Pars 7
Sanctus autem Edwardus tributum illud gravissimum, quod tempore patris sui classi Danicae pendebatur, et postmodum fisco regio inferebatur, regia liberalitate remisit, et ab onere importabili in perpetuum Angliam absolvit. Cum enim collecta illa pecunia ante illum delata esset, Diabolum super cumulum sedentem et ludentem vidit: et ne amplius exigeretur praecepit. Cum in palatio juxta Ecclesiam beati Petri rex aliquando moraretur, supervenit quidam vir mirabilis, Hybernicus genere, pedis utriusque privatus officio: nervi enim in poplite contracti, ad posteriores corporis partes crura retorserant, tali natibus 'inhaeserant immersione carnibus pedum articuli a lumbis ejus, et deorsum corpus omne perverterant. Porrectis ad terram manibus et scamnis suppositis repebat, et factus sibimetipsi gravis, trahebatse post se. Hic videns regis cubicularium, ait ad eum: Ilugoline, non me respicis, nec misereberis, nec movebit te mea tanta calamitas? Et ille: Quid me vis facere? Cui pauper: Sexies, inquit, Apostolorum limina repens (ut cernis) visitavi, et sanitatem necdum promerui. Quam tamen Apostolorum princeps non negavit, sed distulit, socium in hoc miraculo habere volens Ed- •wardum, quem sibi novit esse devotum. Ab ipso enim Apostolo in mandatis accepi, regem adire, ut me suo sacro subvectum dorso ad ecclesiam ejus, quae palatio vicina est, perferat, recepturum, si id fecerit, membrorum meorum integram sanitatem, llaec ubi nuntiata sunt regi, gratias agit Deo, et citatus mox aeger accessit. Rex vero ut spiritalis ille acinus fortis, accubans in terminis, supposuit humeros suos ad portandum: pendet de humero tanti principis plenus sordibus pauper, squalidis manibus, brachiisque squamosis regium illud pectus, collumque Tom. VIII.
complectitur. Interea ex assistentibus ridebant nonnulli, alii a paupere regem delusum jocabantur, alii simplicitatem justi fatuitatem judicabant. Cum itaque rex paululum processisset, subito nervi extenduntur, rigantur ossa, carnes marcidae recalescunt, emergunt a carne articuli, pedes a natibus solvuntur. Distendit homo crura poplite jam flexibili; et sanie cum sanguine profluente, vestis regia ornatur potius, quam foedatur. Jam nunc satis esse clamant omnes sanatum languidum, onus ob sordes ulcerum deponendum. Ille vero memor praecepti quod susceperat, sirenarum cantus obturata aure pertransiit, ingressusque Ecclesiam, ante sanctum altare holocaustum, quod detulerat, Deo, ac Beato Petro resignat incolumenque dimisit. Suscepto autem a rege itineris viatico, acturus gratias Deo et Sancto Petro Romam profectus est.
In monasterio autem Beati Petri ante altare sanctae Trinitatis Missarum solemniis sanctus rex vice quadam cum comite Leofrico assistebat. Et ecce speciosus ille forma prae filiis hominum Christus Jesus in ara consistens, oculis utriusque visibiliter corporalis apparuit, sacraque dextera super regem extensa, signum Sanctae Crucis eum benedicendo depinxit. At rex demisso capite, divinae majestatis adorabat praesentiam; Comes vero quid in animo regis ageretur ignorans, volensque regem tantae visionis esse participem, coepit velle ad ipsum usque procedere. Verum rex quid in mente comitis volvebatur intelligens: Sta, inquit, Leofrice, sta: quod vides, video et ego. Post missam vero dixit rex ad comitem: Per ejus quem vidimus, majestatem, mi Leofrice, te obtestor, ne, quoadusque vixerimus, sermo ista proferatur in publicum, ne vel nos in perniciem nostram ob favorem vulgi pulset elatio, vel fidem deroget dictis infidelium aemulatio.
Sub faucibus autem quasi glandes mulieri succreverunt, quae totam faciem deformi tumore foedantes, putrefactis sub cute humoribus, sanguinem in saniem verterant, inde nati vermes, odorem teterrimum exhalabant. Jubetur tandem somniis adire palatium, et regis manibus sperare remedium, quibus si tota, si tacta et signata foret, meritis ejus reciperet sanitatem. Cum autem venisset ad regem, et oraculum exposuisset: ille nec sordes cavit, nec fcetorem exhorruit: sed loca tumentia manibus contrectans, et
aqua lavans, signum Sanctae Crucis impressit: ct subito rupta cute cum sanie vermes ebulliunt, recedit tumor, et dolor omnis abscessit.
Caecus quidam docetur oraculo, lumen amissum sancti regis meritis se adepturum, si lympha qua manus ablueret, ipse faciem perfudisset. Cumque id cubiculario, ct ihe regi retulisset, obstupuit ille, plurimum indignatus, ulusum phan tasmatibus hominem, nihil tale de peccatore sperandum, Apostolicae id esse vii lutis, nec iidem somniis adhibendam asseruit. Aqua manus lavit, et ad Ecclesiam processit. Cubilarius autem caeco receptam in pelvi aquam illam tradit, cum qua oculos et faciem lavans, visum coufestim percipere meruit.
Civis quidam Licolnrensis caecitate percussus, ad palatium regis veniens, aqua lotionis manuum ejus, faciem et oculos lavat, mox tenebris diuturnis optata lux succedit.
Quidam caecus regem adire, et visum ab eo percipere monitus, cubiculario, et ille rem regi pandit. Cui rex: Veniat, inquit. Quis ego sum qui contrister, et non potius exultem, si meis manibus licet indignis, promissum beneficium homini illi pietas divina contulerit? Vocatus est autem vir, et a rege tactus et signatus, et inter manus ejus ab oculis utrisque ubertim sanguis effluxit, pupillas serenavit, et tumorem palpebrarum deposuit. Et dixit homo ille: Video te, Domine mi rex, et facies tqa tanquam lacies Angeli stantis ante me. Alia autem vice duo cceci cum uno inonoculo, aqua lotionis manuum sancti perfusi, visum percipere meruerunt.
Sedebat aliquando rex ad mensam, et a latere ejus comes Goduvinus. Hujus duo filii adhuc pueri, Haraldus et Tostius, ludebant coram eis: cumque unus ex illis amarius, quam expetebat ludi suavitas, insurrexisset in alterum, ludum vertunt inpugnam. Et ecce Harald us vehementius in fratrem irruens, capillis ejus utramque manum inferit, prostratumque, nisi citius eriperetur, virtute superior suffocasset. Tunc rex versus ad ducem, ait: Nihil aliud, o Goduvine, nisi simplicem in his vel ludum puerorum, vel pugnam contemplaris. Et ille: Nihil aliud, domine mi. Tunc rex dixit: Longe aliud mea mihi mens loquitur: et his quid futurum sit pueris, per hoc mihi bellum revelatur. Emensis quippe puerilibus annis, cum in virum uterque praefecerit, tandem adversus in¬
vicem livor utrumque aduret. Et primum circumventione, insidiisque privatis quasi ludere videbuntur, ad ultimum fortior infirmiorem proscribet, rebellantem prosternet) et prioris mortem post modicum sequens, alterius calamitas expiabit. Quae omnia sic completa, tota Anglia 'teste, probatur. Nara Tostius ab Ilaialdo fugatus, cum paulo in regnum successisset Edwardo, Haraldus una cum rege Noruvegiae Tosti us prosternitur, et totus fere exercitus deletur. Eodem anno Haraldus ip§e regno spoliatus Anglorum, aut misere occubuit, aut, ut quidam putant, poenitentiae tandem servatus evasit.
Goduvinus cum in mensa regi assideret, unus ministrorum in obicem aliquem uno pede immoderatius impingens, pene lapsum incurrit: quem tamen pes alius recto pede procedens, iterum in statum suum nihil injuriae passum erexit. De hoc eventu pluribus inter se loquentibus, et quod pes pedi subvenerit gratulantibus. Comes quasi ludendo intulit: Sic est frater fratrem adjuvans, et alter alteri in necessitate subveniens. Et ait rex ad ducem: Hoc meus mihi fecisset. Sic Goduvinus expavit et tristem praeferens vultum, ait: Scio, ego, rex, scio, adhuc de morte fratris tui tuus me accusat animus, nec eis mstimas discredendum, qui me vel ejus vel tuum vocant proditorem; sed secretorum omnium conscius Deus judicet, et sic buccellam hanc, quam manu teneo, guttur meum faciat pertransire, et me servet illaesum, sicut nec tuae proditionis, reus, nec de fratris tui nece mihi conscius existo. Cumque vir beatus buccellam manu benedicens signasset, miser ille, eam ori inferens, usque in medium gutturis pertraxit.
Tentat interius trahere, nec valet, tentat emittere, sed firmius haesit. Mox meatus, quibus ducebatur spiritus obcluditur, vertuntur oculi, brachia rigescunt. Intuetur infeliciter morientem rex, et ultionem in eum sentiens processisse divinam, adstantes alloquitur, dicens: Extrahite canem istum: et factum est ita. Hic Goduvinus simplicitate regis abutens, multa in regno contra justitiam et Deum faciebat. Cunctos fere regis cognatos, et amicos, quos de Northmannia adduxerat, fraude sua, dolo, et circumventione de patria exturbabat; credens, sibi cuncta processura pro voto, si rex amicis nudatus, suis tantum consiliis uteretur. At rex cuncta dissimulans, divinis vacabat ob-
sequiis, ultionemque Dei sibi futuram multis praedixit. Aliquando etiam ipsi Goduvino idipsum non tacuit.
Sanctus Edwardus nulli petenti in nomine Sancti Joannis Evangelistae aliquid denegabat, hunc enim post Apostolorum principem arctius diligebat. Unde contigit, quod quidam peregrinus, absente Camerario, in nomine Sancti Joannis Evangelistae importune a Rege eleemosynam postularet. Cui rex pretiosum annulum, cum nihil aliud in promptu haberet, dedit. AcciJit post haec, duos Angliros ad adorandum Salvatoris sepulcrum Hierosolymam proficisci. Qui die quadam a publica strata declinantes, devia quaeque sectati sunt: et sole ruente, nox obscura adducta est.
Et cum nescirent quid agergnt, quo se verterent, apparuit eis senex quidam venerandus, qui eos, ad civitatem reducit. Susceptis autem hospitio, mensa paratur, lautissimeque refecti, dant membra quieti. Mane autem facto, egressis illis de civitate, ait senex. Viri fratres, cum summa prosperitate vos repatriaturos non dubitetis, quoniam prosperum iter faciet vobis Deus, et ego ob amorem regis vestri in omni via firmabo super vos oculos meos. Ego enim sum Apostolus Christi Joannes, qui regem vestrum ob meritum castitatis summa dilectione complector. Ilunc ergo annulum, quem mihi in habitu peregrino apparenti tribuit, reportate, denuntiantes obitus sui instare diem; quem infra sex menses visitans visitabo, ut mecum sequatur Agnum quocumque ierit. His dictis, disparuit, et illi ad patriam prospere redeuntes quae viderant, et audierant, regi seriatim retulerunt.
Cum autem rex infirmitate gravi detineretur, in mentis raptus excessum, biduo fere jacebat exanimis. Tandem quasi de gravi somno evigilans, aperuit oculos et sedit, et assumpta parabola, ait: Cum adolescens in Northmannia exularem, grata mihi semper extitit bonorum amicitia, et quicumque sacrae religionis meliores videbantur, hi mihi caeteris erant familiariores. Inter quos duos Monachos speciali quadam devinxerant charitate, conversationis honestas, vitae sanctitas, suavitas morum, verborum affabilitas. Hos frequentius visitabam, quam dulcia faucibus meis eloquia eorum. Hos ante in somnis assistere, quid genti meae post obitum meum sit futurum, ex Dei mandato mihi referentes.
Impletam dicunt Anglorum nequitiam, et iniquitas consummata iram provocat, accelerat vindictam. Sacerdotes praevaricati sunt pactus Domini, polluto pectore, et manibus inquinatis sancta contrectant. Et hi non pastores, sed mercenarii exponunt lupis oves, non protegunt, lac et lanam quaerunt, non oves, ut detrusos ad inferos, mors, et pastores depascat et oves: sed et principes terrae infideles, socii furum, praedones patriae, quibus nec Deus timori est, nec lex honori, quibus veritas oneri, jus contemptui, crudelitas delectationi; itaque nec praelati justitiam, nec servant subditi disciplinam. Et ecce Dominus gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum. Ostendit deinceps populo huic iram, et indignationem, immissiones insuper per Angelos malos, quibus traditi sunt anno et die uno, igne simul et gladio puniendi. Ego vero ob intentatam meae genti calamitatem potens, atque suspirans, dixi: 0 coelestium secretorum conscii, si conversi egerint poenitentiam, numquid non ignoscet Deus, et relinquet post se benedictionem? Pcenitentiacerte prolatam Dei ore in Ninivitas suspendit sententiam; quae etiam imminentem impiissimo Achab debitam distulit ultionem. Suadebo igitur genti meae, utpoeniteantde praeteritis,- et caveant de -futuris, et forte miserebitur Deus, ut non inducat super eos malum hoc grande, sed qui punire praeparavit aversos, recipiat in gratiam solita pietate conversos.
Nequaquam, inquiunt, hoc erit, quoniam induratum est cor populi hujus, et excaecati oculi, et aures aggravatae, ut nec intelligant commonentem, nec terreantur minis, nec beneficiis provocentur. His eorum verbis dum mihi major accresceret sollicitudo, dixi: Numita in perpetuum irascetur Deus, et non apponet ut complacitior sit adhuc? Quando ergo tristibus laeta succedent, aut tot adversa qualis consolatio temperabit? quale sperandum est in his malis remedium, ut sicut illinc terret, et contristat futura correptio: ita hic aliquantulum mulceat divinae miserationis promissio. Ad haec sancti tale mihi problema proponunt. Arbor quaelibet viridis a suo trunco decisa, ad trium jugerum spatium a radice propria separetur. Quae cum nulla hominis manu degente, nulla urgente necessitate, ad suum reversa truncum, in antiquam radicem sese receperit, resumptoque succo rursum floruerit, et fructum fe-
certi; tunc sperandum est aliquod in hac tribulatione solatium, et de ea, quam praediximus adversitate remedium. Hcec cum dixissent, ipsi coelo, vobis ego redditus sum. Assidebant narranti visionem regina, Robertus sacri palatii custos, dux llaraldus, Stigandus, et qui ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum ejus, vivente adhuc Roberto Archiepiscopo, cathedram Cantuariensem invadens; ob hoc a summo Pontifice suspensus paulo post crepuit, et effusa sunt viscera ejus. Hic ad vocem narrantis obduruit, nec terretur oraculo, nec fidem habuit prophetanti, sed potius regem senio confectum delirare submurmurans, ridere maluit quam lugere. Cee teri vero quibus mens sanior erat, flebant ubertim et suspirabant, qui nihil secus quam ipse dixerat, aut a sacerdotibus, aut a principibus fieri non ignorabant. Quidam enim praemissam similitudinem dicunt regem pro impossibili statuisse, illi maxime, qui totam Anglorum nobilitatem sic deperisse lugebant, ut ex ea gente, nec rex, nec Episcopus, nec Abbas, nec princeps quilibet vix in Anglia cerneretur. Mihi sane alia mens est, consideranti sanctissimum virum Dunstanum, et ipsam calamitatem praedixisse, et consolationem nihilominus promisisse. Potest proinde sic non inconvenienter exponi..Arbor haec regnum Anglorum significat, decorum gloria, delitiis, divitiisque secundum, excellentia regiae dignitatis sublime. Radix, ex qua totus honor iste processit, regium semen fuit, quod ab Alfredo, qui primus Anglorum a summo Pontifice unctus et consecratus fuerat in regem, recta successionis linea usque ad Sanctum Edwardum descendit. Abscissa est arbor de trunco, quando regnum a genere regali divisum, ad aliud semen translatum est. Ad spatium trium jugerum Hxc fama est separatio, qui in trium temporibus regum, nulla fuit novis cum antiquo semine regali conjunctio. Haraldus enim successit Edwardo, Uvithelmus Haraldo, Uvithelmus junior priori Uvithelmo. Accessit ad radicem, quando rex Henricus, in quem totum regium decus transfusum est, nulla necessitate cogente, nulla spe lucri urgente, sed ex infuso ei amoris affectu, abneptem Edwardi Mathildam duxit uxorem, semen regium Northmannorum, et Anglorum conjungens, et interveniente opere conjugali, de duobus unum faciens. Floruit sane arbor, quando de utroque semine
imperatrix Mathilda processit. Tunc vero fructum fecit, quando reipsa Henricus exoriens, quasi lapis angularis utrumque populum copulavit. Habet nunc certe de genere Anglorum Anglia regem, habet de eadem gente Episcopos et Abbates, principes, et milites, ex utriusque seminis conjunctione procreatos. Si autem alicui haec displicuerit expositio, aut ipse aliter exponat, aut aliud tempus, quo haec expleantur expectet.
Sciens itaque rex, quia appropinquavit hora ejus, ut transiret de hoc mundo, suum transitum mox in circuitu propalari jussit, ne mortis suae agnitione dilatata, orationum quoque suffragia differentur. Sicque senex, et plenus dierum, ac bonorum operum migravit ad Dominum. Obiit autem anno Domini millesimo sexagesimo sexto, cum regnasset viginti tribus annis, mensibus sex, et diebus viginti septem, pridie nonas Januarii, cum quo tota pariter Anglorum felicitas ruit, periit libertas, vigor omnis interiit.
Contractus quidam ad sepulcrum ejus veniens, membrorum sanitatem devotis lacrymis, et precibus postulabat. Et ecce vis quaedam occulta subito nervos extendit, in naturalem statum crura, pedesque retorquet, evulsisque a carne articulis sanguis profluit, paulatimque succo resumpto, arida prius ossa pristinum robur recipiunt.
Sed quoque caeci, unum monoculuin secuti, ad sepulcrum regis properantes, cum alter ab altero traheretur, et unus praecedens oculus viris septem ducatum praeberet, sancto cum lacrymis miseriam exponunt, opem flagitant, contra diuturnae caliginis taedium sanctissimi regis deposcunt auxilium. Nec mora, beati meritis, et precibus visum, oculorumque claritatem percipere meruerunt.
Interea Haraldus filius Gouuvini, regnum nec jure, nec natura sibi debitum usurpans, malum, quod Angli secundum sancti regis oraculum Dominus praeparaverat, transgressione pacti cum duce Uvilhelmo, ct fidei laesione acceleravit. Ut autem attenuatis viribus facilius ab his, quos injuste provocaverat, hostibus vinceretur; suscitavit ei Deusa parte Aquilonis inimicos, scilicet Haraldum regem Norvegiac, etTostium fratrem suum, quem de Anglia expulerat, ipse quippe tempore regis Edwardi exulabat in Flandria. Hi cum magna classe per H umbriam Eboracum properantes, cum exercitum Northumbrensium praelio excepissent, potiti victoria, magnam de obstantibus stragem dederunt. Ilis Haraldo nuntiatis, exercitum copiosum ex omnibus finibus Anglise collegit.
Apparuit autem tunc Sanctus Edwardus cuidam Alexi, Abbati Ramesiae, viro religioso, dicens: Yade, et dic Haraldo, ut homines, qui contra jus, et fas regni hujus fines invadunt, aggrediatur securo. Ego enim ero dux, et protector exercitus, quoniam justitiae gentis hujus deesse non possum. Per me enim reportabit vice hac de hoste triumphum. Et ne verbis tuis fidem deroget, secretum ei sui cordis ostende, ut cum ei quae nullo conscio mente volvebat, edixeris, non haec tuae adinventioni, sed meae promissioni adscribat.
Nocte quidem praeterita, cum dolore femoris torreretur, licet eum non parum urgeret imminens molestia; siluit tamen, reputans apud se, si publicaret languorem, quod suis esset contemptui, et hostibus irrisioni'. Yerum quia nunc ab illa peste convaluit, de meo praesumens auxilio, contra barbaros justum bellum suscipiat, et ab imminenti periculo suos eripiat. Quod cum Abbas Haraldo reserasset, ex coelesti promissione
factus audacior, in valida manu progrediens, apud Stamsordbrig hostibus occurrit. Confertoque praelio, dux uterque prosternitur, scilicet rex Norvegiae et frater Haraldi Tosti us, et pene totus eorum exercitus deletus est.
Anno tricesimo sexto post Sancti Edwardi obitum, cum corpus ejus de terra elevaretur, integrum, incorruptum, et flexibile cum vestibus recentibus repertum est. Quod videns Episcopus Rossensis, pilum unum devotionis desiderio accensus extrahere, sibique servare conatur. Sed ille firmius haerens, effectum mentis Episcopi, et voluntatem defraudavit. Mulier quaedam in festo Sancti Edwardi operibus vacans, paralysis morbo correpta, ad corpus sancti deducitur, et sanitatem pristinam se recepisse laetatur. Tres viri febre quartana vexati, visitato sancti sarcophago, quasi in momento curati sunt.
Obiit S. Edwardus anno Domini 1066 qui beatissimus rex post annos circiter centum in sanctorum numerum relatus fuit ab Alexandro tertio Pontifice, anno pontificatus quarto, et Christi 1163, ut Cardinalis Baronius in notis ad martyrologium, die quinta januarii, et alii testantur.
Cum suce festivitatis institutione, pro die 15, mensis Novemb.
Innocentius Episcopus, se)'vus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Sacrosanctam Matrem Ecclesiam adstitisse a dextris Dei Reginam, in vestitu deaurato, circumdatam varietate; non ab re per Prophetam traditur. Regina equidem, quae illi Regi Domino, per quem reges regnant et principes justitiam faciunt, desponsata sit. Unica ejus columba, luna perfecta in aeternum. Arcturus per gyrum nocturna spatia perenni lumine illustrans: lucifer qui nescit occasum: aurora hic in crepusculo caligantis saeculi corruscans: et in diem lucidum in regno coelorum sese diffundens. Regina quae illi serviat cui servire regnare
est, illi fidem habeat, illi se totam committat, Regina quae Christi fideles sub umbra alarum suarum extremo carcere ad regna coelorum perducat, ubere de coelo pleno lactet, atque inebriet, ex multis aerumnis nos eripiens, regni coelestis cum Christo Domino participes efficiat. In vestitu, inquit, deaurato. Vestimentum Ecclesiae sanctam fidelium vitam esse profitemur.Namsicuttota Ecclesia vestimentum est Christi, ita fideles quoque ejusdem Ecclesiae vestimentum esse arbitrabimur. Vestimentum scilicet non habens maculam per peccatam, neque rugam per du* plicitatem: sed per justitiam in Deum, per simplicitatem cordis tensum vestimentum patus sollicitudines, inter studia tot laborum, immaculatum sese ab hoc saeculo innocentiae, quam homo plasmatus a Deo accepit: male a serpente persuasus perdidit, ad quam recuperandam poenitentia, et Dei misericordia induimur. Vestimentum deauratum splendore sapientiae aureo perlucens, clara enim est sapientia quae nunquam marcescit, facile videtur ab his qui eam quaerunt. Doctrix est disciplina Dei, electrix operum illius, qua nihil locupletius, quae operatur omnia, artifex omnium quae apud turbas claritatem, et honorem apud seniores praestat. Vestimentum deauratum perfectione auri, id est justitiae, qua nihil humano generi utilius. Dilectione disciplinae ex una custodia legum emanat, legum autem custodia consummatio est incorruptionis. At vero incorruptio facit nos esse Deo proximos, per quam beatitudo aeternae vitae a nobis comparatur, circumdata Ecclesia dicitur varietate gratiarum administrationum, et officiorum, juxta verbum Apostoli, divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus eas conferens, divisiones administrationum sunt, idem autem Dominus, et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Circumdata varietate potestatis, ordinis, status, et variarum Ecclesiarum decore qu® veluti adolescentul®, hanc de qua sermo est, Catholicam Ecclesiam quasi matrem observant, non vetustae per culpam^ non senio steriles, sed ad spiritualem congrue fecunditatem, et nova semper prole pullulantes. Nam a justo Abel, unde Ecclesiae exordia tranimus, in hanc usque diem, quot sanctos orbis terrarum habuit: tot quasi palmites protulit, ex quibus varii in dies surgunt surculi in hac vinea nostra Sabaoth, quam licet immeriti^ praestante Domino, sortiti sumus excolendam, seruntur. Circumdata varietate, quod alia triumphantis, alia militantis Ecclesiae species existat. De triumphanti Domini sponsione repromittitur. Ego ero eis, quicquid ab hominibus juste desiderari potest, ero illis honor, gloria, salus et vita, virtus et copia, pax. et omne bonum. Militans aumm Ecclesia fundae non inepte assimilatur: nam sicut e funda in gyrum versata, lapides exeunt, quibus adversarii feriuntur, et Goliath prosternitur; ita ex sancta Ecclesia dum per varias procellas, et tempestates fluctuantes hujus saeculi per tribulationum circuitum rotatur, fortes viri prodeunt, quibus quasi lapidibus iniquorum corda tunduntur, et de hoste humani generis ne¬
quissimo a Christi tironibus triumphatur.
Hanc ipsam Ecclesiam Deus omnipotens mira quadam dispositione, et potestate fundavit, pretioso Unigeniti Filii sui Domini nostri J esu Christi sanguine dotatam esse voluit, multiplici Spiritus sancti gratia ornavit. Apostolorum simplicitate et fide roboravit, quos ignares delegit, ut populos non tam sermo illorum, quam causa ad credendum adduceret. Martyrum tormentis, cruciatibus constantia, et trophseis stabilivit represso paulisper, quinimo confusa infidelitatis sarvitia, et inimico homine superseminante zizania, crescente, multiplicataque haereticorum pravitate, Doctorum coelesti doctrina illuminavit, et demum Confessorum, Virginum, aliorumque Sanctorum intrepida confessione, solerti cura, exemplisque imitatione dignissimis, adversus satanae insidias circumdedit.
Inter autem alia saluberrima sanctitatis exempla divina misericordia, sidus quoddam mundo fulgere dedit, Beatum Leopoldum Austri® principem, pium Marchionem, cognomento appellatum, innocenti®, sapienti®, et justiti® vestimentis, quibus vestiri Ecclesiam pr®diximus, decorum bonitate, mansuetudine, atque clementia conspicuum, simplicitate, continentia, et munificentia pr®- clarura, cujus integritas, vit® sanctimonia, humilitas, pietas, fides, adeo apud Christi fideles invaluerunt, ut una omnium Germanorum voce pro sancto hactenus celebratus fuerit. Christian® religionis cultum, et ejus liberalitatem nonnulla monasteria, et quidem celeberrima ab eo cum amplissimis censibus constructa, alia etiam magno sumptu illustrata, abunde testantur. Hic princeps optimus, Sacerdotes, et viros religiosos admodum coluit, summosque Pontifices tanta veneratione prosecutus fuit, ut ab Innocentio II Romano Pontifice pr®decessore nostro peculiaris S. Petri filius appellaretur: et Apostolica commendatione, atque ea plenaria, quam vulgo dicunt, absolutione dignus ab eodem Innocentio etiam mortuus judicatus fuerit. Hic vir Dei in summis opibus educatus, in magna peccandi licentia constitutus, conjugalibus curis implicitus, principatus regimine impeditus; sedulo tamen pietatis et misericordi® munera subibat, lassos roborans, vacillantes confirmans, oppressos sublevans, inopes fovens. Inter curas domus, inter conjugales anxietates, inter affectus pignorum, inter multiplices princi-
custodivit, et temporalia tractando aeterna disposuit.
Quadraginta annis principatum Austriae regens, et quod majus est illis praecipue temporibus, quibus propter Henricorum patris et filii mutuas concertationes, et postea propter Henrici quarti cum Lothario acerrimas contentiones, in Germania bellis, incendiis, et agrorum vastationibus tumultuatum est; summa cum justitia, humilitate, et tranquillitate cuncta administravit: et aliis caede, et sanguine madentibus, creditam sibi Austriae provinciam in diuturna pace continuit. Quibus ex meritis aeternae retributionis et pacis praemia a Deo optimo, maximoque, cui centuplicato foenore munera hominum pensat, est consecutus.
Praetendant nunc hujus saeculi amatores ad peccata excusanda, conjugales, familiares, civiles, seu regales solii molestias, saeculi illecebras, aut tentationes; Leopoldi exemplo divina providentia eos circumscripsit, excusationes omnes circumvenit, aditum humanae tergiversationis conclusit, et quasi aranearum telas commenta humanae fragilitatis disrupit. A Deo creati, et perempti, Deum debitis honoribus non colimus; et quod dolentes ex intimis referimus, illum non tantum negligimus, sed blasphemamus saepenumero. Adhibita sunt praecepta divinae, et humanae legis, praeceptis obtemperare tergiversamur. Addita sunt coelestis praemia gloriae, indicta poenarum diversa genera, censura correctionis inventa; ab illis faciem quasi rebelles avertimus. Sanctorum varia exempla ante oculos nostros proposita, ipsa quoque imitari contumaciter recusamus, imbecillitatem nostram, saeculi sollicitudines, cum de salute nostra agitur, causamur, Leopoldi nobilis principis conjugati, ac multorum filiorum, ac subditorum cura irretiti, clarissimo exemplo admonemur, ut omni excusatione remota, per haec temporalia ita caute ambulemus, ita sancte nos exerceamus, ut aeterna non amittamus; allecti spe momentaneae hujus prosperitatis, perpetuitate gloriae coelestis non fraudemur, sed mundi molestias, illecebras, aut dignitates contemnendo ad coelestem patriam totis viribus contendamus.
Hujus Beati Leopoldi sanctimoniam Deus omnipotens innumerabilibus miraculis ad ejus invocationem editis, comprobavit; miraculis profecto quae tum in facti substantia, tum et ordine, vim, et potestatem totius na¬
turae excesserunt. Quis enim non miretur, cum audiat per Dei aeterni misericordiam, implorato Leopoldi auxilio, paralyticos, arthreticos, febricitantem, podagra laborantem, pristinae valetudini illico restitutos? Quis non magnalia Dei in hoc sancto agnoscat, cum videat intercessionibus ejus claudos recte ambulasse, apostematibus mortiferis infectos liberatos, in carceribus constitutum, pedicis manicisque vinctum, per foramefi unde hominis impossibilis exitus erat eductum evasisse? in variis vitae periculis positos, illaesos servatos esse? quis non mente obstupescat, et Deo optimo maximoque praeconia manifesta dicat, cum liquido deprehendat, meritis, ac precibus hujus sancti viri mortuos suscitatos? mutos loquendi facultatem adeptos? caecos illuminatos? surdis auditum restitutum esse? Maxima sunt haec sanctitatis, et divinae approbationis sigr.a, humanam expectationem, ac spem excedentia; et tamen clarissimis documentis comprobata sunt.
Quinimo ab anno Christi millesimo centesimo tricesimo sexto, quo Leopoldus vita functus, ex terris ad coelestem Hierusalem transivit, in nostra usque tempora, et praesentem diem magis, atque magis manifestata mira de illo ex mentibus hominum in Austria praecipue, et per omnem Danubii ripam, devotio coelitus infunditur. Incredibile dictu quanta cum veneratione ejus corpus, quod in monasterio semper Virginis, et Matris Dei Mariae ab eo condito, in loco quod novum Claustroburgum appellatur Pataviensis dioeceseos sepultum est, a Christi fidelibus visitetur; quibus votis celebretur pia ejus memoria. Memorata difficile esset, quot, et quanta tabellis, et imaginibus illi dicatis exornetur, quanta luminariorum copia perlustretur; procumbit supplex ante tumulum languentium, et rogantium turba, opem Leopoldi implorans, nec expectatione irrita discedit.
Ilujus veneratione, et pro multorum populorum salute, Rodulphus Austriae dux impulsus est, ut Innocentio sexto hui; Sanctae Sedi ea tempestate praesidenti, supplicaret, quatenus Leopolduin sanctorum catalogo adscribere dignaretur.
Qui re perspecta quam sapientissime de vita et miraculis, ac fama ejusdem Leopoldi ex more, inslitutoque majorum, cum consilio sacri senatus inquisitionem tunc Archiepisoopo Pragensi, et aliis coliegis delegavit.
Verum cum ea de re agi coeptum esset, morte Innocentii, surgentibusque bellorum inter Australes, et Pannonios diversis turbinibus, immensisque procellis in Ecclesia Dei exortis, usque ad tempora Pauli secundi praedecessoris nostri, inquisitio intermissa est.
Carissimo autem in Christo filio Friderico Romanorum imperatori Augusto, Praelatis, et principibus Germaniae apud eumdem Paulum multis precibus, tam sancti viri Canonizationem absolvi petentibus; tribus S. R. E. Cardinalibus de fratrum suorum consilio, demandatum est a Pontifice praefato, ut soleranem inquisitionem ea de re adhiberent, et processus consuetos tum per se, tum per subdelegatos facerent, quod magna ex parte consectum erat, cum evocato ad Dominum Paulo sanctae memoriae, Sixtus quartus praedecessor noster in hac Sancta Sede, divina providentia, constitutus est.
Iterandas ergo preces, et vehementius agendum apud Sixtum imperator, Praelati, ac principes praedicti duxerunt, ut tam sanctum opus Canonizationis coeptae perficeret.
Is, ut certiori fide quae de miraculis, et vita Leopoldi asserebatur praeciperet, venerabili fratri nostro Marco Episcopo Praenestinensi, tunc Tituli S. Marci, Presbytero Cardinali, et in Germania legato, ut praemissa percunctaretur, injunxit: qui locupletissimam de illis omnibus relationem per publica acta, et legitimos processus eidem attulit.
Dehinc processibus, et actis publicis magna cum diligentia per venerabiles Episcopum Portuensem, Marcum praedictum Praenestinensem illo tempore Episcopum assumptum, ac F. S, Eustachii Diaconum Cardinalem, commissarios discussis, privata primo relatione eidem Sixto facta, postmodum in sacro senatu referente praedicto venerabili fratre, Episcopo Portuensi dilucide re examinata, et ex illorum sententia canonizatione conclusa, sicut Domino placuit.
Sixto vita functo, nobis, qui eidem onere, et honore per divinam misericordam, licet indigni successimus, reservatum est, ut supremam manum tam sanctae approbationi apponeremus. Consilio itaque habito, rursus venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium publica concione, omnia prout ex ordine gesta erant, Leopoldique vitam, miracula et reliqua merita per advocatum
Concistorialem proponi curavimus. Demum vocatis omnibus qui in Romana curia degunt Praelatis, in frequenti eorum consessu, assistentibus nobis eisdem venerabilibus fratribus nostris S.R. E. cardinalibus, singulorum vota praelatorum scrutati sumus. QuibusSpiritu sancti gratia cooperante, manibus, pedibusque, ut aiunt, in eam sententiam devenientibus, quod Leopoldus merito sanctus a nobis canonizandus esset, hunc in locum, et publicum suggestum hac ipsa die conscendere decrevimus, ut, opitulante Domino, votis, precibusque fidelium adjuvantibus, ipsum Leopoldum sanctum definiremus, et pro sancto venerari debere ab universis, et singulis Christianis mandaremus, sicque hodie sermone per nos habito, re divina peracta, et reliquis solemnitatibus adhibitis, ad hanc sacratissimam canonizationem procedendum duximus. Cum autem verbo Sapientiae Dominus affirmet homini, qui eum laudaverit, et dilexerit Deum, qui fecit illum, quod in medio populi sui exaltabitur, in plenitudine sancta admirabitur, in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur; mirumque in modum Leopoldus in medio populorum exaltatus sit, plenitudine coelestis gratiae admirabilis refulgeat: Restat ut nostra approbatione inter electos, et sanctos Dei laudetur, inter benedictos benedicatur, quae illi abunde impartiemur, si eum inter sanctos Ecclesiae adnumerandum, pro sancto venerandum, atque publicis, et solemnibus supplicationibus, votisque in Missarum celebrationibus, aliisque divinis officiis invocandum, Apostolica auctoritate judicaverimus. Ad laudem igitur aeterni Dei, individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ad fidei Catholicae robur, et ornamentum, ad religionis Christianae cultum augendum, auctoritate Domini Nostri Jesu Christi, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum, et nostra, de venerabilium Fratrum nostrorum consilio statuimus, definimus, et pronuntiamus Sanctum Leopoldum Austriac Marchionem sanctorum catalogo adseribendum, et publica veneratione pro sancto observandum, sicut ct nos illum in praesentiarum manifesta voce sanctorum catalogo annectimus, ac minorum Confessorum numero adjungimus, publice sanctum diffinimus, profitemur, et veneramur.
Chapter 34 of 37