Skip to the text

Caput XI. De libro Tobiee

Nunc de singulis libris seorsim agemus, eosque et propriis argumentis communiemus, et peculiares objectiones, quae adversus eos fiunt, breviter diluemus. Jam igitur liber Tobiee praeter communia testimonia Conciliorum et Patrum paulo ante adducta, testimonium insigne habet a S. Cypriano, qui in sermone de eleemosyna: « Loquitur, inquit, in Scripturis Spiritus sanctus, et dicit, eleemosynis et Fide delicta purgantur. » Callixtus Papa I. in epist. 2. Tobiam allegans: (( Bene, inquit, sacra ait Scriptura; » et S. Ambrosius in libro De Tobia cap. 1. librum hunc propheticam Scripturam esse dicit. Item S. Basilius in Oratione de avaritia sententiam ex Tobia descriptam divinum praeceptum appellat. Sanctus quoque Augustinus in Speculo praefatur, ex canonicis libris se sententias collecturum, nec tamen omittit Tobiam.

Contra vero objici solet, quod hic liber secum ipse alicubi pugnare videatur. Nam in cap. III. dicitur Sara, quam in uxorem habiturus erat Tobias junior, habitasse in Rages civitate Medorum: ubi etiam fuisse Gabelum habemus, Tob. IV. Postea tamen c. IX. cum Tobias pervenisset ad locum ubi erat Sara inde misit Angelum ad Gabclum in Rages; falsum est igitur domum Sarae fuisse in Rages.

Michael Medina lib. Vt. De recta in Deum Fide cap. XIV, vitio Scriptorum cap. III. legi arbitratur, in Rages cum in Graeco sit h ix/Sa-avotj. Sed vix credibile est talem errorem contingere potuisse, cum nulla sit inter Rages et Ecbatane similitudo. Alii, ut Lyranus, dicunt, vel duas fuisse Rages in Media, vel certe in c. III. vocari Rages, non ipsam civitatem, sed locum aliquem vicinum: dicitur enim habitare Romae, qui Tusculi, vel alibi in agro Romano habitat. Haec sententia communior est, 'et verior.

Chapter 11 of 53