Skip to the text

Pars 2

Collatio Theodosii cum Davide.

Rectissime Theodosius imperator cum Davide rege conferri posse videtur. Uterque bellator felicissimus fuit, uterque pietati in Deum addictissimus; uterque mitis, et humilis valde, uterque peccatum grande commisit, uterque ita serio peccatum suum lacrymis lavit: ut cor utriusque super nivem dealbatum fuisse videatur. Multa praelia fecit David, et semper victor evasit, quia non in gladio, et arcu suo confidebat; sed in Deo vivo, et vero, qui est Dominus exercituum. Sic noster Theodosius multa praelia fecit; sed tria potissimum. Primum adversus barbaros, qui cum Istrum flumen transivissent cum ingentibus copiis, ut non solum Thraciae, sed toti orienti terrorem maximum incusserint: occurrit illis Theodosius, nondum imperator; sed a Gratiano imperatore dux militum electus: et primo praelio tanta celeritate illos fudit, ut cum Caesare dicere posset:« Veni, vidi vici », eaque causa fuit, ut Gratianus eurn consortem imperii declaraverit. Alterum fuit committendum potius, quam commissum praelium cum Maximo tyranno, qui Gratianum occiderat, et imperium ejus invaserat: sed hoc, ut Abbas Joannes, vir sanctissimus illi praedixerat, sine sanguine militum suorum confecit, occiso repenta Tyranno, et occidentali imperio recuperato. Tertium praelium cum Eugenio altero tyranno commisit, sed pugnante Deo de coelo pauci multos vicerunt, ut paulo ante dictum est. Itaque tam Theodosius, quam David divina protegente dextera, in omni praelio victor evasit.

Lie pietate, et fide Davidis testimonium habemus ab Ecclesiastico, qui loquens de regibus Testamenti veteris, -scribit, omnes reges illos peccavisse, praeter Davidem, Ezechiam, et Josiam, reliqui enim omnes vel idololatrae fuerunt, vel idololatriam permiserunt. Idem nos de Theodosio dicere possumus, si comparetur ad imperatores, qui ante illum fuerunt, uno excepto Philippo, qui tamen idololatriam flon sustulit, nec prohibuit. Deinde Constantinus Magnus, et ejus filii, ut etiam Jovianus, et Valentinianus cum filiis idololatriam prohibuerunt, sed non everterunt, quin potius Valens imperator eam liberam esse voluit, et Julianus Apostata eamdem exercuit, et fovit. Primus, qui cultum inanium deorum severe prohi¬

buit, et fana, ac templa deorum evertit, et idololatriam funditus extirpavit, Theodosius fuit, ut Theodoretus testatur. Ad haec rex David mitis, et humilis fuit, et arguentes se patienter audiebat; ut intelligi potest ex increpatione Nathan Prophetae: noster quoque Theodosius, non solum mitis et humilis, sed Sacerdotibus Domini obedientissimus fuit. Jussit illum aliquando Sanctus Ambrosius exire de sanctuario, et cum reliqua plebe consistere: paruit continuo, et gratias egit, quod ab Ambrosio didicisset differentiam inter Sacerdotes, et laicos quam differentiam apud Constantinopolim discere non potuerat. Et tamen hic non erat unus ex-regibus, sed imperator orientis, et occidentis universi. Multa praetereo causa brevitatis.

Venio ad comparationem peccati, et poenitentiae. David peccavit adulterans alienam uxorem, et maritum ejus occidi procurans: qua occasione non ille solum, sed permulti alii perierunt; ut intelligi potest ex libro secundo Regum. Theodosius iratus quod apud Thessalonicam, seditione facta magistratus publici lapidibus obruti fuissent; jussit a militibus suis occidi obvios quosque de populo: et caedes ascendit ad numerum septem millium hominum. Admonitus postea David a Nathan Propheta, poenitentiam egit: admonitus Theodosius ab Ambrosio Episcopo, simili modo poenitentiam egit. Comparemus nunc peccatum cum peccato, et poenitentiam cum poenitentia. Peccatum regis David ex concupiscentia carnis; peccatum imperatoris Theodosii ex iracundia originem duxit. Sed peccatum David fuit geminatum, adulterium videlicet cum aliena conjuge, et occisio multorum innocentium sine ulla causa justa; peccatum Theodosii fuit unum, et e\ justa causa, ultionis videlicet injuriae in publicos magistratus. Itaque peccatum Theodosii in eo solum positum fuit, quod iracundia vehemens effecit, ut ultionis justae metas excederat. Addit autem Sanctus Ambrosius in oratione de obitu Theodosii, flevisse illum peccatum quod ei aliorum fraude obrepserat: quae certe circumstantia culpam illius non parum extenuat. Iluc accedit, quod Deus ipse videtur peccatum Davidis gravius judicasse, quam peccatum Theodosii: Davidi enim per Nathan significari jussit, filium ex adulterio natum paulo post moriturum; et gladium ex ejus domo non recessurum, et uxores ejus publice violandas, quae vaticinia brevi adimpleta sunt omnia: Theodosio nostro post peractam poenitentiam, omnia prospere evenerunt. Poenitentia Davidis sine dubitatione ulla seria, et gravis, et diuturna fuit; sed tamen privata, inter domesticos parietes, in gemitu, et lacrymis: et poenitentia Theodosii, non solum seria, et gravis, et diuturna, sed etiam publica fuit. Primum per menses octo, Sancti Ambrosii jussu ab ingressu templi, communicatione sacramentorum abstinuit; quod totum tempus in la. crymis, et dolore consumpsit. Deinde publice in templo coram populo humi stratus pavimentum lacrymis lavit, frontem percussit, capillos sibi evulsit. Ita Deo, Sacerdotibus, et toti Ecclesiae satisfecit. Et, quod argumentum est verissimae et maximae poenitentia}, toto vitae tempore peccatum illud postea deflevit. Sic enim loquitur San¬

ctus Ambrosius in oratione paulo ante commemorata: « Neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem, quod utique a Sancto Davide didicisse videtur, qui ait in Psalmo, quem proprie scripsit ob peccatum homicidii cum adulterio Conjunctum: Peccatum meum contra me est semper. » Sit igitur David pariter cum Theodosio, et Theodosius cum Davide speculum fidei, justitia}, humilitatis, religionis, et poenitentiae omnibus regibus, aliisque principibus, ut cum regnum temporale dimiserint, regnum adipiscantur acernum.

Obiit Theodosius anno Domini 395, cum vixisset annos quinquaginta, et imperasset cum Gratiano et Valentiniano juniore annos quatuordecim, et solus in toto orbe Romano annos duos, relictis imperii haeredibus, filiis suis, Arcardio, et Honorio.

Tiberius imperator cum Justino regnavit, ut Caesar, annis tribus, solus autem, ut Augustus, annis quatuor. Fuit autem omnibus Dei donis mirifice exornatus, sed potissimus quatuor. Primum enim populos sibi subjectos gubernavit, ut pater, non ut dominus; ex quo factum est, ut ab omnibus subditis mirifice diligeretur. Deinde in bello, quod gessit cum Persis, exercitum tam copiosum collegit, et virorum fortissimorum plenum, ut nullus unquam imperator ejusmodi castra habuisse legatur; proinde mirum non fuit, si Persas omnino domuerit. Ad haec, erga pauperes Christi, ob ejusdem Christi amorem usque adeo liberalis et munificus fuit, ut metas omnes liberalitatis excessisse videatur: cum ejus praedecessor Justinus et ejus successor Mauritius avarissimi fuisse legantur. Ex quo factum est, ut Justinus in poenam peccati in delirium inciderit, et coadjutore in imperio opus habuerit; et Mauritius exosus militibus factus, cum uxore et liberis occisus fuerit. Denique in fide Catholica asserenda, et defendenda

ardentissimus fuit, sic ut amicissime Antistiti, et de se optime merito, Eutychio Episcopo Constantinopolitano non pepercerit, cum eum a Sancto Gregorio Romano, tunc Diacono, post Pontifice, de haeresi convictum fuisse animadvertit. Haec et alia ejusdem generis ex quatuor scriptoribus, duobus Graecis, Evagrio, et Nicephoro; et duobus Latinis, Gregorio Turonico, et Gregorio Romano cognosci possunt: qui omnes, Nicephoro excepto ipsius Tiberii Augusti tempore floruerunt. ' Sed jam Evagrium audiamus, Tiberii laudes enarrare incipientem.

Interea temporis Justinus de consilio Sophiae, Tiberium Caesarem declarat: taliaque verba in eo declarando locutus est, qualia a nulla historia vtl vetere, vel recentiore, sunt omnino commemorata. Deo videlicet propitio ei tempus largiente, tum ad sua ipsius ‘ peccata confitenda, tum ad explicanda ea, quae ex usu reip. forent. Nam cum Joannes Episcopus una cum suis, cumque Principes ac magistratus, cum denique milites praetoriani in atrio sub dio, ubi ejusmodi negotia de more inveterato agi solent, in unum cogerentur; Justinus Tiberium tunica induens imperatoria, et laena circumvestiens, sic clara voce locutus est. Ne te in errorem inducat vestis splendor, neque illustris ornatus istarum rerum, quae sub aspectum cadunt, decipiat: quibus ipse in fraudem impulsus, imprudens me ipsum gravissimis suppliciis obnoxium reddidi. Itaque tu in rep. summa cum mansuetudine, et animi lenitate regenda, mea vitia praestato. Atque digito magistratus demonstrans: Non oportet, inquit, horum consiliis morem gerere: nam hi me in istas, quas cernis miserias deduxerunt. Aliaque ejus generis protulit verba, quae omnes cum in maximam traduxere admirationem, tum ad immensam vim lacrymarum profundendam impulere.

Erat iste Tiberius corpore maxime procero et robusto, et pulclmtudinis excellentia omnium opinione majore, adeo ut non regibus solum, et imperateribus, sed omnibus etiam hominibus facile praestaret. Ac primum, quod ad corporis formam attinet, ea principatu plane digna fuit: quod autem spectat ad animum, illum mansuetudo, et benignitas exornavit. Primo ipso aspectu omnes videbatur ad se diligendum invitare. Divitias eas putavit, quae cuique satis essent ad largiendum, non solum ad necessitatem, verum etiam ad affluentiam. Nam non istud modo considerabat; quod qui opibus indigeant, illis beneficia accipienda sint, sed quod imperatorem Romanum deceat liberaliter dare. Aurum vero adulterium existimavit, quod cum subjectorum lacrymis collectum est. Qua re inductus, tiabutum unius integri anni vectigalibus condonat. Quin etiam praedia, quae Ardamanes tributis impositis fere labefactaverat, quasi in libertatem vindicavit; etnon modo damnum, pro ejus magnitudine, sed etiam cum foenore sarcivit. Atque iniquas largitiones, pro quibus alii imperatores suos subjectos magistratibus pro libidine abutendos exponei’e, et quodammodo divendere consueverant, remisit, cavitque per leges ne quid ejusmodi in posterum committeretur.

Idem Tiberius cum pecuniam malam, et inique partam ita collocasset, sicut ratio et aequitas postulabat, res ad bellum faciendum necessarias parare, ingentem cogere exercitum virorum facile prae tantissimorum tam ex gentibus Transalpinis circiter Rhenum

incolentibus, quam ex Cisalpinis quin etiam ex Massagetis, aliisque ex genere Scytharum, et Paeonia praeterea, Mysia, Illyria, et Isauria collectorum, adeo ut prope centum quinquaginta turmas equitum lectissimorum instructas haberet: quorum subsidia Chrosroem, qui statim post Daras expugnatas, tempore aestivo in Armeniam invaserat, indeque iter versus Caesaream urbem Cappadociae primariam susceperat, penitus profligavit. Iste Chrosroes tam insolenter se gessit adversus imperium Romanorum, uti cuin imperator legatos ad eum misisset, illis ne se quidem adeunti potestatem facere dignaretur; sed juberet eos Caesaream usque sequi. Ibi namque se consilium de eorum legatione initurum dixit. Postquam vero exercitum Romanum ex adverso sibi occurrentem, et a Justiniano fratre Justini, qui tam miserabiliter interfectus fuit, gubernatum, et armis firme munitum, et turbas classicum canentes, et signa ad pugnam sublata, et milites acute vociferantes, et in acie pulchro ordine locatos, iram, et furorem anhelantes, et tantum, ac tam egregium equitatum, quantum nemo aliquando ex imperatorum numero, vel ipsa cogitatione conceperit, animadvertit, vehementer obstupefactus; prae re tam insperata, inexpectataque ex intimo pectore ingemuit, et praelium exordiri noluit. Eum igitur pugnam differentem, cunctantem, terentem tempus, et callide ludificantem, Curs Scytha, qui dextero cornu exercitus Romani praefuit, adortus est: et cum Persae impetum ejus ferre non possent, sed aciem penitus desererent; Curs magnam caedem hostium fecit. Postremum agmen a tergo invadit: ubi apparatus tum Chosrois, tum totius exercitus locatus fuit. Capit thesaurum regis universum, et omnem praeterea apparatum bellicum, idque Chosroe inspectante, toleranteque, atque hoc potius perpetiendum arbitrante, quam Curs impetu facto in ipsum irrueret. Curs igitur cum suis magna pecuniae vi, et multis spoliis potitus est: jumenta cum sarcinis, inter quas ignis fuit, quem pro Deo coluit Chosroes, abducit: atque Persarum exercitu repulso, laetum poena canentes, sub crepusculum redit ad suos, qui jam stationes, in quibus ordine locabantur, reliquerant. Et adhuc neque Chosroes, neque illi praeliari coeperant; sed quaedem dumtaxat velitares pugnae factae sunt; sic ubi singuli ex utroque exercitu, uti fieri solent, cum singulis congrederentur.

Chosroes autem ingenti rogo noctu accenso, praelium nocturnum instituit. Ac cum Romani duos haberent exercitus, illum, qui versus septentrionem erat, intempesta nocte adoritur. Quo repente, et de improviso pedem referente, Melitinam urbem sitam in proximo, praesidiis nudatam, atque prorsus desertam a civibus, invadit; qua igne absumpta, parat se ad fluvium Euphratem trajiciendum. Ubi vero copiae Romanorum in unum coactae, eum sequi coeperunt; ipse metuens de salute sua, conscenso elephante, fluvium transmittit: magna autem pars exercitus sui tranando flumine, undis obruta est. Quam submersam cum accepisset, mature decessit. Itaque Chosroes hoc postremum supplicium, pro insana temeritate contra Romanos admissa luens, una cum suis, qui supererant, in orientem revertit. Ibi autem pactas habuit inducias, ne quis eum invaderet. Justinianus vero incursione cum toto exercitu in fines ditionis Persarum facta,. tota hyeme ibi commoratus est; nemine quicquam omnino ei exhibenti molestiam. Circiter vero solstitium aestivum redit, nulla parte exercitus amissa: atque in finibus, quibus Romanorum, et Persarum imperium terminatur, cum magna vitae prosperitate, et rerum gestarum gloria, totum aestitatis tempus contrivit. Chosroes autem ingenti doloris cumulo oppressus, animo fracto, et ancipiti cura debilitato languens, crebris denique et variis aegritudinis fluctibus demersus, miserandum in modum interiit: ac legem, quam scripsit, ne rex Persarum in posterum contra Romanos arma ferret, velut sempiternum suee fuga? monimentum post se reliquit. Quo extincto, Hormisdes ejus filius regnum capescit: de quo in praesentia omitto dicere, quandoquidem res deinceps exponenda?, me ad se vocant, et sermonis nostri cursum eo transferri expectant.

Audivimus Evagrium: audiamus nunc Gregorium Turonicum. Cum autem Justinus imperator amisso sensu, amens effectus esset, et per solam Sophiam Augustani ejus imperium regeretur, populi, ut in superiore jam libro diximus, Tiberium Caesarem elegerunt, utilem, strenuum, 'atque sapientem, cleemosy narium, inopumque omnium defensorem. Qui cum multa de thesauris, quos Justinus aggregavit, pauperibus erogaret; et Augusta illa eum frequentius increparet, quod rempublicam redegisset in paupertatem; diceretque: Quod ego multis annis

congregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis; aiebat ille: Non deerit fisco nostro: tantum pauperes eleemosynam accipiant, aut captivi redimantur. Hic est enim magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ergo de quo Deus dedit, congregemus per pauperes in coelo, ut Dominus nobis augere indignetur in saeculo. Et quia ut diximus^ magnus, et verus Christianus erat, dum hilari distributione pauperibus opem praestat, magis ac magis ei Dominus subministrat. Nam deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua Crux dominica erat sculpta, et ait: Cruce tua, Domino, frontem munimus, et pectora; et ecce crucem sub pedibus conculcamus. Et dicto citius, jussit eam auferri, defossaque tabula, atque erecta, inveniunt subteret aliam hoc signum habentem. Nuntiantesque jussit et illam auferre. Qua amota reperiunt et tertiam: jussuque ejus et haec aufertur. Qua ablata inveniunt magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius, ut consueverat, subministrat: nec ei Dominus aliquid deficere permittebat, pro bona voluntate sua.

Quid ei in posterum Dominus transmiserit, non omittam. Narses ille dux Italiae, cum in quadam civitate domum magnam haberet, in Italiam cum multis thesauris egressus, ad supra memoratam urbem advenit: ibique in domo sua occulte cisternam fodit, in qua multa millia centenariorum auri, argentique reposuit; ibique interfectis consciis uni tantummodo sent, per juramentum condita commendavit. Defunctoque Narsete, haec sub terra latebant. Cumque supradictus senex, hujus eleemosynas assidue cerneret; pergit ad eum dicens: Si, inquit, mihi, aliquid prodest, magnam rem tibi Caesar edicam. Cui ille: Dic, ait, quod volueris; proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraveris. Thesaurum, inquit, Narsetis reconditum habeo, quod in extremo vitae positus celare non possum. Tunc Caesar Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos. Praecedente vero sene, hi sequuntur adtoniti. Pervenientesque ad cisternam deopertamque ingrediuntur: in qua tantum aurum, argentumque reperiunt, ut per multos dies vix evacuaretur a depor-

tantibus. Ex hoc ille amplius hilari erogatione dispensavit egenis.

Dum hsec gererentur, Justinus impleto imperii octavo decimo anno, amentiam, quam incurrerat, cum vita finivit. Quo sepulto Tiberius Caesar arripuit jam olim aggressum imperium. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectaculum circi praestolaretur populus processurum, parare ei cogitans pro parte Justiniani insidias, qui tunc nepos Justini habebatur; ille per loca sancta processit. Completaque oratione, vocato ad se urbis Papa cum consulibus, atque praefectis, palatium est ingressus. Dehinc indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus cum immensis laudibus imperium confirmavit. Factionarii quoque operientes ad circum cum cognovissent quae acta fuerant, pudore confusi sine effectu regressi sunt, nihil homini, qui in Deo spem posuerat, adversari valentes. Transactis igitur paucis diebus adveniens Justinianus, pedibus se projecit imperatoris, quindecim ei centenaria auri deferens ob meritum gratiae. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, in palatium jussit adsistere. Sophia vero Augusta, immemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat; insidias ei tenta vit intendere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum imperialem triginta diebus ad vindemiam jucundaretur; vocato clam Justiniano, Sophia voluit eum erigere in imperium. Quo comperto, Tiberius cursu veloci ad Constantinopolitanam civitatem regreditur. Apprehensamque Augustam, ab omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus quotidiani alimentum relinquens. Segregatisque pueris ejus ab ea, alios posuit de fidelibus 'suis, mandans prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Justinianum vero abjurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut filio ejus filiam suam promitteret: rursumque filio suo filiam ejus expeteret: sed non est res sortita effectum. Exercitus ejus Persas debellavit, victorque regressus, tantam molem praedae detulit, ut crederetur cupiditati humanae posse sufficere. Viginti elephanti capti ad imperatorem deducti sunt.

Audiamus nunc Sanctum Gregorium disputantem cum Eutychio Patriarcha de resurrectione carnis, ut intelligamus Tiberium imperatorem non pepercisse Eutychio erranti: quamvis ipsum Eutychium maximi

faceret, eo potissimum nomine, quod sibi imperium praedixisset, utEustathius in ejus vita testatur. Sic igitur loquitur Sanctus Gregorius in lib. Moralium quarto decimo: « Et rursus circumdabor pelle mea. Dum aperte pellis dicitur, omnis dubitatio verae resurrectionis aufertur: neque sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis Episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis, aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile per veritatem natui-ae. Unde etiam Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus, et latus, palpanda ossa, carnemque praebuit dicens: Palpate, et videte quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere. Qui cum eodem Eutychio in Constantinopolitana urbe positus hoc Evangelicae veritatis testimonium protulisset, ait: Idcirco Dominus hoc fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui ego: Mira, inquam, est res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de ejus vera carne dubium fiat, per quod discipuli ejus ad fidem ab omni sunt dubietate separati. Si enim non hoc habuisse astruitur, quod ostendit: unde fides discipulis ejus confirmata est, inde nostra destruitur. » Et paulo infra: « Cum prae memoriae Tiberius imperator secreto me, et Eutychium suscipiens, quid inter nos discordiae versaretur agnovit, et utriusque partis allegationes pensans, eumdem librum, quem de resurrectione scripserat, suis, quoque allegationibus destruens deliberabit, ut flammis cremari debuisset. » Haec Sanctus Gregorius. Ex qua historia perspicue cernitur, quantus fuerit in eo principe Catholicae fidei zelus. Erat enim Eutychius non solum imperatori gratissimus, et amicissimus; sed etiam Episcopus regiae civitatis, et vir doctus, qui libros jam scripserat, et quod majus est, opinione sanctitatis, et signis, atque miraculis editis clarissimus. Contra, Gregorius homo externus, ordine Diaconus, aetate junior, nulla scriptione celebris, nullo miraculo edito illustris, nullo beneficio imperatori adstrictus: et tamen ubi cognovit imperator, opinionem Eutychii haereseos labe esse suspectam: non solum eam rejiciendam censuit, sed etiam librum ipsum continuo flammis voracibus cremandum existimavit. Itaque pius imperator, ubi periculum fidei Catholicae vidit, oblitus est amicitiae, et beneficiorum Eutychii, necnon dignitatis pontificalis, aetatis senilis, opinionis doctrinaj, vitae sanctitatis, et famae coelestium miraculorum: et cum Apostolo clamandum censuit: Etiam si Angelus de caelo evangelizet, praeter id, quod hactenus evangelizatum est nobis, anathema sit.

Audiamus rursus Grego rium Turonicum de felici exitu ex praesenti vita imperatoris Tiberii. Iloc anno Tiberius imperator migravit a saeculo, magnum luctum relinquens populis de obitu suo. Erat enim summae bonitatis, in eleemosynis promptus, in judiciis justus, in judicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens, omnes diligens; ipse quoque diligebatur ab omnibus. Hic cum aegrotare coepisset, et se jam vivere desperaret, vocavit Sophiam Augustam, dicens: Ecce jam impletum sentio tempus vitae meae, nunc cum consilio tuo eligam, qui reip. praeesse debeat. At illa Mauritium quemdam elegit, dicens: Valde strenuus, et sagax est vir iste: nam et saepius contra inimicos reip. dimicans, victorias obtinuit. Haec enim dicebat, ut isto transeunte, hujus conjugio necteretur. Sed Tiberius postquam consensum cognovit Augustae de hujus electione, jussit exornari filiam suam ornamentis imperialibus; et vocato Mauritio ait: Ecce cum consensu Sophiae Augustae ad imperium eligeris: in quo ut firmior sis, filiam meam tradam tibi. Et accedente puella, tradidit eam pater Mauritio, dicens: Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utere ea felix, memor semper, ut aequitate, et justitia delecteris.

At ille accepta puella duxit eam ad domum suam; et transacta solemnitate nuptiarum, Tiberius obiit. Igitur celebrato justitio, Mauritius indutus diademate, et purpura, ad circum processit: acclamatisque sibi laudibus, largitis populo muneribus, in imperio confirmatur.

Audiamus denique Nicephorum de morte Tiberii haec narrantem. Imperator in lecto suo repositus, in somnis viri speciem ex forma, quae neque verbo, neque scripto expi'imi queat, et veste tam candida, ut cubiculum ejus illustraret, vidit. Vir is manu protensa talia verba ad eum praefatus: Haec tibi, Liberi, ter sanctum numen renuntiat. Tyranni impii imperii tui temporibus non exstabunt. Postquam autem evigilavit, somnium illud amicis exposuit; legibus deinde natura, quamvis imperator esset, obsecutus, terrenam tunicam deposuit, anima autem veluti umbraculum quoddam ad sedes superas evolante. Imperio Tiberius cum Justino tribus annis, solus autem quatuor annis praefuit. Ila;c Nicephorus. Porro visio illa mirabilis ad imperium temporale Tiberii referri non potuit; cum jam completum esset: neque ad imperium successoris, cum constet, Mauritium a Phoca tyranno crudeliter interfectum fuisse. Proinde necesse est, promissionem illam ad coelestis imperii securitatem esse referendam, ad cujus consortium Tiberius vocabatur; unus enim ex illis fuit, quibus in judicio dicitur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. Obiit Tiberius imperator anno Domini 386 cum imperasset annos septem, tribus cum Justino, quatuor solus.

Ex D. Joannis Dubravii Olomucensis Episcopi historice Bohemicce, libro quarto, et quinto conscripta. Consentiunt manuscripti codices, et antiquissima Martyrologia.

Sanctus Venceslaus Bohemiae rex, patre Christianissimo simul ac religiosissimo Yratislao, matre vero Drahomira Lucensi, a Christiana religione alienissima, progenitus fuit. Siquidem longe severiorem, immanioremque in Christianos, quam Jezabel in Prophetas, ea se exhibuit. Qua de causa Ludmilla Yratislai ducis mater, per speciem visitandi, salutandique Drahomiram matrem suam Pragam adiit. Revera ut alterum filiorum (duos enim habebat, Yenceslaum, et Boleslaum) sibi dari nutriendum impetraret. Cui cum oblata esset tam a patre, quam a matre legendi, utrum accipere vellet, potestas, Yenceslaum, in quo melior indoles, meliorque spes elucebat, sibi adoptavit, aluitque deinceps pro suo: praeceptorem ei adjungens Paulum, virum opinione sanctitatis celebrem. Hic domi aliquamdiu puerum docuit, post auctor fuit, ut Budecum, ad Nycenum Presbyterum ludi illic magistrum mitteretur, inquiens, majores ibi eum in litteris et disciplinis Christianis profectus facturum inter multos condiscipulos Christianos. Nam haec praecipua cura erat aviae, ut nepos Christianam religionem ante omnia disceret, coleretque.

Interim marito funerato, filiisque adhuc aetate imbecillioribus, Drahomira regionem invadit, ac statim odium in Christianos male diu dissimulatum detegit, edicto proposito, ut templa Christiani occluderent, cultu, caeremoniisque abstinerent Sacerdotes, populum ne docerent, nec ludimagistri discipulos. Secus facientibus carcer, exilium, mors denuntiata. Pragae magistratus immutati, et pro Christianis idololatrae crudelissimi substituti, quorum instinctu clam palamque, ac semper impune fidei cultores indigne tractabantur, occidebanturque. At si quis ex Christianis, vel se defendendo, unum illorum aliquem interfecisset, pro uno in decem capita animadvertebatu r. Tum vero, secundum tam impia, tamque immania matris facinora, Tom. VIII.

Venceslaus, qui hactenus, ne in principatum succederet, aetatis, studiorumque excusatione utebatur, aviae maxime hortatu, pollicentis se quoque curarum nepotis fore participem, magno omnium assensu, regimen in Bohemos suscepit.

Ad tollendam igitur fraternam discordiam quam plerumque inter fratres bona individua suscitare solent, in ipso statim principatus introitu decernitur, ut Boleslao fratri juniori pars aliqua haereditatis assignetur, finesque utriusque ditionis constituantur. Boleslavia, ei assignata est cum territorio suo ultra Albim, ita ut Albis fluvius citra, ultraque terras finiret.Mater juniorem filium moribus suis congruentem secuta est. Venceslaus principis thronum solus Pragae obtinuit. Alius fortasse mutato honore, id quod subinde usu venire videmus, mores quoque aucta dignitate et potentia immutaret ■; at Venceslaus ab omni ambitione invictus, demissius pene princeps, quam privatus agebat, aliquantoque diligentius observabat, ne quid de instituto prioris vitae apud aviam transactae intermitteret. Nam et noctibus intensius quam prius ad psallendos Psalmos laudesque Deo dicendas utebatur, et dies per plura pietatis officia transigebat, crebrius in funus prodeundo, languentes invisendo, laceros, nudosque convestiendo, pauperes alimentis sustentando. Instituerat praeterea sibi inediae ac vigiliae quoddam, quasi cum avia certamen experiri satagens ipse, an illa saepius jejunaret, pervigilaretque.

Interim Drahomira dirumpi prae invidia, secumque nefaria adversus socrum meditari, quod illa majore gratia apud Venceslaum quam ipsa mater polleret, religionemque Christianam nimis prolixe proveheret. Nec longius nefaria meditata perficere distulit, quam invenit caedis perficiendae audaces sicarios. Instante exilii die, quem Ludmillafuturum divinitus praeviderat, vocat ad se clientulos omnes, mercedemque cuique suam dissolvit. Et praeterea quicquid in penu,in cella, in horreis, loculis redundaret, id sua manu in sinus, ususque pauperum transtulit. Post haec remotis arbitris, ac solo adhibito Paulo Sacerdote, ante aram provolvitur, factaque exomologesi, de manu ejusdem Sacerdotis sacrosanctum vitae accipit viaticum, mox inde sinu suo propitium Deum exorat, cum ecce sibi eadem hora submissi a nuru, Thomas et Cumo,non tam genere, quam scelere nobiles, in sacrarium irrumpunt, ac velo, quo sancta vidua caput velatum habuit, elisis faucibus pi-ostratam suffocant.

Non defuere qui Yenceslaum ex caede aviae vehementer perturbatum, ad ulciscendum inflammarent. Alii, si ipse ulcisci vellet, sibi hanc dari provinciam deposcebant. Yirosque ille, quam potuit, gravissimis verbis corripuit, quod aliena a pietate erga qualemcumque matrem, aliena deinde a modestia, et tolerantia Christiana suadere auderent, ignari, aut parum memores, quod ore suo dicat Dominus: Mea ultio est, et ego retribuam illis in tempore. Quemadmodum evenit, anno nondum revoluto, ut ambo sceleris ministri, non solum misere, sed etiam notabiliter extinguerentur: notam videlicet uterque suam ad posteros transmittentes. Nam cum alter eorum barba rutila insignis, alter male pedatus esset, non aliter nati natorum, et qui hodie nascuntur ab illis, vel ruffescunt, vel a pedibus laborant: nam utraque familia apud Bohemos etiam nunc exstat. Ceeterum impia; matri ideo impunitas diuturnior concessa videbatur, ut filii pietas quo diutius illum mater insectaretur, hoc clarior evaderet. Tametsi alios quoque praeter ipsam matrem, molestos sibi, infestosque habuit, quasi parum idoneus ad exequenda principis munia, qua; exequi, non per sacra et ca;remonias, sed magis per arma et acies oporteret.

Ante filios autem Radislaus Gurimensis princeps, Mistibogii filius, hac vana spe inflammabatur, quasi solo armorum terrore Yenceslaus expugnari posset, agros ejus incursare, armatosque illi viros ostendere incipit, nec ullos legatos de pace agentes, audire vult; immo quo magis Venceslaus paci studuit, eo majorem etiam suspicionem pavoris adversario faciebat, adeo ut superbissime tandem Venceslao responderet: se, nisi tradito sibi totius Bohemiae principatu, ab armis non discessurum. Coactus igitur a suis Venceslaus, militem, atque aciem contra

Radislaum instruit: vidensque omnino jam sibi dimicandum esse, classicum cani vetat, priusquam ipse Radislao alloquatur. Data alloquendi potestate: Si aliter, inquit, nisi pradio res pacificari nequit, cur non potius sine magna aliorum clade, sine multo insontium sanguine, ipsi inter nos singulari certamine decernimus? victoriae permixturi, uter utri justius imperare debeat. Perinde quasi jam manibus victoriam Radislaus teneret, conditione proposita laetari, instareque, et ad pugnam ineundam festinare. Loriculam super cilicinam vestem indutus, parvoque ensiculo succinctus erat Venceslaus, cum in arenam prodiret. At Radislaus cataphractus, hastalusque cum longa insuper macha;ra contra sese inserebat, erecta utrinque acie velut ad novae rei spectaculum. Novum enim esse videbatur, ut ipse Venceslaus pro imbelli habitu, componere se cum bellatore auderet. Ubi sub ictum ventum est, alter signo crucis frontem pingit, alter hastam vibrare festinat, idemque subito Angelos videt, atque hanc vocem velut ab homine promptam, pone se exaudit: Ne feri. Ac nemine conspecto, qui illam promiserit, vim numinis, favore propitio Venceslaum prosequentis veritus humi procumbit, veniam audacia; exposcit, seque potestati victoris permittit. Allevat prostratum Venceslaus, dataque venia, et dignitate ei restituta, monet ut contumaciam in obsequium debitum vertat, ne post gravius ab irato numine plectatur.

Ha;c in Germaniam celeriter nuntiata, aulam Ca;satis apud alios admiratione, apud quosdam irrisione affecerunt. Otho tunc regnabat, qui Geiananorum primus ccronam Caesaream legitime sibi traditam in Germaniam intulit, vir illo honore, ob celebrem pietatem, et rdram in bellis felicitatem non indignus, nec alienus a Venceslao propter eximias ipsius virtutes: et qui una cum aliis Germaniae principibus, majestatem Caesaream officiose, comiterque conservabat. Is Otho deliberandi causa diem ad conveniendum principibus Vormaciam edixerat, quo ubi Venceslaus quoque vocatus sine ulla dilatione venisset, dicitur postridie dum solemne sacrificium cunctantius sacerdos facit, ipse similiter cunctantius curiam introiisse, eamque moram, quasi ex ambitione nata fuisset, principes adeo segre tulisse, ut conspirarent, ne quis ipsorum venienti assurgere, neu supra se locum confidendi dare

Chapter 29 of 37