Caput XV
quocirca nec per se, nec per alios potuit, ici efficere: postquam autem capta est urbs, Chaldaei omnia diripuerunt, ut habetur IY. Reg. ult., proinde non remansit aliquid quod Hieremias posset abscondere. Alterum mendacium est, quod iterum revertentes a captivitate essent Arcam et Tabernaculum habituri; non enim unquam eam postea habuerunt.
Respondeo: potuisse illud optime fieri, et ante spoliationem urbis et Templi (ut Epiphanius sentit in vita Hieremiae) et etiam postea, ut alii volunt. Ante quidem: non tempore Sedecise, sed Joachim, ter enim Nabuchodonosor venit in Judaeam, et abduxit inde captivum Regem et populum. Primum, tempore Joachim, ut habetur II. Paralip. ult. Secundo, tempore Joachim, ut habetur 1Y. Reg. XXIY. Tertio, tempore Sedeciae, 1Y. Reg. XXY. Tametsi autem tempore Sedecise Hieremias fuerit fere semper in carcere, et omnibus invisus; tamen tempore Joachim liber erat et magnae auctoritatis, ita ut credibile sit, ad ejus persuasionem Joachim sponte se tradidisse Regi Babylonis. Constat enim Hieremiam hoc suasisse, Hier. XXVII., et simul constat Joachim id fecisse, Hierem. XXIX. Potuit igitur Rege consentiente, Arcam et Tabernaculum asportare: potuit etiam posteaquam civitas capta est; nam Hieremias a Nabuchodonosor maximi fiebat, ut patet Hier. XXXIX. Non fuisse autem a militibus diripientibus urbem Hierosolymam ablatam Arcam aut Tabernaculum, satis patet ex Hier. LII, ubi enumerantur omnia, quae ex Templo Domini Chaldaei abstulerunt, usque ad phialas et mortariola,; et Arcae ac Tabernaculi nulla mentio fit. Neque vero alterum est mendacium, quod rursum Arca invenienda esset, quando iterum congregaretur populus: nam non loquebatur Hier, de illa congregatione,quae fuit tempore Cyri; sed vel de tempore novissimo, quod proxime diem judicii praecedet, ut vult Epiphanius in vita Hierem., vel mystice intelligendum est, Arcam apparituram, id est, Christum in carne venturum in nova populi congregatione, ut exponit Repertus lib. X. De victoria verbi cap. 21.
Objectio quinta. Lib. I. Machab. cap. I. Alexander Magnus primus regnasse dicitur in Graecia, et hoc falsum videtur, cum non fuerit Alexander primus, sed ante illum multi fuerint Reges Lacedaemoniorum, Macedonum, Corinthiorum, Atheniensium, etc. ut
ex Chronico Eusebii patet. Praeterea ibidem dicitur Antiochus illustris regnasse anno 137 regni Graecorum: cum tamen constet ex eodem Eusebio, Antiochum regnasse anno ■156., tot enim sunt anni a primo anno Monarchiae Graecorum usque ad Antiochum.
Denique lib. I. cap. VIII. dicuntur Romani singulis annis committere uni homini magistratum suum et omnes uni obedire: at hoc est falsum, nam duo Consules eo tempore creabantur.
Respondeo: Scripturam, cum dicit Alexandrum primum regnasse in Graecia, non de regno quocumque, sed de Monarchia Graecorum loqui: et cum dicit, Antiochum illustrem regnasse anno 137. regni Graecorum, non numerare annos ab Alexandro, sed a Seleuco, qui post Alexandrum I. regnavit in Syria, ut monet Eusebius in Chronico: quia enim Judaea pars est Syriae, a primo Rege Syriae annos numerabant Judaei: a Seleuco autem ad Antiochum sunt anni 137., quibus si addas annos 19, qui sunt ab Alexandro ad Seleucum, erunt anni 156. Ad illud autem de Romanis respondeo: unius tantum Consulis mentionem fieri, quia in more apud Romanos positum erat, ut alternis diebus Consules imperarent. Cujus rei testis esse potest infelix exitus pugnae Cannensis, cujus causa temeritas fuit alterius Consulis, penes quem eo die imperium erat. Itaque licet duo Consules essent, uni tamen commissa esse Respublica videbatur. Idque institutum est ab ipso primo exortu Consularis dignitatis, ne videlicet (ut ait Livius 1. 11.) si duo simul Consules imperarent, Regibus exactis, non remotus sed duplicatus terror videretur.
Objectio sexta. Lib. I. Mach. c. IY. Judas legitur purgasse Templum anno 148., id est, uno anno ante obitum Antiochi, qui obiit anno 149. ut dicitur I. Mach.YI. at id repugnat lib. II. cap. X. ubi habetur, Judam purgasse Templum biennio post mortem Antiochi. Praeterea lib. I. c. YI. dicitur Antiochus illustris mortuus in Babylonia in lecto suo prae dolore animi, quia non successerant ei negotia sicut optaverat: at lib. II. cap. I. dicitur membratim caesus cum multis ex suis in templo Nanneae; et rursum lib. II. c. IX. dicitur mortuus cum dolore interno viscerum, tum quia de curru in itinere ceciderat. Denique lib. I. c. IX. dicitur Judas mortuus anno 152. at lib. II. cap. I., dicitur scripsisse epistolam anno 188. quod si esse
verum, anno 36. post mortem suam eam scripsisset. Ilaec omnia, cum tam male inter se cohaereant, manifesta indicia falsitatis praebent.
Ad primam argumenti hujus partem Sixtus Senensis ut respondeat, scribit in 1. VIII. Bibliothecae sanctae, bis factam esse Templi repurgationem: sed neque id verum esse videtur, neque ad argumenti solutionem necessarium. Et quidem verum non esse satis indicat Scriptura, cum omnia quae de hac repurgatione uno in loco refert, referat etiam in alio. Non esse autem necessarium inde probatur; quia posita una tantum repurgatione, in utroque loco adhuc nulla est in hoc libro repugnantia. Tametsi enim repurgatio Templi in lib. I. c.IY. narratur ante mortem Antiochi, et lib, II. c. X. narratur post mortem Antiochi; tamen hoc posteriore loco narratur quidem post mortem Antiochi, sed non asseritur facta post mortem Antiochi. Voluit enim auctor absolvere quae de Antiocho dicturus erat, et tum demum redire ad Judam et Templi repurgationem: quod autem dicitur facta post biennium; non significatur post biennium a morte Antiochi, sed post biennium a profanatione. Nam profanatum fuit Templum anno 145., ut dicitur lib. I. c. I., et post biennium exactum anno 148. repurgatum fuit, ut habetur lib. I. c. IV. Quare recte Eusebius in Chronico, et Joseph. lib. XII. Antiquitat. cap. X. scribunt, Templum repurgatum tertio anno a profanatione, id est, post biennium jam exactum.
Quod attinet ad alteram partem argumenti; conveniunt fere omnes, eumdem esse Antiochum, Epiphanem videlicet, cujus mors describitur lib. I. c. VI. et lib. II. c. IX. nam potuit in itinere corripi doloribus viscerum, et cadere ex curru, ut dicitur lib. II. c. IX. et postea sic aeger pervenire in Babylonem, et ibi addito dolore animi ex nuntio ad se allato rei malae gestae in Judaea a suis, tandem mori. At de Antiocho, cujus mors describitur lib. II. cap. I., maxima quaestio est. Aliqui volunt esse Antiochum magnum, ut Lyranus in hunc locum et quidam alii: sed hoc esse non potest. Nam Antiochus magnus obiit antequam Judas, qui hanc epistolam scripsit, Dux Judaeorum esset, nec fuit ullum bellum Judaeis cum Antiocho magno. Alii volunt esse Antiochum Demetrii filium, qui etiam Triphon, seu Griphus dicitur ab Eusebio. Ita Rupertus lib. X. de victoria verbi, cap. VI.: sed neque hoc potest esse
verum. Nam tempore istius Antiochi, non Judas, sed Joannes Ilircanus dux Judaeorum erat, et tamen Judas epistolam scribit. Praeterea epistola scribitur Aristobulo magistro Ptolomaei Philometoris, quem constat ex Eusebio in Chronico fuisse tempore Judae, id est, diu ante tempora Antiochi Griphi.
Dicendum igitur est, hunc Antiochum esse Antiochum Epiphanem, illum ipsum de quo agitur in lib. I. c. VI. et lib. II. cap. IX. nam tunc vivebat Judas qui epistolam scripsit, et etiam Aristobulus ad quem scripta est. Praeterea iste fuit primus et summus ex Regibus Syriae inimicus Judaeorum, ut merito de ejus morte tanta laetitia esset in Judaea.
Denique quod dicitur lib. II. c. IX. de Antiocho illustri, quod templum in Perside spoliare voluit, et turpiter fugatus est, omnino convenit cum eo quod hic dicitur de isto Antiocho, quod in templo Nanneae ceciderit et percussus fuerit, et quod multi ejus milites membratim caesi fuerint. Neque vero necesse est affirmare illic eum interiisse, ubi dicitur cecidisse; cecidisse enim dici potest, quoniam exercitus ejus fusus fugatusque est. Quemadmodum Gen. XIV, Regem Sodomorum in praelio cecidisse narrat Scriptura divina, et tamen paulo post eum viventem et Abrahae occurrentem introducit. Itaque Antiochus in eo sensu dicitur cecidisse, quoniam exercitus ejus caesus percussusque fuerat, et ipse turpi fuga elapsus, forte etiam vulneratus, in ipso itinere de curru cecidit, et paulo post mortuus est.
Ad tertiam probationem aliqui respondent: non esse Judam Machabaeum, sed aliquem alium qui eam epistolam scripsit. Ita Rupertus lib. X. de victoria verbi cap. 15. sed non videtur id esse verum. Nam anno 188., non Judas, sed Joannes Hircanus Dux Judaeorum erat; nec ullus fuit ex ducibus Judaeorum qui vocaretur Judas praeter unum Machabaeum: nec est verisimile, cum Senatu et populo in titulo litterarum alium nominari quam Principem. Alii volunt, hunc Judam esse quidem Machabaeum, sed annos qui initio litterarum ponuntur supputari, non more Graecorum a Seleuco, sed more Hebraeorum ab anno duodecimo Assueri, quo liberati fuerunt omnes Judaei a nece, opera Esther Reginae. Ita Lyranus et Hugo Cardinalis in hunc locum, quos fere recenti ores omnes sequuntur. Sed primum non videtur credibile in his libris semper annos supputari more Graecorum, praeterquam in hoc uno loco: deinde etiam numerando ab anno duodecimo Assueri, non potest incidere annus 188. in tempora Juda3 Machabeei. Lyranus enim, quem caeteri sequuntur, ita computat: ab anno 12. Assueri usque ad finem regni ejus sunt anni 29.: his addantur sex anni quibus regnavit Darius filius Assueri, et sunt 33. quibus si rursus addantur 148., qui sunt ob initio regni Graecorum usque ad Judam, erunt 188. anni.
Sed in ista supputatione tres sunt gravissimi errores. Primus, quod ex 29. et 6. et 148. non fiunt 188. sed 183. ut patet. Secundus, quod omittunt hi auctores annos novemdecim, qui sunt a principio Monarchiae Alexandri usque ad regnum Seleuci: illi enim 148. anni Graecorum, qui numerantur lib. I. Machabaeorum, c. IV. usque ad victoriam Judae, numerantur a Seleuco, non ab Alexandro, ut supra diximus. Si ergo addas annos novemdecim qui sunt ab Alexandro ad Seleucum, erunt omnes anni 202. ab anno duodecimo Assueri, non 188. ut ipsi volunt. Tertius error est, quod in ista supputatione faciunt Assueram penultimum Regem Persarum, secuti somnia Judaeorum adversus sententiamLatinorumet Graecorum omnium. Eusebius in Chronico post Assueram adhuc tres Reges Persarum ponit: Josephus, quem ego supra secutus sum, septem Reges post Assueram numerat: ex quo sequitur, ab anno duodecimo Assueri usque ad Judam, non 188. annos, sed longe amplius quam 200. effluxisse.
Igitur cum Melchiore Cano et aliis nonnullis existimo, sic esse quasstionem dissolvendam, ut dicamus: illa verba anno 188. non esse principium epistolae sequentis quam Judas scripsit, sed finem praecedentis quae scripta est a toto populo Judaeorum Duce Joanne Hircano. Id aperte indicant Graeci codices, qui post illa verba, anno 188. distinctionem constituunt, et ratio certe id exigit, ut cum sint illa verba inter initium unius epistolae et finem alterius, et numeras annorum in fine potius quam in principio poni soleat, ea nos ad epistolam praecedentem, non ad sequentem referamus.
Objectio septima sumitur ex eo, quod liber prior Machabaeorum cum Evangelio pugnare videatur. Nam. lib. I. cap. 1. affirmat auctor ejus libri vaticinium Danielis de abominatione desolationis stante in loco sancto impletum esse, quando Antiochus Epiphanes idoum in Templo Domini collocavit. At Chris¬
tus Matth. XXIV. vaticinium illud asserit implendum in novissimis diebus. Respondeo: in libris Machabaeorum nullam fieri mentionem vaticinii Danielis, sed solum idolum Antiochi vocari abominandum idolum desolationis, ut revera erat.
Objectionem postremam quam afferunt nonnulli, ex eo quod in his libris videntur ii commendari qui semel occiderunt, qualis fuit Eleazarus lib. I. cap. VI. et Raziaslib. II. cap. XIV. diluit jamdudum S. Augustinus in epistol. 61 „ ad Dulcitium, et lib. II. contra epist. Gaudentii cap. 23. et summa responsionis est: mortes horum hominum narrari in Scriptura, non laudari, vel certe non ita laudari quasi pie et sancte fecerint quod fecerunt, quamvis audacter et viriliter, et hominum judicio, fortiter eos fecisse negari non possit.
Chapter 15 of 53