Skip to the text

Caput XIX. De Apocalypsi

Apocalypsim Joannis, ex antiquis haereticis, Marcionistae respuebant, teste Tertulliano libro quarto contra Marcionem, necnon Alogiani et Theodotiani, teste Epiphanio haeresiSl et 54. Ex novis, Lutherus in Prologo dicit, se aliquid in ea desiderare, cum Apocalypsis asserat fore beatos, qui servant ea quae in ipsa scripta sunt, cum tamen nemo intelligat quae illa sint. In praefatione vero antiquiore Testamenti novi ait, se Apocalypsim neque pro Prophetico, neque pro Apostolico libro recipere, sed similem judicare libro Esdrae. Brentius et Kemnitius locis notatis Luthero subscribunt; Magdeburgenses autem cent. I, lib. II,cap. 4. coi. 56. a Luthero deficiunt ad Calvinum, et cum eo acriter pugnant pro Apocalypsi adversus alios Lutheranos. Erasmus in.fine annotationum in Apocalypsim varias conjecturas anxie quaerit, unde probet hunc librum non esse Joannis Apostoli.

Nec defuerunt olim Catholici, qui de hujus libri auctoritate vel auctore dubitarent. Nam Caius quidam vetustus auctor hunc librum Cerinthi haeretici esse affirmat, teste Eusebio lib. III. hist. cap. 28. Dionysius vero Alexandrinus apud Eusebium lib. VII, cap. 23. hanc opinionem Caii refellens, librum divinum et canonicum esse asserit; tamen subdubitans sitne Joannis Apostoli, an alterius Joannis. Denique B. Hieronymus in epistola ad Dardanum testatur, ita Graecos de Apocalypsi dubitasse contra communem consensum Latinorum, quemadmodum Latini de epistola ad Hebraeos contra communem Graecorum sententiam dubitabant.

Verumtamen Apocalypsim, tum Joannis Apostoli verum esse foetum, tum librum admirabilem ac divinissimum esse, facile probare possumus. Primum ex Conciliis: nam in Ancyrano Concilio ante 1200 annos, can. ult., citatur nomine Joannis; in Carthaginiensi III. can. 47. et in Concilio Romano

sub Gelasiol, inter sacros et canonicos libros annumeratur: item in Concilio Toletano IV, can. 16. multorum Conciliorum et Pontificum sanctionibus confirmatur, Apocalypsim esse Joannis Apostoli et vere canonicam et divinam.

Deinde ex Patribus Graecis et patinis idipsum comprobari potest. Nam Dionysius cap. 3. Eccles. hierarch. vocat Apocalypsim arcanam et mysticam visionem dilecti discipuli. Justinus in Dialogo cum Triphone ultra medium, Apocalypsim dicit esse Joannis Apostoli, et eamdem commentariis illustravit, ut B. Hieronymus testatur libro De viris illustribus, in Joanne. Irenaeus lib. V. circa finem asserit, Apocalypsim esse Joannis Apostoli, et scriptam pene suo saeculo ad finem imperii Domitiani: in eamdem quoque commentaria edidit, auctore Hieronymo de viris illustrib. in Joanne. Theophilus Antiochenus, Melito Sardensis, et Dionysius Alexandrinus Episcopi Graeci antiquissimi et doctissimi, Apocalypsim ut divinitus scriptam receperunt, teste Eusebio lib. IY, cap. 24 et 26, et lib. VII, cap. 23. Clemens Alexandrinus lib. II, Paedagog. cap. 12. Apocalypsim citat. Origenes homil. 7. in Josue,et in Psalmum primum, Apocalypsim Joanni Apostolo tribuit, quod etiam facit Eusebius in Chronico anni Domini 96. Athanasius in Synopsi, Epiphanius haeresi 51 et 76. Ghrysostomus homil. 3. in Psal. 91. et Damascenus libro IV, cap. 18. Apocalypsim ut sacram, et Joannis agnoscunt. Quocirca Graecos qui, Hieronymo teste, Apocalypsim non recipiebant, et paucos et obscuros fuisse necesse est.

Probatur ultimo ex communi Latinorum consensu: nam Tertullianus lib. IY. Contra Marcionem, Apocalypsim Joannis Apostoli esse affirmat. Cyprianus de exhortat. martyr. cap. 3. 8. 10. 11. et 12. Apocalypsim ut reliquas divinas Scripturas passim citat; quod etiam facit Hilarius praefat. in Psalm. Ambrosius in Psal. 40. Apocalypsim Joannis Evangelistae esse dicit. B Augustinus tract. 36. in Joannem dicit, Apocalypsim ejusdem esse Joannis cujus est Evangelium, etlibr. II. Doctr. Christ. cap. 8. inter sacros et divinos libros eam refert, quod etiam facit Innocentius I. in epist. 3. ad Exuperium; Ruffinus in Expo&it. Symb.; et Isi— doruslib. YI. Etymolog. cap. 1. Sanctus Hieronymus non solum in epistola ad Paulinum de studio Scripturarum, Apocalypsim

Joannis esse docet, sed eamdem sententiam esse omnium Latinorum affirmat in epist. ad Dardanum de terra promiss. Denique Sulpicius lib. II. sac. hist., ait, Apocalypsim a nonnullis aut stulte, aut impie non recipi.

Ad argumentum autem Lutheri, qui inde probat Apocalypsim non esse paris auctoritatis cum caeteris libris sacris, quia capite primo et ultimo hujus libri dicitur: Beatus qui servat verba prophetice hujus, cnm tamen nemo 'sciat quid sibi velit hsec prophetia. Respondeo: etsi permulta sint obscurissima vaticinia in hoc libro, tamen permulta etiam esse praecepta vitae clarissima, ut de constantia in persecutionibus, de haereticis odio habendis, de Pseudoprophetis fugiendis etc. et argumentum et scopus totius libri non aliud est, quam ut nos hortetur ad perseverantiam et patientiam tempore persecutionum. Quae quidem res clarissima et apertissima est.

Sed videamus, quid etiam adferat Erasmus. Is objicit. Primo quosdam auctores qui hujus libri non meminerunt, ut Dorotheum et Anastasium et quosdam qui dubitarunt, an esset Joannis Apostoli, ut Dionysium et Eusebium. Secundo, quod passim nomen suum inculcat dicens: « Ego Joannes, ego Joannes: perinde, inquit, quasi syngraphum scriberet non librum, cum alioqui Joannes modestiora de se narrans nomen suum nusquam exprimat in Evangelio. » Postremo, quod in Graecis codicibus titulus non sit Joannis Apostoli, sed Joannis Theologi.

Sed hsec levissima sunt. Nam pro duobus qui hujus libri non meminerunt, et duobus qui de auctore subdubitarunt, nos citavimus quatuor Concilia et plurimos Patres, qui constanter hunc librum Joanni Apostolo tribuunt. Quamquam Eusebius, quem Erasmus inter dubitantes numerat, aperte in Chronico declaret se nihil omnino de hujus libri auctore, vel auctoritate dubitasse. In secunda objectione modestiam Erasmi merito desideramus, qui arrogantiae accusare audeat auctorem hujus libri, quem tota Ecclesia ut sacrosanctum semper venerata est. Nec est verum illud Ego Joannes in hoc libro tam ssepe repeti, cum ad summum ter in toto libro inveniatur. Neque vero est novum in Prophetis, ut ssepe nomen suum repetant,

certe Daniel ut minimum octies ait Ego Daniel. Denique nihil officit nostrse sententise, quod auctor Apocalypsis Joannes Theologus appelletur. Nullus enim est alius Joannes, qui cognomen Theologi habuerit, praeter Apostolum et Evangelistam Joannem, et merito: nam, ut Augustinus notat tractae. 36. in Joannem, ideo Joannes volanti aquilae comparatur, alii vero Evangelistae animalibus in terra gradientibus, quod caeteri de humanitate Christi, ipse de divinitate praecipue scripserit. Quare Dionysius Areopagita in epist. ad Joann. Apostol. eum Theologum et Apostolum salutat; et Athanasius in Synopsi aliique veteres Theologum illum vocant.

caput xx.

De libris Apocryphis.

Sacrorum librorum canone explicato, ac pro instituti operis brevitate ab adversariorum argumentis defenso, restat ut de libris istis pauca dicamus qui tametsi nonnullis canonici visi sint, tamen jure ac merito, non canonici, sed apocryphi nominantur.

Igitur vox Apocryphus Graeca est, et rem occultam ac reconditam significat; siquidem cr.noy.pvTTTZLv celare est yy.Trov.p-jyh latibulum. Porro ecclesiastici Scriptores non semper eodem modo hanc vocem usurpant. Interdum enim vocant Scripturas apocryphas eas, quas non est certum an sint canonicae et divinae, etiam si satis constet nullas in eis errores inveniri. Sic Hieronymus in prolog. Galeato vult, eos omnes libros qui non sunt in canone, esse inter apocryphos numerandos. Interdum autem vocant apocryphos libros eos, qui errores admixtos habent. Sic utitur hac voce Origenes homil. 1. in Gant.; Hieronymus in epistol. ad Laetam de institut. fil., et Augustinus libr. XVI. de Civitate Dei cap. 23. Quam significationem secutus Gelasius in decreto de libris Ecclesiasticis, eos libros vocat apocryphos, qui sunt editi ab auctoribus haereticis, vel certe suspectis.

Quod autem Glossa in can. Sancta Romana, distinet. 15. dicit, apocryphos vocari eos

libros, quorum auctor ignoratur; non est probabile: nam tunc multi libri sacri essent apocryphi, ut liber Judicum, Ruth, Job, primus Machabaeorum, et permulti alii, quorum auctores ignorantur, quod tamen abhorret ab usu loquendi Ecclesiae. Quis enim unquam audivit, librum canonicum esse apocryphum?

Enumerantur libri apocryphi plurimi a Gelasio, ut habetur distinet. 15. can. SanctaRomana, ab Innocentio I. epist. 3. ab Athanasio in Synopsi, et ab Eusebio.lib.III.histor.cap. 25, sed magna ex parte non exstant. Qui exstant hisunt: Oratio Regis Manasse, quae solet annectilibris Paralipomenon, quam ideo apocrypham, aut non certo canonicam dicere posse videmur, quia non est pars alicujus libri sacri, nec ponitur nominatim in canone ab aliquo Concilio, vel Pontifice, vel Patre supra citatis; nec habetur in Hebraea aut Grseca, sed solum in Latina editione. Apocryphus quoque est Psal. 151. Davidis, cujus meminit Athanasius in Synopsi, et invenitur in Graecis Psalteriis. Quem Psalmum apocryphum dico, quia Concilium Laodicenum canone 59. Concilium Romanum sub Gelasio, et Tridentinum sess. IV. nominatim ponunt in canone CL. Psalmos.

Item apocrypha est appendix libri Job, quae tantum habetur in Graecis codicibus. Concilium enim Tridentinum sess. IV, eos tantum libros canonicos haberi voluit, qui in Latina vulgata editione habentur Praeterea B. Hieronymus in quaest. in Genes, ostendit, falsum esse quod in illa appendice habetur, Job fuisse de stirpe Esau, cum fuerit de stirpe Hus, qui fuit filius Nacbor fratris Abrahae, ut dicitur Genes. XXII. Adde quod illa appendix nititur potissimum auctoritati cap. XXXVI. libri Geneseos, ubi numeratur Jobab inter posteros Esau: at longe aliud nomen est 21^ quod est proprium ipsius Job, quam nili quod habetur in Genes, cap. XXXVI. Apocrypha quoque esse videtur praefatiuncula, quae praefigitur Threnis Hieremiae; nam nec e^t in Hebraeis codicibus, nec in omnibus Latinis, et ab expositoribus non attingitur.

Nec minus apocryphus censendus est liber Hermetis, qui inscribitur Pastor. Tametsi enim eum divinitus inspiratum esse putaverit Origenes lib. X. in epistol. ad Roman., et ex eodem testimonia proferant Tertullianus libro de oratione, Irenaeus libro IV. cap. 37. Clemens Alexandrinus lib. VI. Strornat.

Athanasius in libr. De Decret. Aiccence Synodi; Cassianus, Coli. XV. cap. 12. Et eumdem librum utilem judicaverit Eusebius lib. III. Histor. cap. 3. Ruffmus in Symbolum, et Hieronymus in libr. De Scriptorib. Ecclesiast. inHermete; nihilominus tamen necab ulla Synodo relatus est in canonem, et disertis verbis eum a canone rejicit Gelasius in decr. de libr. Ecclesiast., et Athanasius in Synopsi, idem etiam Athanasius in lib. de decret. Nicaenae Synodi, etTheodoretus libr. I. Histor. cap. 18. Arianos, qui ex hoc libro testimonia petebant, dicunt ex libro non canonico testimonia petiisse.

Postremo apocryphi sunt liber tertius et quartus Machabaeqrum, necnon tertius et quartus Esdrae. Et quidem de quarto Machabaeorum res perspicua est, cum solum nominetur ab Athanasio in Synopsi, et ab eodem extra canonem ponatur. Quartus autem Esdrae citatur quidem ab Ambrosio lib. de bono mortis, et lib. II. in Lucam, ac in epistol. 21. ad Horatianum; tamen sine dubio non est canonicus, cum a nullo Concilio referatur in canonem, et non inveniatur neque Hebraice, neque Graece, ac demum contineat cap. VI. quaedam fabulosa de pisce Henoch et Leviatham, quos maria capere non poterant, quae Rabbinorum Thalmudistarum somnia sunt. Itaque mirandum est, quid Genebrardo venerit in mentem, ut hunc etiam librum ad canonem pertinere vellet, in Chronologia sua pag. 90.

At de tertio Machabaeorum major difficultas est, quoniam Clemens in canon. Apostol. cqnon. 84. refert in canonem tres libros Machabaeorum. Nec minor est difficultas de lib. III. Esdrae: nam in Graecis codicibus ipse est qui dicitur primus Esdrae, et qui apud nos dicuntur primus et secundus, in Graeco dicuntur secundus Esdrae. Quocirca verisimile est, antiqua Concilia et Patres, cum ponunt in canone duos libros Esdrae, intelligere nomine duorum librorum omnes tres. Sequebantur enim versionem septuaginta Interpretum, apud quos tres nostri, duo libri Esdrae nominantur. Accedit etiam, quod citatur hic tertius Esdrae ab Athanasio orat. 3. contra Arianos, ab Augustino lib. XVIII. De Civitate Deic,<vp. 35. aClemente Alexandrino lib. Stromat. 1. ab Auctore operis imperfecti homil. 1. in Matth., et a Sancto Cyprianoin epist. ad Pompejum.

Quod ad priorem difficultatem attinet, probabile videtur, canonem illum non esse Clementis. Nam ZephirinusPapa XV, a Petro in epist. 1. tradit, solum septuaginta fuisse canones Apostolorum, vel ut alii Codices habent sex aginta: Humbertus autem in libr. cont. Nicetam non agnoscit nisi quinquaginta: at iste est octuagesimus quartus. Et certe melius noverat Zephirinus quot essent Apostolorum canones quam ulli posteriorum. Quocirca non sine causa Gelasius distinet. 15. can. Sancta Romana, posuit inter apocrypha canones Apostolorum, quod propter aliquos, vel corruptos, vel additos ab haereticis fecisse videtur. Nec obstat, quod in canonibus, qui dicuntur VI. Synodi, canon, secundo approbentur 85. canones Apostolorum: nam illi canones non sunt vere sextae Synodi, sed cujusdam alterius Concilii postea celebrari, quod summus Pontifex Sergius, qui tunc sedebat, non solum non approbavit, sed etiam reprobavit, ut patet ex Beda in libr. de sexaetat. in Justiniano.

Deinde in isto canone 84. numerantur libri canonici, et omittuntur quidam, qui certissime sunt canonici, ut libri Esdrae, Tobiae, Judith, Sapientia, Ecclesiasticus, Apocalypsis, quae res non minimi momenti esse videtur. Nam Ecclesia quae post Apostolos fuit, non aliunde didicit qui libri sint canonici, et qui non sint, quam ex traditione Apostolorum. Porro Clementem exactissime tenuisse Apostolicas traditiones, quippe qui cum A- postolis Petro et Paulo diu vixerat, testantur Irenaeus lib. III, cap. 3., et Eusebius lib. V. histor. cap. 6. ergo qui libri a Clementenon ponuntur in canone, absolute canonici non videntur. Proinde vel libri Esdrae, Tobiae, Judith, Apocalypsis non sunt canonici, vel decretum illud non est Clementis. Quod autem quidam dicunt, ^Apocalypsim omissam a Gemente quia nondum scripta erat ejus tempore, probare non possunt. Nam Apocalypsim Joannes scripsit ad finem imperii Domitiani, ut docet Irenaeus lib. V. extremo: Clemens autem obiit anno 3. Trajani, ut docet Hieronymus in lib. de vir. illustr. Potuit igitur Clemens Apocalypsim videre.

Deinde, nonne in hoc ipso canone octuagesimo quarto ponitur JoannisEvangelium? At Apocalypsim ante Evangelium scriptam fuisse, plurimi gravissimique auctores testantur. Eusebiuslib.III. hist. cap. 24. « Joannem, inquit, tradunt usque ad ultimum pene vitae suae tempus, absque ullius Scripturae indiciis Evangelium praedicasse. » Athanasius in Synopsi: « Evangelium, inquit, secundum Joannem, et praedicatum est a Jo-

anne Apostolo et dilecto, cumexulinPathmo insula, et postea ab eodem editum Ephesi.» Epiphanius haeres. 51. quae est Alogorum, disertis verbis scribit, editum esse Evangelium a Joanne post 90. annos vitae ejus, et post reversionem ipsius e Pathmo.

Theophylactus, Euthymius, Beda, et Ru- • pertusPraefation. Commentar in Joann., communi consensu docet, aut in Pathmo, aut post reditum a Pathmo, Joannis Evangelium scriptum editumque esse. Neque his repugnat quod scribit Dionysius Areopagita in epist. ad Joann. in exilio agentem: vocat enim Dionysius Joannem Evangelii Solem, et coelestem ejus Theologiam, non ob scriptionem aliquam, quae tunc exstaret nomine Joannis, sed ob divinam et admirabilem ejus praedicationem.

Praeterea in isto eodem canone 84. numerantur inter sacros libros, non solum tertius Machabaeorum, sed etiam epistolae duae Clementis, et constitutiones Apostolicae ejusdem Clementis: quos tamen libros Ecclesia nunquam pro sacris agnovit. At si ille canon vere esset Clementis, non possetEcclesia sine magna temeritate hos libros non recipere, siquidem Clemens' summus Pontifex erat, et canones Apostolorum vel ipse condidit, vel quod verius est, ab Apostolis conditos litteris commendavit: non autem licet Ecclesiae Apostolicas leges, vel etiam Pontificias recusare, nisi tantum eas, quas, quod tempori potius quam veritati dogmatum inservirent, jam abrogatas certo constat, qualis est illa de sanguine et suffocato non comedendo.

Ad alteram difficultatem respondeo: etsi in Graecis codicibus duo libri Esdrae sint nostri tres: tamen non propterea Concilia antiqua et veteres Patres, qui in canone ponunt duos libros Esdrae, intelligere nomine duorum nostros tres. Nam multi Veterum, ut Melito, Epiphanius, Hilarius, Hieronymus, Ruffinus in canone exponendo Testamenti veteris, aperte secuti sunt Hebraeos, non Graecos: Hebraei autem tertium Esdrae non habent. Deinde nihil ex hoc tertio libro in Ecclesiastico officio unquam legitur: quod argumentum est, a longo jam tempore non fuisse eum librum habitum in numero sacrorum. Praeterea Gelasius in Concilio Romano LXX Episcoporum unum tantum Esdrae librum ponit in canone. Quo uno sine dubio nostros duos intelligit, qui ut Hieronymus testatur praefat. in Esdram, uno volumine continentur. Itaque disertis verbis Gelasius priorem illum, qui est apud Graecos, rejecit.

Denique Beatus Hieronymus praefat. in Esdram aperte significat, tertium et quartum Esdrae non solum apud Hebraeos non haberi, sed ne apud LXX quidem. Quare, licet •quidam codices Graeci haberent tria volumi¬

na Esdrae in duobus libris; correctiores tamen non habebant. Porro veteres Patres utuntur interdum testimoniis ex hoc libro petitis, quem et nos non inutilem esse fatemur, sed et raro id faciunt, et nusquam sacrum et divinum appellant.

Chapter 19 of 53