Caput XIII. De libro Sapientiae
Liber Sapientiae testimonium habet ab antiquis Conciliis et Patribus. Concilium Sardicense in epist. ad omnes Episcopos, cujus meminit Theodoretus lib. II. hist. cap. 8, ex c. VII. hujus libri probat, filium Dei esse rerum omnium effectorem et verum Deum; Concilium item Toletanum II. cap. 1. librum Sapientiae Scripturam sacram nominat.
Denique Patres idem docent. Nam Dionysius c. IV. divinorum nom. ut librum sacrae Scripturae citat. Melito Asianus in epist. ad Onesimum, in Catalogo sanctarum Scripturarum Sapientiam ponit. Cyprianus in lib. De habitu virginum: « Cum dicat, inquit, Scriptura divina: quid nobis profuit superbia, etc. » Similiter Cyrillus lib. II In Julianum, ultra medium, vocat Scripturam divinam. B. Augustinus ex professo docet et
probat, ex hoc libro posse confirmari dogmata, et librum esse Canonicum, lib. I. de prsedest. cap. H.
Et quoniam Kemnitius incredibili impudentia hunc locum Augustini truncate citat, et asserit aperte, ex hoc loco colligi hunc librum non fuisse Augustino divinum et infallibilis veritatis; totum- locum audiamus: « Quod, inquit, a me quoque positum, nimirum testimonium de libro Sapientiae, fratres istos ita respuisse dixistis, tanquam non de libro Canonico adhibitum. Quasi et excepta hujus libri attestatione, res ipsa non clara sit, quam voluimus hinc doceri. » Haec citat Kemnitius.
Sed audiamus quae in eodem capite infra ponuntur: « Non debuit repudiari sententia libri Sapientiae, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu Lectorum Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus Christianis, ab Episcopis usque ad extremos laicos, Fideles poenitentes, Catechumenos cum veneratione divinae auctoritatis audiri.» Et infra: « Oportet ul librum istum Sapientiae omnibus Tractatoribus anteponant, quoniam sibi eum anteposuerunt etiam temporibus proximi Apostolorum egregii Tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere nisi divinum testimonium crediderunt. » Adde, quod omnes Veteres hunc librum Salomonis esse asserunt; ex quo manifeste sequitur esse canonicum. Eusebius lib. IV. hist. c. 22. dicit, Hegesippum et Irenaeum et omnem antiquorum chorum hunc librum Salomonis esse existimasse. Pari ratione Tertullianus de praescript. Cyprianus serm. de mortalitate. Hilar. in Ps. CXXVII. Ambrosius serm. 8. in Ps. CXVIII. Basilius lib. V. contra Eunomium. Epiph. haeres. Anomoeorum, nomine Salomonishunc librum citant. Quod vero B. Hieronymus Praefatione in libro Salomonis hunc librum dicit a multis putari Philonis Judaei, et B. Augustinus lib. II. doctr. Christ. cap. 8. dicit esse Jesu filii Sirach, non est contrarium communi sententiae Doctorum. Nam sententiae quidem sunt Salomonis, non Philonis, ut Veteres dicunt, et clarissimum est ex c. IX., ubi auctor libri dicit: Tu elegisti me regem populo tuo, et dixisti me aedificare Templum in monte sancto tuo, etc., tamen collectae sunt hae sententiae ab aliquo alio, qui a multis putatur Philo, non ille qui fuit post Christum, sed
alius antiquior, qui quidem verbis Graecis Salomonis sententias complexus est, Spiritu sancto dictante, sicut Proverbiorum XXV, dicuntur parabolae illae Salomonis translatae in librum a viris Ezecliiae Regis Juda, cum antea forte in schedulis haberentur. B. Augustinus autem se,ntentiam retractavit lib. II. Retract. cap. 4.
Joannes Calvinus lib. I. Instit. cap. 11. §. 8. librum Sapientiae mendacii coarguit: « De idolorum, inquit, origine publico fere consensu receptum est, quod in libro Sapientia? habetur: primos scilicet extitisse eorum auctores, qui hunc honorem detulerunt mortuis, ut ipsorum memoriam superstitiose colerent': et sane fateor, perversum hunc morem fuisse vetustissimum, nec facem fuisse nego, qua accensus hominum ad idolatriam furor magis exarsit: non tamen concedo hunc fuisse primum mali fontem. Idola enim jam fuisse prius in usu, quam ista in consecrandis imaginibus mortuorum ambitio invaluisset, cujus apud 'profanos Scriptores crebra fit mentio, constat ex Mose; cum Rachelem narrat furatam esse patri suo idola, non secus ac de communi vitio loquitur. » Ileec ille, qui satis aperte falsum esse contendit quod habetur Sap. XIV. de orig. idolorum. At Calvinus assumit falsum, et deinde colligit aliud falsum. Assumit enim ante Rachelis tempora non fuisse idola quse hominum figuram referrent: et cum constet tunc aliqua idola fuisse, deducit, prima idola non fuisse imagines hominum, ut liber Sapientia? docet. At falsum assumit: nam in primis ista ipsa idola, quse furata est Iiachel, erant imagines hominum: vel potius imago hominis. Una enim tantum erat imago, sed nomine multitudinis utitur Scriptura, quia illud nomen in Hebrseo non habet numerum singularem. Vox Hebrsea est □ quse quidem idolum significat, hominis figuram repraesentans, et quod arte diaboli loquebatur et responsa dabat. Quod hominis figura sit Q^snn patet exi. Reg. XIX. ubi Michol cum vellet eruere Davidem de manibus Saul, emisit illum per fenestram, et in lecto, loco ejus posuit simulacrum quod hominem referret, in Hebrseo est msnn pro eo, quod nos habemus statuam, vel simulacrum. Quod autem ista idola loquerentur, patet ex Ezechicle XXIV. ubi enim nos legimus: Interrogavit idola; in Hebraeo est didih et similiter Zachariae X. ubi legimus: Simulacra locuta sunt inutile. Deinde certum est Belum piii muni Regem Assyriorum, qui fuit ante Rachelem, immo et anteAbraham, fuisse pro Deo habitum post mortem, ut Eusebius testatur initio Chronici; et statuam illi a Nino filio positam, fuisse primum idolum publice propositum ad adorandum, docet Ambrosius in primum cap. ad Rom. sive quicumque fuit eorum Commentariorum auctor, etB. Cyrillus lib. III. in Julianum non procul a fine. Denique initium idolorum fuisse fabricationem imaginum humanarum in memoriam defunctorum, ut liber Sapientiae docet, testatur Cyprianus initio libri de Idolorum vanitate, Chrysost. hom. 87. in Matth. Hegesippus apud Hieronymum in libro De viris illustribus, et alii passim.
Sed objicies: si statua erecta Belo a Nino filio fuit primum idolum, quomodo verum est quod liber Sapientiae dicit, primum idolum factum esse a patre in memoriam filii? Respondeo, statuam Bell fuisse primum idolum publice ad adorandum propositum: at primum idolum absolute fuisse imaginem filii mortui a parente factam, etprivatim honoratam. Inde enim invalescente prava consuetudine (ut in eodem c. XI V. Sap. dicitur) empta sunt tyrannorum imperio publice coli figmenta.
Chapter 13 of 53