Skip to the text

Caput V

in explicatione symboli, Augustinum lib. II de Doctrina Christiana capite 8. Isidorum lib. VI Etymologiarum, c. 1. His adde tres alios scriptores, qui solius Testamenti veteris libros recensent, Josephura lib. I adversus Appionem, Melitonem Sardensem apud Eusebium lib. IV hist. c. 26., et Hilarium praefatione in Psalmos.

Porro caeteri Patres Justinus, Irenaeus, Basibus, Tertullianus, Cyprianus, Ambrosius, omnesque alii, tum Graeci, tum Latini, quamvis divinorum librorum seriem non describant, passim tamen eorum testimoniis sic utuntur, ut eos omnes in sacris divinisque libris a se habitos non obscure testentur.

De hcereticis, qui libros Testamenti veteris primi ordinis oppugnarunt.

Et si vero in Ecclesia Catholica, Orthodoxorum omnium consensione enumeratorum librorum semper viguit auctoritas; non defuere tamen haeretici, qui libris iisdem omnem prorsus auctoritatem detrahere niterentur. Quoniam autem illas eorum haereses majorum nostrorum diligentia jamdudum exstinctas ac sepultas, rursum hoc nostro saeculo Sixtus Senensis in extrema sua Bibliotheca stylo prosecutus est, quam brevissime potero ab antiquis istis non tam hostibus, quam umbris hostium me expediam. Igitur decem et octo haereses adversus eos libros, quos in primo ordine recensuimus, diversis temporibus exstiterunt.

Prima eorum est, qui libros Testamenti veteris, quod eos a malo Deo quodam dictatos existimarent, in universum respuebant. Ita sensere primum Simoniani, Basilidiani, Marcionitse apudlrenaeum lib. I cap. 20, 22, 29., deinde Manichaei apud Epiphan. haeres. 66. Bogomiles apud Eutymium Panopliae par. II. tit. 23, cap. 1. Albig^nses apud Antonin. par. IV. tit. 11. c. 7. Nostro etiam saeculo, quindecim Anabaptistarumprcedicantes in Colloquio Franckenthal, vetus Testamen¬

tum haud aliter in disputationem Fidei admittendum censuerunt, quam quatenus cum novo Testamento concordat.

Refellunt hanc haeresimEpiphaniusin haeresi. Manichaeorum, Augustinus, cum in lib. adversus Faustum Manichaeum, tum in aliis duobus contra adversarium legis et Prophetarum, et Petrus Cluniacensis in epist. contra Petrobrusianos.

Et sane mirandum videtur, eos haereticos qui Testamenti novi libros venerabantur, contemnere potuisse libros Testamenti veteris, cum hi ab illis et plurima et luculentissima suae auctoritatis habeant testimonia: Necesse est, inquit Dominus, impleri omnia quee scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Et Apostolus: Paulus, inquit, Apostolus segregatus in Euangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis. et rursum: Scriptum est, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera, quee sunt per allegoriam dicta: heee enim sunt duo Testamenta. Item alibi: Multifariam multisquee modis, olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime locutus est nobis in Filio, etc.

Altera haeresis Ptolomaei cujusdam fuit: qui, ut Epiphanius refert haeres. NXX1II, legem Mosis tres in patres dividebat; atque unius quidem mundi Opificem auctorem faciebat, alterius Mosem, tertiae Seniores Synagogae. Nec vero mundi Opifex Ptolomaeo Deus verus erat, sed medium quoddam numen inter Deum, et Diabolum. Itaque non modo legem universam, sed nec ullam ejus partem sacram divinamque esse censebat.

Refellit hanc haeresim Zacharias apud Lucam, c. I., ubi testatur, Dominum Deum Israel locutum esse per ora Sanctorum, qui a saeculo sunt, id est, omnium Prophetarum ejus. Refellit eamdem Apostolus Paulus, cum omnem Scripturam divinitus inspiratam esse affirmat, II Timoth. III.

Tertia est haeresis Theodori Mopsuestiae Episcopi, qui Prophetas omnes, non quidem aperte rejicit, sed dum impudenter affirmat, nihil eos de Christo unquam praedixisse, ut ex fragmentis commentariorum ejus quae in V Synodo collat 4, recitantur intelligi potest, cum ipsorum Prophetarum utilitatem et auctoritatem nimium extenuat, tum ipsum Christum et Apostolos clarissimorum mendaciorum reos facit. Quid enim aliud, quam mendacium erit, quod ipsa veritas de se ait, cum perlecto testimonio Isaiae subjunxit: Hodie impleta est hcec Scriptura in auribus vestris? quid aliud quam mendacium erit, quod Petrus ait: Huic omnes Prophetce testimonium perhibent?

Omitto csetera Prophetarum testimonia, quae passim in Testamento novo de Christo ab Evangelistis et Apostolis explicantur. Tot enim sunt, ut brevi enumerari non possint. Vide Matth. I, II, IV, XII, XXI, XXVII, Mare. XII, XV, Luc. XI, Joan. II, XII, XIX, Actor. II, IV, XIII, Ephes. IV, Hebr. I, X, etc.

Quarta haeresis Psalmos Pavidis ut humana, vel profana potius cantica / sine ullo divino afflatu conscripta repudiat. Auctores hujus erroris Philasfcrius in catalogo haeret, cap. 127, Nicolaitas et Gnosticos facit. Paulum Samosatenum scriptum reliquit Eusebius lib. VII. hist. c. 25, Psalmos illos, qui in Christum canebantur, tanquam recens excogitatos de Ecclesia sustulisse.

Sed fortasse Paulus iste non tam Psalmos Davidis, quam Hymnos aliquos Ecclesiasticos ab Ecclesia sua removit. Neque enim credibile est, Davidis Psalmos post tot secula Samosateno recens excogitatos videri potuisse. Sane deliramentum hoc refellunt apertissimis verbis, cum ipse David, tum etiam Christus et Apostoli: Hcec sunt novissima verba, inquit auctor libri Regum, quee dixit David. filius Isai: dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius Psaltes Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam; et Dominus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens: Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis? quae verba in. CIX Psal. scripta leguntur. Et Apostoli omnes una voce, Tu Domine, inquiunt, qui Spiritu sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, Ps. II. Denique Apost. Paulus ini. epist. ad Hebraeos: Sicut dixit, inquit, Spiritus sanctus: hodie si vocem ejus audieritis; quae sunt verba Ps. XCIV.

Quinta haeresis Hebraeorum est, quiinTalmud. ord. IV, tract. 3., nec librum Job in divinis voluminibus habent, nec ipsum Job unquam vixisse inter homines putant. Posteriores Rabbini, ut R. Salomon. R. Levi ben

Gerson, et alii nonnulli, librum quidem recipere videntur, quippe quem commentariis illustrare conati sunt; sed ipsum Job non semel, nec leviter reprehendunt. Siquidem R. Salomon audacter affirmat, Sanctum Job impatientem calamitatis quae illi acciderat, non verbis, sed corde peccasse; R. autem Levi ulterius progressus scribit: hunc beatum virum abnegatae providentiae divinae, resurrectionisquemortuorum justissimas poenas dedisse.

Marti nus quoque Lutherus in convivialibus sermonibus, tit. de Patriarchis et Prophetis, affirmat, se non credere omnia ita esse gesta, ut in lib. Job narrantur. Et rursus tit. de lib. veteris et novi Testamenti ait: librum Job esse veluti fabulae argumentum ad proponendum patientiae exemplum.

At profecto, nec historiam Job esse confictam, et ipsum Job vere Sanctum atque perfectum virum fuisse, locupletissimus testis adversus Hebraeos Ezechiel esse potest: Si fuerint, inquit Deus per Ezechielem, tresviri isti in medio ejus, l\oe, Daniel, et Job, ipsi in justitia sua liberabunt animas suas: ut interim omittamus, quae de S. Job, Tobias c. III. et Jacobus cap.V. scribunt; necnon quae ex hoc libro c. V. Apostolus, ut ex reliqua divina Scriptura, in medium adducit I. Corint. III; horum enim testimonia Thalmudistae non recipiunt.

Sexta haeresis eorum est haereticorum, qui teste Pliilastrio in Catal. haereseon, cap. 132. et Jacobo Christopolitano, praefatione commentariorum in Cantica, librum Salomonis repudiant, qui inscribitur Ecclesiastes, quod eum librum Salomon in extrema senectute composuisse videatur, cum depravatus amore mulierum, summum bonum in corporis voluptatibus constituebat, atque ad Epicuri, sive Aristippi philosophiam aditum parabat.

Martinus Lutherus in convivialibus sermonibus, tit. de lib. veteris et novi Testamenti, dicit, auctorem libri, qui Ecclesiastes inscribitur, sibi videri ocreis et calcaribus destitutum, equitare tantum in soccis, quemadmodum ipse soleret, cum adhuc esset in coenobio.

Sed tantum abest, ut Salomonis Ecclesiastes de voluptate concionetur, ut omnes po-

tius ad humanarum rerum despicientiam Deiqne metum, quasi magister morum severus et vehemens, oratione gravissima adhortetur. Quale est illud exordium? Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Qualis illa peroratio? Finem loquendi pariter omnes audiamus; Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo. Nec vero media dissentiunt: Risum, inquit, reputavi errorem, et gaudio dixi, cur frustra deciperis?. Et: Dixi in corde meo, justum et impium judicabit Deus. Et: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei et appropinqua ut audias: multo enim melior est obedientia, quam stultorum. victimae. Et: Ne temere quid loquaris, nec cor tuum sit velox ad proferendum sermonem. Et: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Et: Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Et: Melior est sapientia, quam arma bellica, et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Et: Vae tibi terra, cujus Rex puer est, et cujus Principes, mane comedunt. Beata terra, cujus Rex nobilis est, e/ cujus Principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non adluxuriam. Denique: 6'«Yo, quod pro his omnibus adducet te Deus in judicium. Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. Num ista sapiunt Aris lippum? Anne unquam ex Epicuri officina lam severa pra3cepta prodierunt?

Quod si Ecclesiastes interdum edendi et bibendi delectationem non esse aspernandam praecipit, non eo facit, quod omnia voluptate metiatur, sed ut avaros et sordidos quosdam perstringat, qui malunt necessariis ac licitis vitee humanae commodis et delectationibus seipsos fraudare, quam de cumulo pecuniarum vel minimum detrahere.

Nec pauca etiam sunt, quae in hoc libro non ex sententia Salomonis, sed ex vulgi, atque insipientium, et voluptariorum hominum opinione dicuntur: quod eleganter et copiose demonstrat S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. 4.

Sed nec illud vere ab haereticis affirmatur, librum hunc eo tempore esse conscriptum, quo Salomon amore mulierum corruptus erat; id quod quatuor rationibus demons¬

trari potest. Primum enim in III. lib. Reg. cap. IV etXI. et in eo libro qui Ecclesiasticus inscribitur, cap. XLVII, cum ordine recenseantur acta Salomonis prius de libris ejus, quam de amoribus narratur.

Deinde in hoc ipso libro, de quo agimus, constanter affirmat Ecclesiastes, sapientiam suam, quam videlicet divino munere quondam acceperat, ad eam usque aetatem secum permansisse: Sapientia quoque, inquit, perseveravit mecum: non est autem verisimile, coelestis sapientiae lumen cum ea cordis depravatione simul habitare potuisse, de qua loquitur Scriptura, cum ait III Reg. XI. Et averterunt mulieres cor ejus; cumque jam ess"et senex, depravatum - est cor ejus per mulieres, ut sequeretur Deos alienos.

Deinde in secundo capite hujus libri enumeratlSalomon omnes delicias suas, palatia, piscinas, pomaria, servos, ancillas, cantica, modulationes^ aurea vasa atque argentea, et alia id genus permulta; tot vero concubinarum atque uxorum, prae quibus omnes alias delicias facile contemnebat, quaeque solee cor ejus emollire atque corrumpere potuerunt, nec meminit quidem. Amare igitur nondum ceeperat, quo tempore librum hunc conficiebat.

Postremo, quis credat ab animo illo tam molli, atque effeminato, qualis erat Salomonis, cum is septingentarum conjugum, et trecentarum pellicum amoribus inserviret, tam graves sententias, quales paulo ante recitavimus, proficisci potuisse?

Non ignoro, sententiam veterum Judajorum esse, teste S. Hieronymo in c. I Ecclesiastaj, librum hunc esse compositum a Salomone post peractam peccatorum poenitentiam, quam etiam sententiam idem Hieronymus approbare videtur in Commentario Ezechielis, cap. XLIII, sed probabiliorem semper existimavi S. Augustini sententiam, qui in Psal. CXXVI etalil^ssepe, Salomonem reprobatum a Deo fuisse scribit, quod Scriptura divina senectutem ejus gravissime reprehendat, nec de poenitentia aliquid usquam addat. Si quis tamen priorem sententiam sequi malit, nihil impedio, cum utraque sententia ad id, quod modo agimus, deserviat. Atque hactenus de Ecclesiaste.

Septima hseresis non dissimilis est superiori, ut enim Philastrius c. 133. et Jacobus Christopolitanus loco notato scriptum reliquerunt; non defuerunt ex antiquis haereticis, qui existimarunt, Canticum Canticorum, non spiritu Dei veri, sed Cupidinis afflatu scriptum esse, nihilque aliud eo Cantico comprehendi, quam sermones amatorios Salomonis Regis, et uxoris ejus filiae Pharaonis. Quocirca profanum esse Canticum, eaquede causa nullum in toto libro Dei nomen inveniri, quod idemCastalioni tribuit Beza, praefatione in Josue.

At si sponsa illa quae in his carminibus tantopere celebratur, filia Pharaonis, id est, potentissimi Regis esset, quam multa ineptissime a sapientissimo homine dicerentur! An illud Cant. I. in filiam Regis convenire potest: Filii matris mete pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: Vineam meam non custodivi? Num etiam illud ibidem: Abi post vestigia gregum tuorum, et pasce hcedos tuos? Quid illucl: Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me? Quid item illud: Quis mihi det, te fratrem meum sugentem ubera matius mete, ut inveniam te foris, et deosculer te? Quis credat filiam Regis Hllgypti vel mulierem rusticanam, vel sororem Salomonis esse, vel a custodibus murorum vulnerari potuisse?

At eadem, quae alicubi ut rusticana describitur, alibi filia principis appellatur: Quam pulchri, inquit, sunt gressus tui in calceamentis filia Principis (f). Et rursum, qua; cap. Y vulnerata dicitur a murorum custodibus, eadem cap. YI, terribilis introducitur, ut castrorum acies ordinata. Nimirum haec est prudentia Spiritus sancti, ut explicaret Deus benevolentiam suam in genus humanum, et quam ardenti charitate per mysterium Incarnationis Ecclesiam, quaSi sponsam aliquam, sibi Christus copulaverit, multo ante ^ani voluit carmen nuptiale.

Ut autem nulla daretur occasio suspicandi, vel filiam Pharaonis, vel aliam certam feminam isto carmine laudari, ea de sponsa sua scribi voluit, quae nulli uni mulieri aptari possent..

Qua etiam ratione factum esse credimus, ut cum sponsae forma commendatur, et quasi coloribus suis depingitur, ea dicantur, qua; aptissime quidem in Ecclesiam conveniunt, feminam vero aliquam dedecorare

potius quam ornare possint. Qua; namque esset species ejus mulieris, cujus caput esset vastum ut Carmelus, nasus ut turris, oculi ut piscina;, dentes ut greges ovium detonsarum, ipsa vero tota nigra ut tabernacula Cedar.

Neque vero illud alienum est, quod ex decem nominibus Dei, quse passim occurrunt in divinis libris Testamenti veteris, quaeque breviter explicantur in epist. S. Hieronymi ad Marcellam, quse est n. 136, nullum in hoc spirituali epithalamio locum habet. Siquidem in reliquis libris Testamenti veteris, Deus, quod ageret cum synagoga, id est, cum ancilla, identidem se Deum, Dominum, fortem, omnipotentem nominabat; in Canticis vero amoris, ubi Dei Filius cum Ecclesia, id est, sponsus cum sponsa colloquitur, merito ea nomina praetermittit, quse ad incutiendum terrorem accommodata erant: et solum se sponsum, patrem, amicum, amantem, atque amatum appellat; quse nomina ad amorem fovendum, vel excitandum pertinent.

Octava hseresis Porphyrii est, de quo ita scribit S. Hieronymus, praefatione Commentariorum in Danielem: « Contra Prophetam Danielem duodecimum librum scribit Porphyrius, nolens eum ab ipso, cujus inscriptus est nomine, esse compositum, sed a quodam, qui temporibus Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, fuerit in Judsea: et non tam Danielem ventura dixisse, quam illum narrasse praeterita. Denique quidquid usque ad Antiochum dixerit, veram historiam continere: si quid autem ultra opinatus sit, quia futura nescierit, esse mentitum. »

Ac, ut omittamus de libro Danielis divinum Christi testimonium ex cap. XXIY S. Matthaei, quod a Porphyrio non recipitur, scribit Joseph. lib. XI. Antiq. cap. 8., Alexandro Magno venienti Hierosolymam, oblatum a sacerdotibus fuisse volumen Danielis, atque eum locum c. YIII demonstratum, ubi arietem ab 'hirco, id est, Regem Persarum a Rege Graecorum devictum ac profligatum iri, Daniel idem et praedicabat, et explanabat. Cum autem Alexander Antiochum annis amplius centum et quinquaginta praecesserit, qua ratione fieri potest ut is liber Antiochi tempore scriptus fuerit, qui tanto ante Alexandro demonstratus fuit? Quae vero post Antiochi aetatem in Daniele sequuntur vaticinia, ea non mendacia, ut vult Porphyrius, sed oracula esse verissima is demum intelliget, qui eos libros diligenter evolvet, quos S. Hieronymus praefatione Commentarii in Danielem legendos monet.

Chapter 5 of 53