Skip to the text

Pars 4

obtulit sacrificium laudis. Eodem tempore rex sanctissimus Bambergensem fundum cum omnibus pertinentiis suis Beato Petro Apostolorum Principi contradidit, et Apostolico Praesuli in perpetuum defendendum commendavit, et in memoriam hujus pactionis singulis annis album ambulatorem cum faleris Romano Praesuli dari constituit. Hoc quoque humilitate, et devotione apud dominum Apostolicum obtinuit, ut Alemaniam. intraret, et Bambergensis Ecclesiae novam plantationem visitaret; quod et ita factum est. Nam in proximo Apostolicus advenit Alemaniam, et omnibus civitatibus regionis illius peragratis, tempore quo condixerit urbem Bambergensem adire disposuit. Venit ergo feria quinta majoris hebdomadae, hoc est in Coena Domini, hora sexta, sacris Pontificalibus indumentis indutus, sicut jam ad peraganda divina mysteria, et solemne diei illius officium processurus erat, et suscipitur gloriosissime ab imperatore, et universis, qui aderant, principibus, omnique clero et populo, inaestimabili exullationis tripudio. Ut autem in adventu tam insoliti, tamque exoptati hospitis Deo nostro jucunda decoraque exhiberetur laudatio, imperator prudentissimus in occurspm ejus quatuor psallentium decenter ordinavit; primum in ulteriori ripa fluminis; secundum in citeriori; tertium ante portam civitatis; quart#m in atrio Ecclesiae, ubi primus omnium ipse rex data manu Pap;e in domum Domini introduxit, atque divinis hinc inde hymnis canora suavitate resonantibus in episcopali cathedra collocavit. Quid plura? debitum hujus sacratissimae diei cum duodenis Episcopis cooperatoribus Apostolicus Pontifex, et aliorum sequentium dierum summa cum devotione celebravit. In sancta autem Dominica Paschae, cum n matutinali officio Aquileiensis Patriarcha lectionem primam, Archiepiscopus autem Ravennas secundam, ipse Apostolicus tertiam recitaret; cumque omni ornatu processio ageretur; sicut dignitatem Apostolicam condecuit, in sancta solemnitate solemnitatum, quis non judicet tam religiosam celebritatem, nostrisque in regionibus inusitatam, merito in memoriam omnium Bambergensis Ecclesiae filiorum perpetuo haberi, et memoriale ejus in saeculum non derelinqui.

Ut autem ad superiora redeamus, unde paulisper digressi sumus, postquam vir sanctus a Beato Benedicto calculi molestia.4anaitus Romam pervenit, ibique a venerabili Papa Benedicto omnia quae petierat, impetravit. Munitus Apostoli ca benedictione Alpes Apenninas transcendit; et dimisso exercitu in terram suam Cluniacum causa orationis ejus cum paucis familiaribus perrexit, eo quod multa de religione, et statu loci illius audiret. Ubi cum multa religionis, et sanctitatis signa vidisset, sancti Spiritus igne succensus, coronam ^auream pretiosissimis gemmis adornatam, ad Missam quae de Cathedra Sancti Petri celebratur, obtulit; et Monachorum fraternitatem suscipiens cum maxima humilitate, et cordis contritione orationibus eorum se commendavit, et in supplementum rerum necessariarum optima praedia in Alsatia eidem congregationi contradidit.

Inde iter faciens per Leodium, et Treverim transivit, et congregationes inibi Deo famulantes plurimis largitionibus, et praediis ditavit. Et mirum quod homo Dei qui circa utilitates ecclesiasticas, et salutem animae suae tanto studio flagrabat, in nullo provectum sui regni neglexit; quinimo sine effusione sanguinis, pietate, et sapientia terminos regni sui dilatavit, et imperialem dignitatem, gloria, et honore ampliavit, et ornavit,, Boheruiam vicit, Burgundiam subjugavit, Pannoniam quoque fidei Catholicae, et Romano imperio coadunavit.

Victor ergo aliarum nationum Apostolus fuit Hungarorum. Cum enim omnes adhuc infideles essent, ad fidei Catholicae attraxit confessionem. Quod ut facilius fieret sororem suam Gisilam Stephano regi in matrimonium collocavit, secundum Apostolum dicentem: Sanctificatur vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificatur mulier infidelis per virum fidelem. Stephano itaque rege baptizato, universa Pannonia recepit verbum vitae: et mira rerum novitate, per reges Apostolos baptismi gratiam percepit. Quam praeclara tanti apostolatus societas, quam veneranda utriusque sanctitas, per quos tot sunt salvari ac sanctifieati? Praefatus autem rex Hungarorum religiosus, Deoque devotus, postea in executione bonorum operum permansit, quod divina pietas post mortem ejus evidentibus indiciis ad sepulturam ejus factis signorum, miraculis demonstravit. Burgundionum quoque non humana, sed divina fuit victoria. Nam cum armis, et omnibus belli copiis essent instructi viri ad bella doctissimi, armis depositis, non

hominis metu, sed nutu Dei, rogantes ea quae pacis sunt, dextras dederunt.

Sicut enim ad declaranda beati Martini merita Dominus pacificum fecit exercitum: ita et nunc servi sui beati Henrici meritis consimilem virtutem dignatus est ostendere. Similem ergo fecit illum Dominus gloriae sanctorum: et sicut Moyses precibus magis quam armis triumphavit; ita gloriosus princeps per arma justitiae bella omnia consummavit, et sine funere, et absque cruoresemper triumphavit. Denique consummatis hujus vitae laboribus, postquam bonae opinionis odorem longe, loteque olere fecerat, locumque sibi dilectum, et caetera monasteria ditando, et ornando, et excolendo ad. perfectum adduxerat, ad percipiendam immarcescibilem coronam a Domino vocatus est, ab ergastulo carnis; qui cernens diem mortis sibi imminere, vocatis ad se parentibus, et cognatis Beatissimae imperatricis Chunigundae, necnon etiam quibusdam regni primoribus; manu eam apprehendit, et commendavit eam illis hujusmodi verbis memoria dignissimis: « Hanc ecce, inquit, mihi a vobis uumo a Christo consignatam, ipsi Christo Domino nostro,, et vobis resigno virginem vestram.» Discite ergo divites hujus sseculi facere Vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula.

Hujus vero gloriosissimi principis praeconia linguam carnis tacere non convenit, in cujus transitu confutatis daemoniis, triumphantibus Angelis coelum exultavit. Defuncto itaque Beatissimo Dei famulo Ilenrico anno regni sui vigesimo quarto, imperii undecimo, vitae vero suae quinquagesimo secundo, corpus ejus Bamberg in Ecclesia Beatorum Apostolorum Petri et Pauli honorifice sepelitur; ac postraodum multis miraculorum virtutibus a Domino glorificatur. Post hujus sanctissimi principis excessum, Conradus unus ex regni primoribus regali solio sublimatus consilio Brunonis Augustensis Episcopi, fratris sancti Henrici imperatoris,* qui semper, ut superius dictum est,‘ ejus felicibus actibus invidebat; episcopatum Bambergensem destruere meditabatur, quia idem Bruno Episcopus promisit sorori suae Gisiliee reginae Hungarorum omnia praedia haereditario jure ad se pertinentia filio ejus Ilenrico contradere. Locus ergo et tempus conventui statuitur, ubi haec res ad certum perducatur. Nocte vero quae diem hujus negotii praecesserat, Eberhardus primus Bambergensis Episcopus ad tentorium prsedicti Brunonis clam accessit: lectoque ejus assidens multa super hac re monendo, obsecrando, memoriam fratris animo inculcando cum eodem sollicitus egit. Transacta vero multa hora noctis Eberhardus Episcopus recessit; et cum Bruno Episcopus obdormivisset, visus est ei frater suus imperator lecto suo astare faciemque suam barba ex una parte depilata deturbatam objectare. Cui super hac re suspenso et admiranti, quis tam temerarios ausus in eum praesumeret; interroganti respondit, dicens: Tu haec fecisti, qui me, et sanctos Dei, quos ego rebus a Deo mihi concessis ditavi, dispoliare disposuisti. Cave ergo ulterius super hac temeritate, ne incoepta tuas cum magna infelicitate. Ad haec ille expergefactus, de visione nimium est perterritus, omniumque membrorum horrore, ac tremore graviter attactus. Mane autem facto cum diu expectatus ad conventum procerum non veniret, Gisila regina pro lilio sollicita, missis nuntiis, rogavit illum obnixe, ut adveniens inomissa perficeret. Ille vero affirmavit se tanta infirmitate gravari, ut nec de lecto surgere, nec pedem posset quoquam movere. Cumque rogaretur, ut se in lecto ad conventum portari pateretur, quo vel sic promissio perficeretur; omnino abdicavit, seque in Deum, et in sanctos ejus peccasse, libera tandem voce proclamavit. Sic itaque divina pietas per merita famuli sui, ne spe, quam in se posuit fraudaretur, omnia prava) illius conspirationis machinamenta repressit; idque quod ab eo bene coeptum est, confirmando semper exinde ad meliora provexit.

Sed jam nunc ad miracula, qua) post felicem transitum ejus, ad declaranda ejus meritorum insignia, ad sepulcrum illius opera, tus est Dominus, veniamus.

Mulier quaedam contracta in ipsa manebat civitate, adeo incurvata, ut ad gradiendum nullatenus erigi posset: sed potius manibus reptaret, quam pedibus ambularet. Huic orationibus frequenter incumbente, divinitus inspiratum est, ut ad memoriam beatissimi viri accederet, atque omnipotentis Dei misericordiam obnixius imploraret: quod dum faceret in anniversario diei ipsius, subito cernentibus cunctis adstantibus, facta est, quasi in ecstasi, ac postea nervi qui diriguerantj sensim dissolvi, et omnia corporis membra crepitantia coeperunt extendi; mulierque erecta usum ambulandi, et reliqua mem¬

brorum officia cum omni sanitate recepit.

Quidam.Edituus in ordine laico ad custodiam deputatus Ecclesiae, furtis coepit assuescere, et quaecumque poterat in ipsa Ecclesia clanculo, decrustabat; sed cum jam insolita vitiorum consuetudine, ipsam consuetudinem peccandi jam quasi legem sibi fecisset, misericorditer a Domino corripitur. Quadam enim nocte, dum in eadem Ecclesia somnum caperet, servus Dei aspectu terribilis ei apparuit, et aspere invectus in eum, dixit: Species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum, quare hoc, et hoc fecisti? Scito quia rem iniquam operatus es. His dictis de stratu eum protraxit, et multis verberibus caesum, cruentatum dereliquit. Haec quidem somnians pertulit, sed expergefactus signa plagarum evidentia demonstravit, et verba verborum argumentis comprobavit. Taliter ab immani praecipitio retractus, in ministerio suo usque ad provectiorem aetatem in eadem Ecclesia permansit; et in ejus correctione multi alii correcti sunt, glorificantes Deum, qui per servum suum jam coronatum in coelis, talia adhuc operatur in terris.

Quadam vice contigit incerto casu cuidam. ut disssociatis naturalibus instrumentis ab invicem, mandibula loco suo dimota, et oris officium impediret, et naturalem humani de-- coris compositionem deformaret. Talibus circumventus incommodis, clamavit ad Dominum, et divina) pietatis obnixius imploravit auxilium: ut ergo manifestaretur opera Dei in illo, multis intervenientibus, ad tumbam Beati Henrici accessit, et capite superimposito, tam diu precibus institit, quoadusque meritis ipsius sanitatem accepit.

Item alio tempore contigisse in veritate audivimus, ut quidam in paralysi adeo vexaretur, ut exinde usum brachii jarn perdidisset; nutu autem divino admonitus est, ut ad sepulturam sancti corporis accederet, et prostratus in oratione, Dei omnipotentis misericordiam, et beatissimi viri ibidem requiescentis merita invocaret. Toto itaque corpore prostratus orationibus incubuit, corde magis quam ore decantans cum Propheta: Adhaesit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. Quid ergo? Christus filius Dei, qui super terram gradiens, manum aridam habentem sanavit, ibidem nunc sedens ad dexteram Patris, eodem invocato miraculo, per merita dilecti sui supplicem istum liberavit. Sanus equidem ab oratione surrexit, et Deum propitiatorem in commemoratione sancti sui glorificavit. Clamor ad coelum attollitur, et cum debita gratiarum actione hymnus gloriae omnipotentis Dei ab universis assistentibus decantatur.

Hoc quoque successoribus nostris indicare curavimus, quod in diebus Rogationum, ad sepulcrum praedicti Confessoris contigisse veraciter cognovimus. Quidam enim Sacerdos cum populo suae procurationi commisso in diebus Rogationum crucem cum hymnis, et canticis ad Monasterium Sancti Petri et Sancti Georgii deferebat, cum qua quidam caecus alterius manu ductus veniebat. Iseum ad sepulcrum Confessoris Christi venisset, ex toto corde suo rogavit Sanctum Ilenricum ut per ejus interventum restitueretur ei lumen oculorum; cumque diu precibus, et lacrymis pulsaret ad ostium pii Confessoris, cunctis videntibus, et in laudem Dei acclamantibus, redditus est illi visus per gratiam Omnipotentis: et mirum in modum, qui alterius manu ductus, crucem Domini secutus fuerat caecus, modo propriis manibus crucem ferens, cum laudibus ipsi populo domum redeunti, ductum praebuit illuminatus.

Aliud quoque divinae virtutis miraculum celebri commemoratione, et certa fide cognitum est. Erat quidam languidus ipsa in civitate omnibus cognitus, cujus inferiora omnia a lumbis et infra, omnino praemortua fuerunt, adeo ut nec pedibus solo niti valeret, sed instrumento cuidam rotulis quatuor coaptato, pendulus inhaerebat, suique corporis molem manibus propriis pro possibilitate artificis volutabat. Idem locutum sanctissimi corporis frequentius visitare solebat; et per Dei misericordiam ad declaranda servi sui merita, tantam gratiam consecutus est, ut membra praemortua vivificarentur, ac deinde baculis utrique humero suppositis, pedibus terram tangeret, et erectus incederet.

Modernis etiam temporibus, contractus quidam, qui adhuc in carne superest, in eodem loco sanatus est, et naturalem usum recepit ambulandi.

Praeter haec multa alia sanctitatis argumenta, et experimenta frequenter loco in eodem visa sunt; debiles curati, caeci illuminati, Daemones ex obsessis corporibus visibiliter fugati, multi ex diversis infirmitatibus ibidem frequentissime liberati sunt, Domino testificante quanta sanctorum gloria in coelis sit, quos tantis miraculorum virtutibus in terris coruscare concedit; ne apud homines loco humili teneantur, qui apud Deum me¬

ritis excelsi esse comprobantur. Cum etenim miraculorum attestationibus sanctitatem, Confessoris sui Dominus declararet, Bambergensis Ecclesiae Praelati crebrescentibus signis cum mandatis, et litteris Conradi regis, ac principum Romam abierunt et quam magna mirabilia Deus per Confessorem suum operaretur Domino Papae Eugenio, et Romanae curiae nuntiaverunt: at illi gaudentes pro tantae famae dulcedine, Deum glorificantes, de canonizalione sancti regis Henrici coeperunt sollicite, et diligenter ad invicem conferre quatenus in catalogo conscriberetur sanctorum, qui virtutibus, et signis probaretur esse assumptus in regnum coelorum. Cui canonizationi quidam Cardinalis Joannes nomine coepit vehementer obsistere et profecto Dei timore in quibuscumque potuit non verecundatus est praedicto Confessori Christi detrahere; sed divina ultio detrahentem, coelesti repente verbere coercuit, et dum famam beati viri laceraret, potestas Dei lumine oculorum eum privavit: at ille adeo humiliatus, et percussus caecitatis molestia, reatus sui conscientia, ooepit torqueri et quoniam hanc plagam ex Confessore Christi peccando meruisset publica voce confiteri. Et mirum in modum quem px-ius dentibus detractionis lacerabat, hunc modo laudibus, et praeconiis usque ad sidera tollebat. Conversi itaque ad poenitentiam, celerem consecutus est indulgentiam, et per intercessionem Confessoris Christi denuo est illuminatus, ob cujus ultionem justo Dei judicio fuerat excsecatus.

Simili modo cum in loco Bambergensi, ubi praedictus Confessor tumulatus fuerat, de canonizationc ejus celebris fama haberetur, Presbyter quidam nomine Luipoklus majoris Ecclesiae Cenonicus de signis, quae per eum fiebant, coepit dubitare, et de permutatione exequiarum, quae in anniversario ejus celebriter fiebant, intra semetipsum dolere; qui mox adeo oculorum caligine est plagatus, ut postea per Confessorem Christi sanatus, quantum sanctitas ejus apud Deum posset in curatione ipsius experiretur. Et mirandum est valde quod de sanctitate tanti viri aliquis poterit dubitare, cum conversationis sanctitatem, castitatis integritatem, eleemosynarum largitatem, humilitatis custodiam, et omnia opera justitiae usque in finem vitae suae cum devotione summa servaverit; sed sicut scriptum est, Nemo Propheta acceptus est in patria sua. Presbyter

ergo prjedictus gravatus defectu luminis, confugit ad patronicia sanctorum, deprecans ut per suffragia eorum, sanitas sibi restitueretur oculorum. Et cum ex dolore, et assidua veniarum incurvatione fatigatus fuisset lassatum corpus somno reparavit. Cui dormienti Sanctus Yuolfangus eo quod eum familiarem in orationibus suis habuerit, apparuit, et ait ei: Ora Confessorem Christi Henricum et liberabit te, quia quod ejus sanctitati derogasti, idcirco haec plaga caecitatis venit super te. Post hanc visionem expergefactus ex conscientia delicti sui intremuit, et ad tumbam Confessoris Christi concito gradu, et devota mente properavit, et procumbens terrae a Confessore Christi lacrymis, et precibus suis excessibus veniam postulavit; qui statim exauditus et pristinae sanitati restitutus, gratiarum actiones Deo, et Sancto Henrico retulit, et magnalia Dei, quae circa ipsum Deus fecerat, religiosis viris, qui nobis retulerunt, ipse narravit.

Caveant igitur habitatores saeculi domesticis Dei, et viribus sanctorum detrahere; quia necesse est eos hic, etin aeternum perire, qui sanctorum bonis operibus solent obloqui, et invidere: quamvis ergo nunc tempora miraculorum non sint, signa enim debentur non fidelibus sed infidelibus: tamen cum aliqua nobis praeter solitum cursum, ordinemque naturae eveniant, omni veneratione amplectenda sunt; quatenus et ipse qui in sanctis suis mirabilis est honorificatus, et nostra tarditas ad meliora quaeque tantis virtutibus accendatur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus, etc.

Additio ex Annalibus Card. Baronii, tomo '

XI. anno Domini 1014. ex vita Sancti P opponis Abbatis, scripta ab Everhelmo Abbate.

Contigit etiam ludis histrionum imperiales tunc fores occupari, atque eo spectaculi genere regem (Henricum) cum suis oblectari. Ursis enim quidam nudus meile perunctus exhibetur, illo plurimum pro periculo suo timente, ne forte ab iisdem ursis ad ossa sua, meile consumpto, perveniretur. Unde super tam iniqua in Christianum illusione regem Beatus Poppo redarguit; eumque ab hoc spectaculo suis cum optimatibus mox compescuit tum etiam a periculo ursorum virum liberavit: et ne id ultra fieret arguen¬

do, et obsecrando obtinuit. Henricus enim imperator tam obsecrationi, quam correptioni ejus humiliter paruit. At nec id satis, sed magna sollicitudine idem imperator curavit, ut idem Poppo Abbas Stabulensis crearetur. Sic imperator bene uti scivit reprehensione, ut reprehensorem suum novo beneficio sibi devinciret.

Anno Domini 1020. Ex vita S. Heriberti Episc. Coloniensis.

Henrici imperatoris animam timor Domini possidebat, neque scienter disponere, aut judicare in regno cupiebat, per quod coelestis offenderetur majestas. Denique dum aliquid de regno disponere, aut judicare intenderet, dispositiones omnes sive judicia sua precibus, et eleemosynis praeveniebat, quatenus mens ejus, et actus, coelesti regimine gubernaretur, ne quando exorbitaret agendo, vel judicando, quod divinis legibus contrairet.

Eodem anno ex eadem vita S. Heriberti

Invidi quidam animum imperatoris adversus Archiepiscopum Coloniensem vehementer concitaverant, sed postea divinitus admonitus, quam magnus Dei servus esset Heribertus, sic ad eum locutus est: Ex quo ad regni fastigium Deo donante conscendi detrahentium linguis nimirum, fateor, credulus, te venerande Pater, exosum habui, et hanc odii trabem in oculo gerens, et ideo nihil videns, iniquum de te judicium habui, tuamque justitiam, imo Dei gratiam in te fulgentem videre non merui; et infra: Indulge ergo, precor, te, quod in te malignatus sum, qui peccatum meum agnosco, nec amplius addam adversari sanctitati tua3. His dictis semel, iterum ac tertio sanctum Pontificem deosculatus est; et paulo infra: Sollicitus imperator, neque piceterita recon - cibatione contentus, nocte sequente finitis matutinorum solemniis, assumpto uno ex clericis, cubiculum sancti Pontificis adiit; sed non ibi quiescentem, verum in proximo Sancti Joannis oratorio vigilantem, ut solebat, et orationibus insistentem repetit; protinus objecta chlamyde solo stratus ante pedes ejus in spiritu humilitatis, etin animo contrito se suscipi postulat et ea potestate, quam Sacerdotibus suis Dominus contulit, veniam sibi dari cunctorum quse in ipsum admiserat. Nec moratus omnipotentis Dei famulus. Imperatorem prostratum a terra sublevat, et Christo mediante, qui dixerat: Quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram erunt solutaet in coelo, absolutio culpae secundum fidem regis in coelo, et in terra peracta est. Haec ibir Quid egisset hic piissimus imperator si Archiepiscopum reipsa, et factis laesisset, quando ob solam cogitationem illi nocendi, et hanc a perditis hominibus animo illius, alioqui simplici et recto, inspiratam, tanta poenitentiae signa edidit?

Anno Domini 1022. Ex Bonis. de rebus Hungaricis Decade 2. lib. v.

Henricus in omnibus rebus specimen reddidit Christianissimi imperatoris, quippe qui Sacratissima Eucharistia communire soleret exercitum, expiatione antea facta delictorum, cum praelium cum hostibus initurus esset, adhiberetque patronos Sanctos Martyres Laurentium, Georgium, et A‘drianum, quos praevio Angelo praecedere consuevisse aliquando vidisset exercitum.

Obiit Sanctus imperator Henricus anno Domini 1024. cum vixisset annos 52, regnasset annos 24. et imperasset annos decem.

PRIMI REGIS HUNGARORUM Qui eos ad Christi religionem traduxit:

AB EPISCOPO CHARTUmO CONSCRIPTA, SED STYLO MUTATO PER FRATREM LAUR. SURIUM.

Praefatio auctoris ad Colomannum regem.

Domino suo Colomanno, regi excellentissimo, Chartuitius Episcopus, spiritale ministerium Dei benignitate adeptus; post hujus vitae terminum, illud, Euge precatur sempiternum. Aggredior nunc opus, serenissime rex, jussu tuo mihi demandatum, a quo hactenus ingenioli mei imperiiia abhorruit, ob id praesertim, quod Ariscianus grammaticus, mihi olim sat bene perspectus et cognitus, procul a me digressus, jam decrepito mihi, tamquam caligine quadam septus, faciem exhibet obscurissimam, bed cum alia ex parte dignitatis tuae^ attenderem auctoritatem, vicit tandem anxiae mentis dubitationem omnem, virtutum omnium luxetgemma, obedientia, cujus forti praesidio fretus, tametsi mihi vires cernerem haudquaquam suppetere, operis inchoandi fiduciam concepi. Cum sint autem plerumque invidiae obnoxia, quae bona animi fiducia' geruntur: supplex oro regiam sublimitatem tuam, uti opusculi hujus suscipere ne gravetur patrocinium: nec offendatur parum commoda dictione,

aut ordinis et rerum gestarum confusione. Quod si occurrat quidpiam, quod foedam habeat offensionem, malim codicem ignibus absumi, quam livoris materiam cuipiam offerri. Et quia bona omnia ad nos ex divina misericordia proficiscuntur, ipsius munere sic libet opusculum praesens auspicari.

Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum. Hujus quidem Patris datum optimum, et donum perfectum, ad omnes largiter dimanans,. ( Neminem enim spernit, sed vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis pervenire) ad Huugaros usque, quos olim Christianorum flagellum fuisse constat, sese diffudit. Quod quemadmodum et quando factum sit, styli officio ad posteriorum notitiam transmittere visum est. Ea quidem tempestate, qua Hungarorum gens Dei Ecclesiam populabatur, fuit in ea princeps quidam, quartus ab eo, qui Hungaris in Pannoniam ingressuris Ducem se praebuit.

Is Geisa dicebatur, severus sane et crudelis homo in suos, potenter eis imperans: erga alios vero, praesertim Christianos, humanus,* misericors, et liberalis. Etsi autem paganismi adhuc erroribus esset implicatus, attamen coelestis gratiae luce spiritali appropinquante, cum omnibus vicinis circumquaque provinciis de pace coepit accurate tractare, ut jam in illo liceret animadverti, cujus optaret essfe filius dicente in Evangelio Domino Salvatore: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Edicto quoque proposito, jussit Christianis omnibus, in ipsius ditionem, sive ducatum ingredi volentibus, hospitalitatis, et publicae fidei studium, et curam impendi. Porro clericis et Monachis fecit potestatem in ipsius quoque conspectum veniendi, eosque propenso animo audivit: atque ita factum es^, ut orthodoxae fidei semen in pectoris ejus horto satum in fruges erumpere gestiret.

Quid inulta? Adest tempus ccelitus dispositum: credit ipse cum fam iliaribus suis; undis salutaribus expiatus, omnes ditionis suae homines pollicetur ad Christianismum perducturum. Cum autem multum esset sollicitus de edomandis rebellibus, ritibus sacrilegis abolendis, ad sanctae Ecclesiae profectum pro sua aestimatione statuendis Episcopatibus, mira quadam visione nocte eum Dominus consolatus est. Misit enim ad eum juvenem speciosissimum, qui diceret ei: Pax tibi, Christi electe: facessat cura isthaec, et sollicitudo. Non fiet per te id, quod meditaris. Habes enim manus humano sanguine pollutas. Nascetur autem tibi filius, qui divinae providentia? consilio id efficiet, quod tu animo concepisti. Erit is rex, et ex eorum regum numero, quos Dominus elegit, coronam regni temporarii aeternam commutaturus. Tu vero hominem spiritali legatione apud te functurum, honorifice excipito: exceptum, reverenter habeto, ejus adhortationibus sincerum pii pectoris assensum adhibeto. Experrectus princeps, stupens ad visionem, prius secum, deinde cum Christianis, et suis hominibus pertractans, humi totus prostratus, expansis manibus humiliter gratias agit Deo, seque principatumque suum cum filio nascituro curse illius, qui non dormit, neque dormitat, lacrymabundus commendat.

Admifantc autem eo de viro divinitusjpsi prsedicto, nuntiatur illi, Beatum Adalbertum Bohemensis Ecclesise antistitem, ad ipsum

venire, ad Christianam religionem, fidemque non fictam eum traducere, et ob fidei profectum Domino laudis hostiam immolare cupientem. Is nuntius novis Christi tironibus ineffabilem attulit la;titiam. Dux procedit obviam servo Christi cum fidelibus quibusque, honorifice eum excipit, et ut in visione erat admonitus, modis omnibus se obedientise filium fore demonstrat. Deinde jubente ipso, fit ubique congregatio indomitae gentis; per sanctum Episcopum fiunt conciones, ejus adhortationibus mox illi convertuntur et baptizantur, multis locis Ecclesiae conduntur. Lux enim illa, quae illuminat omnem hominem, profligatis tenebris, coepit in Hungaria enitere, et completum est in ea, quod Propheta ait: Populus, qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Lux lucis invisibilis Christus est, quem tunc Gentiles vi dere meruerunt, quando e tenebris revocari, illum esse et verum Deum, et hominem verum perfecte credidere.

Non est autem silentio praetereundum, ut omnis ambiguitas tolleretur e medio, et ne parum fidei habere videretur visio duci oblata; etiam uxorem ejus, jam partui propinquam, ejusmodi divinitus consolatione affectam: appanlit illi Beatus Levita et Protomartyr Stephanus, Levitici habitus insignibus ornatus, ita eam compellans: Confide, mulier, in Domino, et certa esto te filium parituram, cui primo hujus gentis et regnum et corona debetur. Tu vero illi nomen impones meum. Cum autem femina non sine admiratione sciscitaretur ex eo, quisnam aut esset, aut vocaretur; sic respondit: Ego sum Stephanus Protomartyr, qui primus pro Christi nomine martyrium obivi: iis dictis disparuit. Nascitur itaque, ut praedictum erat, filius principi, notus Domino, secundum Prophetam, priusquam in utero conciperetur, et per Stephanum Protomartyrein a Domino appellatus antequam natus. Eum vero Beatus et Deo dilectus Episcopus Adalbertus baptiza vit, et nomen Stephani ei impositum est, non sine nutu et consilio Dei, ut nos quidem persuasum habemus. Stephanus enim latine coronam significat. Et illum Deus voluit tum regni temporarii, tum futurae beatitudinis redimere corona, ut vita et gloria perfruatur sempiterna. Oppido quidem Strigoniensi natus est, et illuc quoque puer praeceptis grammatices ad plenum imbutus est.

Interea crevit accurate educatus: cumque jam excessisset pueritiae metas; pater ejus convocavit Hungariae proceres, et reliquos ordines, communicatoque cum eis consilio, illum post se regnaturum constituit. Utque ea res firmior esset, singulos ad sacramentum adegit. Deinde jam grandaevus, anno a Christo nato noningentesimo nonagesimo septimo vitae hujus aerumnas cum coelestibus gaudiis commutavit. Eodem autem anno Beatus Adalbertus, cum in Prussiam, gentis ejus convertendae causa profectus esset, martyrii palmam adeptus est.

Post obitum patris, Stephanus adhuc adolescens, principum et plebis favore patri subrogatus, ardentiori animo in veritatis propagationem incubuit. Nam tametsi etiam num esset adolescens, non tamen illi cor in ore, sed in corde os erat. Scripturarum divinarum, quarum amore impense flagrabat, non immemor, judicium et justitiam semper ob oculos versabat, et pulchre qjadrabat in eum illud Salomonis: Audiens Sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Cumque omnia Dei prsecepta sedulo observare conaretur, apud se pertractabat, quemadmodum populum suum ad unius Dei cultum adducere posset. Animadvertens autem sine vicinarum gentium confederatione id nequaquam fieri posse, cum exteris provinciis pacem fecit, fidemque inchoatam egregie confirmavit, ut posset eo securius id quod animo constituerat, in novella plantatione efficere. Sed hostis totius boni, et adversarius Diabolus, malignitate et invidentia plenus, ut ejus sanctum propositum disturbaret, intestina ei bella excitavit. Ejus enim instinctu, populus gentilis Christianae fidei jugo colla supponere noluit, et cum principibus domini sui imperio subducere se moliebatur. Itaque depopulabantur ejus urbes, praedia vastabant, possessiones diripiebant, ministros caedebant, et ut caetera taceam, etiam ipsi insultabant. Cumque ab hujusmodi improbitate revocare se nollent, nec suo furori, et amentiae modum statuerent; dux ipse, divinae virtuti confidens, ad edomandam illorum rabiem, cum sui exercitus copiis sub signis Deo dilecti Pontificis Martini, et clarissimi Martyris Georgii, movit in hostes, qui tum forte urbem obsidebant, quam vulgo Vesprinum vocant. Quod quidem illi in ejus fecere contumeliam, ut quem ad locum ille familiarius consuevisset accedere, ibi ipsi considerent; essetque ex eo loco facilior ipsis aditus ad Tom. VIII.

alia praesidia occupanda. At ille divina fretus ope et clementia, illos aggressus est: et illis quidem suis armis confidentibus, ipso vero fide armato, utrinque congressi sunt. Victis tandem hostibus, et partim caesis, partim captis, Dux victor abscessit: et sapienter quidem de illorum villis et agris, sive possessionibus statuens: non quemadmodum olim Saul, qui superatis Amalecitis, contra quod Dominus jusserat, ex eorum spoliis optima quaeque servaverat: sed quia Pannonia Beatissimum Martinum apud se natum gloriatur cujus etiam meritis vir Christo fidelis, ut jam dictum est, ex hostibus victoriam reportavit: nihil de rebus eorum in suos usus convertit: sed ex Dei amantium consilio, juxta ejusdem sancti Praesulis fundum eo loco, qui sacer mons dicitur, ubi Sanctus Martinus cum in Pannonia degeret, precari solitus erat, sub ejus nomine monasterium construxit, possessiones, et redditus sufficientes ei attribuens. Idem vero de Episcopis constituit, ex illorum captivorum facultatibus decimas persolvi volens, id que adeo exacte, ut si quis decem haberet proles, decimam prolem Sancti Martini coenobio daret.

Ita ergo hostibus sub jugum missis, Christi miles gaudio spiritali perfusus, omnem iningenii sui vim contulit ad consectandam doctrinam Evangelicam. Itaque dabat operam eleemosynis, vacabat precibus, crebro adhaerens Ecclesiae pavimento, cum lacrymis orabat Dominum, ut animi sui propositum ipse ad effectum perduceret: ut qui sine illo nihil posset efficere, ejus opitulante providentia, bona quae facere decrevisset, cum virtutum incremento etiam reipsa exequi valeret. Cum autem facile intelligeret, ad haec inchoanda et consummanda fidelium Christianorum consilium sibi esse necessarium, per nuntios et litteras in partes omnes suum declaravit votum et desiderium. Multi igitur Presbyteri et clerici, sancti Spiritus gratia compuncti, relictis sedibus suis, Christi causa peregrini esse voluere. Abbates et Monachi, nihil proprii habere cupientes, sub tum religioso principe statuerunt ad sui instituti praescriptum vivere: in quibus fuit Astrichs Abbas cum discipulis suis: e quibus Bonifacius loco patris abbas postea creatas, et a Beato rege in inferiores Hungariae partes causa praedicationis missus, in vertice gladio percussus, etsi supervixit, non est martyrii corona frustratus. Venerunt etiam duo e Polonia, eremiticae vitae contemplatio-

nis causa studiosi. Ex iis alter Andreas dictus, confessionis merito choris Angelicis est adjunctus, haud obscure id declarantibus miraculorum signis, quae per eum Dominus effecit. Alter Benedictus nomine, pro Christo sanguine fuso, insigniter est laureatus. Porro Astricus Abbas cum suis honorifice acceptus, ad radices Montisferlei coenobium in S. Benedicti honorem construxit, ubi hodieque Manochorum est congregatio, regulari disciplina pollens, temporalium rerum copiis ex ducis liberalitate superabundans, nullius indigens, nisi ut ad Evangelii praescriptum, suos aliorumque pedes quotidianis precibus, etlacrymis lavet. Cum his Dei servis Princeps Christianissimus, modo communiter cum omnibus, modo separatim cura singulis colloquia miscens; usque adeo divinis conspectibus gratum, et acceptum se praebuit, ut per eum omnes militiae ejus comites ad veri Dei cultum adducti sint. Quos autem alios eos colere animadvertit, Deos et minis, et terroribus subjugavit, et convenienter doctrinae Ecclesiast cae illos instituens in eorum cervices disciplinae jugum, et legem imposuit, omnesque daemonum spurcitias prorsus eliminavit.

Chapter 31 of 37