Catholicos praepostero zelo e suis codicibus ex illis verbis Luc. XIX. videns civitatem flevit super illam abrasisse verbum, flevit, testatur Epiphanius in Ancorato. At certe isti timuerunt ubi non erat timor. Si enim Christus ut homo potuit imminente passione pavere et taedere, ut etiam Matt. cap. XXVI et Mare. XIV testantur: cur non potuit eadem ratione sudare et angelicam consolationem admittere? et si corpus habuit passibile et animam sentientem; cur non potuit dolere et flere? Itaque Athanasius lib. VI. ad Theophilum,qui ista de beatitudine filii Dei, anathema dicit iis qui Christum sanguinem sudasse negant. Epiphanius quoque in Ancorato et Augustinus lib. III. de Consensu Evang. cap. IV, hunc locum Lucse ut Evangelicum agnoscunt: neque Hilarius et Hieronymus locis citatis contrarium docent, sed tantum monent, non in omnibus codicibus suo tempore fuisse, et proptereanon ita certse fidei habitum.
Initium capitis VIII. Joannis, quae adulterae historia continetur, non fuisse olim certae fidei, Erasmus docet in annotatione hujus loci ex Eusebio lib. III. hist. c. 39. ubi sic dicit de Papia loquens: « Historiam quamdam subjungit de muliere adultera, qure accusata est a Judaeis apud Dominum; habetur autem in Evangelio quod dicitur secundum Hebraeos scripta ista parabola. » Quibus verbis aperte indicat, se non vidisse eam historiam in Evangelio Joannis et sibi non tam historiam quam parabolam videri. Nihilominus tamen dubium esse non debet, quin ea et historia sit et Evangelica, cum legatur in Ecclesia in Sabbato post Dominicam III Quadragesimae, et eam agnoscant gravissimi Patres Graeci et Latini: Ammonius Alexandrinus in suo Monotessaro Evangelico, Atha¬
nasius in Synopsi in compendio Evangelii Joannis, Ghrysostomus hom. 60. in Joann. Ambrosius inepist. 58. lib. VII. ad Studium, Hieronymus lib. II. contra Pelagianos, et Augustinus tractat. 33. in Joannem. Idem quoque Aug. lib. II. de adulterinis conjugiis cap. 7. eam historiam ab inimicis verae Fidei erasam fuisse de nonnullis codicibus dicit.
Neque causae nostrae officit, sed prodest potius quod Eusebius scribit, Papiam Joannis discipulum hujus historiae meminisse; id enim signum est rem esse veram. Quod autem eam Eusebius in suo codice Evangelii non habuerit, parum refert, forte enim ab aliquo erasa erat. Adde quod probabile est, Eusebium non loqui de hac historia adulteterae, sed de alia vere apocrypha: nam, in textu Graeco, Eusebii non habetur nomen adulterae, sed nspi y)vu.r/.og im dg«6Ttat£
De verbis illis, quae habentur epist I. Jo: Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: dubium aliquando exstitisse, et nunc etiam esse debere, longa oretione contendit Erasmus iu annotatione hujus loci: at certe in Ecclesia publice leguntur haec verba in Dominica in Albis. Eumdem locum agnoscit Cyprianus lib. de simplicitate Praelatorum, Athanasius lib. I. ad Theophylum, qui est de unita Deitate. Joann. II. Papadn epist. ad Valerium, Hieronymus in Prologo epistolarum canonicarum, Idacius in lib. adversus Varimundum, et Eugenius Carthaginiensis apud Victorem lib. II. de Persecutione Wandalica. Quare verba illa veram esse partem Scripturae divinae non dubium est.
Chapter 16 of 53