Skip to the text

Pars 8

Statuentes festum ejusdem die 17. kalend. Decembris debere celebrari, et ipso festo ejus sepulcrum, quod in praedicto monasterio existit visitantibus, et pro manutentione dicti monasterii manus porrigentibus adjutrices, septem annos, et totidem quadragenas indulgentiae, in forma Ecclesiae misericorditer perpetuis temporibus concedi-

m is. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.

Ddtum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae 1485 octavo Idus Januarii, Pontificatus nostri anno primo. Hic S. Leopoldus obiit anno Domini 1136.

Excerpta, ex illa, quam conscripsit Gaufrulus de Bello loco, ipsius Regis confessarius.

Beatus Ludovicus Francorum piissimus rex, patrem habuit Ludovicum Christianissimum regem, qui in Albigesio, et comitatu Tholosano haereticos oppugnavit. In reditu autem lethali correptus morbo, die decimo ad montem Penserium excessit e vivis mense Octobri, anno ab orbe redempto millesimo ducentesimo vicesimo septimo, vir utique bene Catholicus et sanctus. Nunquam corporis sui ullam admisit pollutionem, unica uxore legitima contentus. Corpus ejus exanime ad B. Dyonisii Ecclesiam apportatum, juxta patrem honorifice conditum est. In ejus locum successit filius primogenitus Ludovicus, Rhemis ab Episcopo Suessionensi, quod Ecclesia Rhemensistum pastore orbata esset, regia corona insignitus et consecratus, annos natus duodecim, aut circiter. Ejus coronationi complures e praecipuis nobilibus licet vocati essent, interesse noluerunt: quod propter dolorem defuncti regis et regni desolati, lacrymis et luctui illic potius, quam laetitiae et jucunditati, se darent.

At puer sanctae indolis, strenuissimo patre orbatus, sub tutela et moderatione matris Blanchae, regis Castelae filiae, permansit: quae illum tenerrime diligens, ex consilio religiosorum hominum, praesertim Dominicanorum et Franciscanorum, singulari cuidam magistro tradidit moribus, ac litteris instituendum. Ille vero pius puer, et velut alter Salomon, ingeniosus, et bonam sortitus animam, prae suis coaetaneis mire profecit in utrisque. A primis enim aetatis initiis, deditus fuit pietatis et sanctitatis studiis, ferturque vitam omnem absque mortiferi pec¬

cati perpetratione exegisse. Ejus vero sanctitati gratulans Blancha mater: Mallem, inquit, fili, te mortuum cernere, quam creatorem tuum mortali crimine offendentem. Quae verba usque adeo illius animo haesere, ut divina ipsum gratia protegente, numquara in se ejusmodi crimen admiserit.

Agente autem matre et proceribus regni, anno salutis millesimo ducentesimo tricesimo quarto, duxit uxorem Margaretam, comitis Provinciae filiam, quae Lutetiam venit, intra octavas Ascensionis Christi, cum prius esset coronata apud Senones. Anno proximo dira fames afflixit Gallias, praesertim in Aquitania ita ut homines instar jumentorum, herbis agrestibus vescerentur. Nam frumenti sextarius apud Pictavos centum solidis veniebat. Sequenti anno Arsacidas senior Assassinorum, misit nuntios in Franciam, quibus id mandati dederat ut regem Ludovicum interficent. Sed Deo animum ejus ad pacem et humanitatem inclinante, crudelis mandati poenitentia ductus, misit alios celeres nuntios, qui Ludovicum regem admonerent, ut a primis legatis sibi caveat.Cum autem priores nuntii diligenter inquirerentur, inventi, ad regem Tutto vicum adducti sunt. Iis conspectis, rex laetatur, utrosque nuntios muneribus afficit, regi Arsacidae non pauca magni pretii munera, quibus pacis et amicitiae studiosum se declaret, per illos transmittit. Sed ab eo tempore plures suo corpori tuen-. do custodes adhibuit, qui perpetuo clavas aereas ferrent.

Anno millesimo ducentesimo quadragesimo secundo. Ludovicus rex duxit exercitum in Hugonem Marchiae comitem, quod is adversus regem rebellasset, Ilenrici Angliae regis, et Richardi fratris ejus auxiliis fultus: qui ambo habebantuxores filias comitis Provinciae, sorores reginae Franciae: cum llugo comes uxorem haberet ipsius Angliae regis, matrem. Anno quidem superiori Ludovicus multam regni sui militiam ad Saliminum convocans, Alphonsum fratrem illic militem creaverat, cui antea Joannum, filiam Tolosani comitis, uxorem dederat, cum Averniae, Pictavorum, et Albigensium terris quibusdam. Yoluit autem rex, ut Hugo Marchiae comes Alphonso se sacramento devinciret: quod cum ille detrectaret, ab uxore persuasus, regis in se animos concitavit, adeo ut is anno altero cum numerosissimo exercitu in ejus ditionem ingressus, aliquot oppida expugnaret, et nobiles amplius quadraginta captos, cum multis aliis partim Parisios, partim alio mitteret in custodia asservandos. Interea vero comitis Marchiae uxor, quosdam e suis muneribus et promissis illectos, ad regis Ludovici aulam misit, qui regem et fratres ejus veneno tollerent e medio. Sed illi a rege comprehensi, in carcerem abducti sunt. Commissum tandem est praelium non sine multa strage Anglorum, qui Hugoni comiti suppetias ferebant. Nocte autem Angliae rex cum Ilugone comite, relictis Senonibus, quo ex fuga re receperant, aufugere, civesque ejus Urbis mane claves Ludovico regi obtulerunt. Eodem die Hugo filius comitis Marchiae primogenitus, ad Ludovicum regem venit, cum eo de pace tracturus. Postera luce comes Marchiae cum uxore advenit, cum lacrymis et suspiriis a rege veniam petit, et impetrat.

Anno Christi millesimd ducentesimo quadragesimo tertio, natus est Ludovicus primogenitus Ludovici regis, atque altero inde anno in lucem editus est Philippus secundus filius. Inde circa Idus Decembris Ludovicus rex apud Pontisaram ex morbo decumbens, adeo extra se raptus est, ut multi putarent eum jam plane obiisse; sed ad se reversus, mox transmarinae militiae Crucem petiit, et accepit, operam sane dedit rex ille piissimus, ut proles suas et verbis, et exemplis ad amorem Dei, ad mundi contemptum, ad Sui cognitionem institueret. Cura enim per otium liceret vacare sibi, invisebat liberos suos, et instar ToLiie monita salutis dabat eis: docebat ante omnia timere Deum, et ab omni semper peccato abstinere. Serta, et

rosis, aut floribus confecta, aut alia id genus, non sinebat eos sexta feria in capitibus ferre, quod eo die Salvator noster in suo capite tulerit e spinis contextam coronam. Cumque non ignoraret, a deliciis castitati, a divitiis pietati, ab honoribus humilitati, magna impendere pericula: sobrietati, humilitati, misericordiae dedit animum, a mundi, carnis, et Satanae insidiis sollicite sibi cavens; atque cum Apostolo corpus suum castigans, et in servitutem redigens, multo tempore intima veste cilicina utebatur: qua si non esset usus, dehortante eum confessario propter nimiam imbecillitatem, volebat ut idem confessariuspro quadam compensatione diebus singulis quadraginta solidos Parisienses clanculum in pauperes erogaret. Semper jejunavit sextis feriis, nec iis diebus, praesertim in Adventu, et Quadragesima, piscibus aut fructibus vesci voluit, vigiliis, orationibus et clandestinis abstinentiis perpetim se affligens.

Quanto autem major erat, tanto humilius et submissius, instar Davidis regis se gerebat, et coram Deo propria existimatione vilior sibi videbatur. Quolibet sabbato in loco secretissimo aliquot pauperum suis manibus abluebat pedes, totos tergebat, tersos exosculabatur. Deinde lavabat etiam illorum manus, et singulis certam pecuniae portionem largiebatur. Crebro etiam centum viginti pauperibus, qui in ejus aula quotidie abunde reficiebantur, atque certis quibusdam diebus, et solemnibus vigiliis ducentis pauperibus, et priusquam ipse cibos sumeret, suis manibus cibos apponebat. Semper et in prandio et in ccena prope se tres habebat senes inopes, iisque de appositis sibi ferculis humanissime transmittebat. Interdum scutellas et cibos quos illi Christi pauperes manibus contrectaverant, offas praesertim, quibus libenter vescebatur, ut inde aliquid ederet, ad se reportari jubebat: Christum pauperem in ejus pauperibug venerans, dum non abhorret a cibis, qui ipsis superfuerant. Vidit quandoque unum ex tribus illis pauperrimis non bene edentem. Jussit igitur pius' et humilis rex scutellam sibi propositam, cum cibo ad illum senem deferri: eamque, cum satis ille inde comedisset, ad se referri. Ita nimirum ut interior animi ejus humilitas, cunctis mortalibus poterat esse virtutis incitamentum. Purpurea, aut viridi, aut alioqui pretiosa veste, vel pellibus variis, et magni pretii, nolebat uti, maxime posteaquam primum e locis transmarinis rediit. Fidei propagationem summopere sitiebat. Itaque si quid ab inquisitoribus, quod ad fidem pertineret, esset ad eum relatum, id aliis negotiis omnibus posthabitis, audiebat, et instar Phinees, magno zelo in Christianae fidei violatores animadvertebat. Civis quidam Parisiensis blasphemiae reus, illo jubente cauterio in labiis inustus fuit. Ea enim poena decreta erat ab ipso in eos, qui scelerate jurarent et blasphemarent. Eam rem cum plerique carperent, et regem tyrannidis insimularent; ille ait: Equidem in meis labiis libens ejusmodi inustionem perpetuo feram tantum ut impia juramenta e regno meo profligentur.

Decrevit quandoque pius rex septennio peregrinari, et loca sancta invisere. Venit igitur Perusium ad S. jEgydium Franciscanum instar pauperis peregrini et ignoti, una cum sociis suis. Ostiario autem monasterii indicante ^Egydio, peregrinum quemdam ipsius expetere colloquium: ille spiritu docente agnoscens quis esset, propere accurrit, pariterque flexis genibus, in mutuos ruunt amplexus et oscula, sed nihil loquuntur, cum utrique alterius cor pateret.

Anno salutis millesimo ducentesimo quadragesimo octavo Crux praedicabatur in dioecesis Coloniensis pago, quem vulgo Bedonfrisium vocant. Ibi tum mense Malo feria sexta ante Pentecosten tres Cruces visebantur in aere, una candida versus aquilonem, altera ejusdem coloris ad austrum, tertia colore medio, in qua cernebatur suspensi hominis effigies extensis brachiis et capite incli n ato atq ue in manus et pedes ej us adacti clavi. Eaque medium tenebat inter alias locum, in quibus nulla cernebatur hominis figura. Alio tempore in Euchusen Frisiae oppido, cum illic praedicaretur Crux, alia Crucis forma juxta solem apparuit colore caeruleo, quam multi viderunt. In Trajectensi quoque dioecesi in Doccura, ubi S Bonifacius Martyr trucidatus fuit, visa est in ejusdem Martyris festo die, ingens sane et albi coloris, perinde ac si trahi altera trabs transversim artificiose impacta esset. Creduntur autem bis apparuisse Cruces ne quis ambigeret de prima apparitione: atque ita factum est, ut Coloniensis provincia ad trecentas fere naves appararet.

Anno Christi millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, petente Ludovico Christianissimo rege, magna Dominicae Crucis

portio Constantinopoli Parisios translata est. Proximo inde anno rex Ludovicus sexta feria a Pentecoste, iter transmarinum suscepit, multis eum e Lutetia cum processionibus usque ad Sanctum Antonium deducentibus.

Iverunt cum eo Odo Tusculanos Episcopus Apostolicae Sedis legatus, et duo fratres regis, Robertus comes Atrebatensis, et Carolus Andegavensis comes, cum uxoribus suis et multis Franciae Episcopis et nobilibus. Erat quidem etiam Alphonsus, comes Pietavensis, regis frater, Cruce signatus: sed eo anno, cum Blancha regina matre, ob regni tuitionem mansit domi. Die quinta et vicesima Augusti rex cum suis in navim ingressus, biduo sustinuit ventos secundos. Yicesimo octavo Augusti die a portu solvens, Christo duce, prospere navigans, paulo ante Beati Matthaei ferias nocte ad Cyprum appulit. Comitis Atrebatensis conjux, quod esset praegnans ab Aquis mortuis in Franciam reversa fuit. Rex vero consilio nobilium suorum, et regni Cypri, quod naves et ' triremes cum balistis necdum advenissent, tum etiam propter impendentem hyemen, et quasdam alias res, usque in Paschales ferias distulit profectionem suam. Interim rex Cypri, et omnes fere regni ejus nobiles, et Ecclesiarum praefecti sive praelati, Crucis signum accipiunt, et se cum Franciae rege, quocumque ipsos ducere velit, adversum Saracenos profecturos jurejurando confirmant.

Per id tempus Lultanus ^Egypti, qui per ditiones Christianorum Damascum petere decreverat, regis Francorum cognito adventu, consilium illud mutavit. Intercesserant enim illi inimicitiae cum Damasci et Alapiae Sultanis. Iisdem temporibus obiit Robertus Bellovacensis Episcopus, et comes Montis fortis, cum multis aliis ejus expeditionis sociis. Porro extremo fere Decembri mense venerunt ad Ludovicum regem nuntii a quodam Tartarorum principe, qui ipsius nomine multa cum salute impertirent. Ii ipso die Nativitatis Christi fuere cum rege Ludovico sub sacrificio in Ecclesia, et ad prandium in aula ejus: itidemque in festo Epiphaniae: nec poterat in eis animadverti, quod a Christianorum more discreparent. Litterae autem jussu Regis in sermonem latinum conversae sunt. Cumque rex diligenter de ipsorum principe, et rebus Tartarorum ex iis percontatus esset; tandem dimisit eos, adjunctis nuntiis cum litteris et muneribus, quse ad Tartarorum regem, et ipsorum principem perferrentur. Misit etiam per eosdem nuntios suos regi Tartarorum, quem Cham vocant, tentorium e purpura elegantissime confectum, in quo res gestae Salvatoris nostri graphice expressae visebantur. Addidit etiam particulas Crucis Dominicae, litteris humanissime, et regem et principem adhortans, ut qui per gratiam suam eos vocasset ad cognitionem nominis sui, illum accurate colerent, et in ejus amore semper permanerent. Misit una litteras suas Odo legatus Pontificis ad regem Tartarorum et principem supradictum, eorumque praelatos, ostendens eis, sacrosanctam Romanam Ecclesiam cupidissime eos, ceu filios charissimos complexuram, modo fidem orthodoxam constanter retinere, et Christi vicario morigeros se praebere velint. Ejus legationis primarii, a r ge Francorum missi, fuere frater Andreas Dominicanus cum duobus aliis ejusdem instituti fratribus, itemque duo clerici, et totidem ministri regis; profectique sunt octavo Kalendas Februarii cum iis, quos diximus, nuntiis, Tartarorum. Porro frater Andreas, quem rex illis praefecerat, non multo post ad regem litteras misit, quarum exemplum una cum principis Tartarorum litteris, rex matri suae Dlanchae in Galbas perferendas curavit.

Interea ^Egypti Sultanus, quem Babylonia vocant, ubi comperit regem Ludovicum in Cypro hybernaturum, rursus Damascum ire contendit, per Hierosolymam proficiscens, in eam curam intentus, ut posset Alaviae S ltanum, et foederatos ad se adjungere; sed ille ^Egyptii Sultani malitiam non ignorans, non fuit ausus ei fidem adhibere. Scripserunt autem magister militum templi, et Marestallus hospitalis Ludovico regi, Sultanum Babylonicum cum magno exercitu venisse in loca Gazae propinqua, eo animo, ut sibi conciliaret Damasci et Alapiae Sultanos, metumque esse, ne Joppem vel Caesaream obsidione premat. Scripsit postea iterum magister ille regi, quemdam Sultani Babylonici Admiraldum ad se venisse percontatum de voluntate regis Francorum, quod Dominus ipsius cuperet cum eo pacem componere. Ea vero res et regi et nobilibus ejus valde molesta fuit, maxime quod magister diceretur a Sultano petiisse, ut Admiraldum ad ipsum mitteret. Mandavit ergo rex per litteras magistro, ne deinceps ejus¬

modi nuntios injussu suo admitteret vel cum eis colloqui ausus esset. Affirmabant enim omnes, eo ingenio Syros esse, ut quantumque oppressi, nunquam primi velint induciarum mentionem facere; sed eousque id diflere, donec multa instantia, ut eas faciant, invitentur.

Eodem tempore quo rex cum regina Margareta conjuge sua, in Cypro morabatur, Armeniae rex, ejus adventu comperto, ad eum spectabiles nuntios misit, Archiepiscopum Armenorum, et alios aulicos, per litteras ejus se offerens voluntati quos ille honorifice excepit. Cum autem didicisset, inter eum et Antiochiae principem discordiam extitisse, misit ad utrumque legatos suos. Illis vero suos quoque ad eum legatos mittentibus, duorum annorum pactae sunt induciae. Per id fere tempus capti sunt quidam, qui se dicerent a Sultano Babylonico missos esse, ut regem Ludovicum et primarios ejus exercitus viros veneno enecarent. Tandem permultae venere naves, cum magna militem manu, qui in insulis hiemaverant. Inde sabbato post Domini Ascensionem mandatum est, ut omnes ad Damiatam contenderent. Eodem die rex solvit a Cypro, sed vi tempestatis bis in Cyprum rejectus est; ubi tum se junxit illi princeps Achaiae cum magnis subsidiis, itemque Burgundiae dux. Tum vero dant vela ventis, et sexto die veniunt in ^Egypti conspectum, ac paulo post etiam Damiatae, in cujus portu naves anehoris fixere. Sed cum viderent in eo portu magna esse Tureorum praesidia, rex, communicato cum proceribus consilio, jussit, ut die altera summo mane exirent in terram eamque eo loco occuparent, ubi inter ipsos et urbem fluvius interesset. Eo ergo die, omnibus in triremes et alias naves se recipientibus, rex cum legato Pontificis sacrosanctam gestans Crucem nudam et apertam, in cymba vehebatur; juxta eum praecedentibus in alia cymba Beati Dionysii vexillo, fratribus quoque illius et aliis nobilibus, et sagittariis comitantibus: atque ita in terram egressi sunt. Multis in hostes contortis telis qui eos arcei'e magna vi nitebantur, in ea concertatione pene nulli ex Christianis vulnerati sunt: permulti autem Saraceni, et eorum equi interfecti et in iis tres proceres.

Eodem dic profligatis Saracenorum triremibus Christianorum triremes fluvii ostia occuparunt. Ilisce jam prosperis initiis feliciores etiam successus Dominus adjecit. Per-

territis eni m, qui intra urbem erant, Saracenis virtute divina, omnes in fugam versi, ex urbe excessenunt, instructis prius ignibus quibus urbe conflagraret. Multi itaque e castris regis per pontem navalem, quem satis in oppidum ingrediuntur; rex quoque certior factus nonnullos e suis intromittit, fixis tentoriis suis ad pontem, ut si ita res posceret, suis suppetias perferret. Multus ibi commeatus repertus est, ita ut multi affirmarent, eam civitatem vi capi minime potuisse. Prospexerant enim sibi in longum tempus Saraceni, ita ut divino potius miraculo ea victoria tribuenda sit. Deinde vero ea civitate a mortuorum cadaveribus repurgata, igneque extincto, legatus Pontificis cum Patriarcha Hierosolymitano, cum Archiepiscopis, Episcopis, et magna parte eorum, qui convenerant, itemque Ludovicus rex cura permultis aliis nudis pedibus, pr<esente rege Cypri cum non paucis nobilibus, in urbem ingressi sunt: cumque legatus eedem quandam prophanatam reconciliasset, et gratias egissent Deo, in honorem Sanctissima; Matris Dei, ab eodem legato sacrificium oblatum est. Rex autem constituit, Deo bene volente, illic canonicorum instituere collegium, qui Domino servirent. Capta estMamiata, quam alii Heliopoliin vocant, anno ab orbe redempto millesimo ducentesimo nono: mansitque illic rex tota aestate cum exercitu Christiano, donec fluvius pertumesceret, qui exercitui periculum allaturus videbatur.

Eodem anno sub finem mensis Junii, Alphonsus Pictavorum comes, et regis Ludovici frater, matre Blancha ad regni defensionem relicta, iter ingressus est cum copiaso milite, et sub finem Octobris ad Damiatam applicuit. Inde die Novembris vicesimo rex Ludovicus, tam navali, quam terrestri exercitu instructo, relicta Damiata, contra Saracenos movit, qui tum apud M asseram, quam quidam Pharamiam vocant, frequentes convenerant ln eo itinere non parum detrimenti illa tum est Saracenis. Deinde cum ventum est ad pugnam paulo ante Christi natalem multi ex eis ceesi sunt, complures Nili aquis extincti. Postea transmisso flumine non sine ingenti periculo, rursus cum eis Christiani confligentes, multos trucidarunt, neque sexui, neque mtati parcentes. At ubi Saraceni didicerunt nostros temere progredi, resumunt animos et in Christianos impetu facto, magnam etiam nobilium edunt stragem, in quibus Robertus

Atrebatensis comes, frater Ludovici regis. Tandem tamen nostris eo die victoria cessit. Proxima luce, jubente rege, plures e Christianis flumen transgressi, Saracenorum everterunt machinas, et pontes navales instituerunt, ut possent nostri facile fluvium transire. Non diu post Saraceni, collectis viribus, omni ex parte in Christiano summa vi et contentione irruunt; sed magno numero prosternuntur. Post dies aliquot in castra eorum venit Sultani ^Egyptii filius (jam enim pater ejus obierat), quae res auxit animos Saracenorum. At Christianorum res, occulto Dei Omnipotentis judicio, deteriores reddebantur, multis eorum morbo absumptis, ita ut ex triginta duobus millibus vix millia sex superessent. Magna enim commeatus penuria laborabant, nec pauci fame, et inedia periere, Saracenis itinera obsidentibus, ne posset a Damiata commeatus advehi in castra regis. Ea res coegit eos Damiatam repetere. Die quinto Aprilis, illis jam proficiscentibus, Saraceni cum maximis copiis in eos incurrunt, ipsum Ludovicum sanctissimum regem, et duos fratres ejus Alphonsum et Carolum capiunt cum multis aliis, eosque in carceres conjiciunt, multo fuso Christianorum sanguine, Deo id fortassis propter quorumdam peccata permittente, vel etiam ut piissimi regis virtus et patientia illustrior appareret.

Porro autem sceleratissimi illi, et impuri Saraceni, prmter contumelias, in Salvatorem nostrum jactatas, Christianis inspectantibus, Crucifixi effigiem flagellis verberarunt, et per summam ignominiam impie conspuentes, in Christiana; religionis dedecus, pedibus conculcarunt. Poferat sane facile elabi sanctus rex, cum illi ad manum esset navis, sed sponte illis se capiendum obtulit, ut posset captivos Christianos, quorum erat ingens numerus, redimere. Egit postea apud regem Sultanus minacibus, verbis de paciscendis induciis, de restituenda Damiata, de praestandis damnis, faciendisque

sumptibus, quos fecisset ipse a capta Damiata. Tandem initae sunt inducia; decennales his conditionibus, ut Sultanus regem Ludovicum et captivos Christianos omnes e suis ditionibus liberos a se dimittat: ut Christiani retineant loca aliquot terree sancta;: porro rex Ludovicus restituat Damiatam, et pro factis in illud bellum impensis octa millia Byzantiorum, reddatque captivos Saracenos omnes. His confectis induciis,

Sultanus, dum cum exercitu Damiatam proficiscitur, a quibusdam e suis, frustatiin gladiis conciditur; moxque grandi numero properant Saraceni ad regis Ludovici ten-. toriura, illum et Christianos omnes jugulaturi. Sed immensa Salvatoris virtus eorum animos tregit mutataque scelerata voluntate, postulant a rege, ut stet pactis conventis. Rex cum nulla esset servandaj Damiatae spes, maluit pausci cum illis inducias, quam et se, et Christianos omnes perdere. Itaque ad certum diem Damiata illis redditur. Rex, et fratres ejus, et nobiles Franci.e, ditionis Hierosolymitana1, et Cypri, e carcere dimittuntur. Sperabat jam prius rex, fore ut etiam reliqui captivi, uti conventum erat a Saracenis dimitterentur: sed cum diu expectasset, ex duodecim millibus aegre quadringentos recepit, impiis illis Saracenis, fidem jurejurando firmata violantibus: qui etiam de caeteris rebus nihil voluere remittere; et quod est longe immanius, egregios quosdam juvenes Christianos e captivis illis, coegerunt impurissimi Mahometis profiteri sectam, Christiana religione abjurata. Imposuerant enim nudos enses cervicibus eorum, et si qui nollent eis consentire, illos jugulabant. Ex iis quidam imbecilliores, a Christo ad Mahometem defecerunt: alii coronas martyrii, contempta morte, reportarunt.

Cernens autem Ludovicus rex Saracenos venire contra induciarum fidem, consuluit nobiles suos, et milites religiosos, quid agendum sibi ipsis videretur. Illis magna ex parte assentibus, siquidem nunc recedant, terras illas, et captivos in summum discrimen venturos: sin autem maneant ad tempus aliquod, posse inde utilitatis nonnihil accidere Christianis, pnesertim quod inter iEgyptium, et Alapianum Sultanos acerba exstaret simultas: rex pius maluit ha?rere in Syria, quam res Christi, in ea desperatione, tantoque discrimine relinquere. Alphonsum vero, et Carolum fratres suos ad reginam matrem consolandam remisit in Gallias. Acta sunt haec anno Christi millesimo ducentesimo quinquagesimo. Quis vero hic non agnoscat stupendum praepotentis Dei miraculum, gentem illam ferocissimam parere tanto regi? gentem cupidissimam regem opulentissimum solvere captivitate pro longe minori pretio, quam obtinere potuissent? Rex autem quinque deinceps annis mansit in Syria, nec otiosus sane, sed mul¬

tos Saracenos ad Christi religionem traducens, multos captivos redimens, et urbes aliquot, et castra egregie communiens. Offendit tuin apud Sidonem permulta cajsorum Christianorum corpora jam putentia, non pauca a feris belluis lacerata. Ea propriis manibus sepelivit humiliter et devote, usus opera quorumdam e suis, qui illorum fcetorem vix ferre potuerunt. Quotidie autem mane flexis genibus Davidicum Psalterium recitabat. Postquam autem rescivit de obitu matris Blanchae, nobilibus ipsius id consulentibus, in Gallias reversus est. Cum ergo navigarent, tertia nocte navis, quee regem habebat, bis tanta vi appulsa est ad rupem, vel terroe lingulam, ut nautae et alii illico submersum iri putarent.- Ea concussione excitati Sacerdotes, clerici, et caeteri, sanctum regem invenerunt coram sacrosancto Christi corpore devote orantem: omnesque in ea fuere sententia, mortis tam praesens discrimen, ejus meritis et precibus se evasisse.

Inde in Franciam reversus rex, summa omnium gratulatione excipitur, atque ab eo tempore magis magisque, de virtute in virtutem proficiens, ad omnimodam vitae perfectionem pervenit. Etsi vero ab infantia cum illo creverat miseratio, deinceps tamen evidentius eam declaravit in afflictos et inopes, quibus omnibus pro viribus opitulabatur. Jussit enim extrui domos hospitales, monasteria religiosorum, et in diversis regni sui locis multas quot annis distribui pecunias iis, qui majori pressi inopia videbantur. Multa Dominicanorum, et Franciscanorum condidit coenobia a fundamentis, multisque aliis pauperibus religiosis Ecclesias et aidifiea opportuna construxit, largis additis elecimosynis. Csecis in qualibet fere civitate et castello regni sui, domos ipsis congruas et opportunas benissirae attribuit, certos illis proventus assignans. Non pauca diversorum ordinum monasticorum coenobia ex integro extruxit, et magnis ea redditibus instruxit: in quibus etiam non raro mirae humilitatis ct charitatis officia exhibuit suis manibus humiliter ac devote serviens aegrotis. Gura veniret Parisios, aut ad alias urbes, domos hospitales, in quibus magna erat male habentium copia, humanissime invisens, nulliusque morbidi deformitatem, aut sordes refugiens, infirmis omnibus, flexis genibus fercula offerebat. In Abbatia regii montis, Gisterciensis ordinis* quam ille magnifice in primis et condidit, et ditavit, ut res ipsa testatur, crebro id genus officia praestitisse fertur. Erat ibi Monachus quidam leprosus, quem Aedus ille morbus horridum et abominabilem reddiderat, naso ejus et oculis plane corrosis, et exesis. Ei sanctissimus rex prandenti in os cibum et potum inf nebat, absque ulla abominatione officiosissime illi inserviens genibus flexis, ita ut Abbas, qui tum aderat, et vix id intueri sustinebat, in gemitus et lacrym is prorumperet.

Quamvis autem nulli indigenti sua benignitate non ferret opem, at illis tamen, qui divino cultui et saluti animarum vacarent, liberalius et crebrius eleemosynas praestabat; solebatque dicere non nunquam familiaribus suis de magnis illis eleemosynis, quas conferebat quotanis Parisiis in fratres Dominicanos et Franciscanos: 0 Deus, quam bene collocatae sunt hae eleemosynae in tot tantosque fratres, ex toto orbe terrarum Lutetiam adventantes; ut quod hic ex divinis Scripturis hauriunt, in totum mundum effundant in honorem Dei, et salutem animarum. Alias ejus tum annuas, tum quotidianas eleemosynas quis vel enumerare queat?

Praecipua vero devotione sanctas venerabatur reliquias, cultumque Dei, et honorem sanctorum semper amplificare nitebatur. Parisiis in palatio regali sacellum elegantissimum extruxit, in quo sacrosanctam Domini Jesu coronam spineam, magnam Sanctae Crucis portionem, sertumque lanceae, quod Salvatoris latus fodit, admodum reverenter reposuit cum multis aliis reliquiis, quas a Constantinopolitano imperatore immenso labore, et magnis impendiis acceperat. Cum in Ecclesia divina officia persolverentur, nullius admittebat colloquium, nisi aut necessitas cogeret, aut evidens utilitas id poscere videretur: sed neque sic tamen, nisi breviter et succincte, ne ipsius lacrymae, et pietas sive devotio interturbarentur. Nam instar Hieremiae, in precibus suis et exercitus pietatis lacrymarum fontem sitiens, suo confessario quandoque in familiari colloquio fatebatur, nonnunquam sibi oranti divinitus datas fuisse lacrymas, qua; per genas in os influentes, non solum, cor, sed etiam os ipsius gustu suavissimo affecissent.

Tanta reverentia Sanctae Crucis signum prosequebatur, ut si illud humi expressum vidisset, calcare pedibus ausus non esset:

exegitque a multis coenobiis, ne deinceps in suis monasteriis permitterent illud in pavimento efiingi: et sicubi jam humi effictum esset, id penitus abolerent. Quam vero reverenter annis singulis in Paiasceve ad adorandum Sanctae Crucis lignum, solutis capillis, flexis atque etiam nudis genibus accesserit, testantur eorum oculi, qui tunc eum sine lacrymis conspicere non potuerunt Illum diem, in quo, ut paulo artic diximus sacras reliquias a Constantinopolitano imperatore acceptas, in palatii sacello collocavit; annua voluit solemnitate celebrari, idque triduo, ita ut primo dic divina officia peragerent Dominicani, secundo Minores, tertio alii Monachi: ad eam rem magnam a Sede Apostolica condonationes sive indulgentias impetrarat. Cum Saraceni ab eo exigerent, ut quae cum ipsis pactus erat de numeranda pecunia pro sui et Christianorum liberatione, ea conditione firmaret, ut testaretur, se velle Christi fidem abjurasse videri, si non staret promissis; prorsus abhorruit, dicens: Etiam si corpus occidatis, animam occidere non potestis. Sed cum quidam e suis dicerent, sine peccato ita eum jurare posse; placide respondit: Ego vero usque adeo haec verba de neganda fide exhorreo, ut ea ore exprimere non possim. Orabant eum quidam, cum esset in locis transmarinis, ut nobilem quemdam Saracenum, qui recens Sultanum interfecerat, militem crearet: at ille respondit: Absit a me, ut vel pro servanda vita, vel morte declinanda, quemcumque a Christiana religione alienum, balteo militari donare velim.

In regni administratione eam prudentiam, et auctoritatem adhibebat, ut sine acceptione personarum controversiis quorumcumque diligenter excussis, justam ferret sententiam. Consiliarii ejus et regni proceres, cernentes eum sapientia Dei praeditum, et sincere, atque ex animo diligebant illum, et nonv mediocriter verebantur. Cum autem formidaret pius rex, causas pauperum non magnae illis curae esse, ut minimum, bis hebdomadibus singulis in loco publico residens, audiebat eorum querelas, et tum justitia, tum misericordia eas expendens, celeriter illos expediebat. Duella, ut qua; jure essent vetita, ad nullius preces admittere voluit: sed alia ratione, quae juri consentanea esset, etiam magnatum maleficia castigabat. Et ut usurarum immanis vorago obstrueretur, statuit, ut eos, qui per litteras Judaeis, aut aliis publice usuras exercentibus se obligassent, non cogerent ad solutionem Judices. Et quia verissime dixit Isaias: Erit opus justitia;, pax; Deus justo et pio regi pacem, et regno tranquillitatem praestitit.

Habebat hoc peculiare a Deo munus, utt qui inter se discordia laborarent, eos u, plurimum consiliaret. Quam luerit autem Deo grata tanti regis summa humilitas, Rex regum omnium Christus Deus evidenti miraculo declaravit. Comes Gelriae nuntium cum litteris miserat Parisios, illico rediturum: exeo reverso sciscitabatur comes num regem Franciae Ludovicum vidisset. Tum ille subsannans, collumque contorquens: Vidi, inquit, vidi illum miserum papilardum regem, ad scapulas capitium gestantem. Vix verba finierat, et facies ejus retrorsum acta ita contorta permansit. Tandem post multorum annorum curricula, quibus se in omni virtute exercuit sanctus rex, certa ad eum fama allata de vastatione et periculis terree sanctee, instar Matatthiee cum liliis suis mala gentis Christianae, et sanctorum ferre non sustinens, Deo ipsum permovente, alteram suscepit navigationem cum tribus filiis suis comitibus, itemque cum regni proceribus, et nobilibus, multaque populi frequentia. Cumque jam naves conscensuri erant, filios suos blando vultu adspiciens et primogenitum speciatim appellans, ait: Vide, fili, ut ego jam grandaevus secundo hoc iter capessam, quando jam etiam regina mater tua provecta aetate est, et nos regnum nostrum, favente Deo, absque ulla perturbatione obtinemus, divitiis, et honoribus, quantum fas est affluentes. Vide, inquam, ut Christi, et Ecclesiae ejus causa, non parcam senectuti meae, nec me flectat praestolatio matris tuae, delicias et honorem contemnam, opesque meas pro Christo impendam. Vide, ut te et fratres tuos et sororem primogenitam mecum ducam, simul etiam quartum filium ducturus, si aliquanto maturiori esset aetate. Haec vero idcirco te audire volui, ut cum post obitum meum ad regnum pertigeris, pro Christo et Ecclesia, atque fide Catholica tuenda, nulli rei parcas, non uxori, non liberis, non regno. Volui enim et tibi et fratribus tuis a me ipso praebere exemplum, ut si res postulet, vos similiter faciatis.

Chapter 35 of 37