Skip to the text

Pars 5

Postea vero provinciam in decem episcopatus distribuit, quorum metropolim, et. magistram esse voluit Ecclesiam Strigoniensem. Non ignorans autem vir prudens Astrici Abbatis religionem, Episcopum Colossensem constituit, canonica electione creatum. Deinde quarto a patris obitu anno, divinitus promotus, eumdem Astricum praesulem, qui etiam Anastasius dictus est, ad sanctorum Apostolorum limina misit, a Petri Apostolorum principis successore petiturum, ut recens conversae Pannoniae largam benedictionem impertiret, Strigoniensem Ecclesiam sua auctoritate metropolim constitueret, reliquos Episcopatus sua benedictione muniret, et ipsum ducem regio diademate cohonestaret: ut eo fui tus honore, quae divinae gratiae adjutorio coepisset, ea magis, magisque promovere, et constabilire posset. Per jdem tempus etiam Miesca Polonorum dux, Christianam complexus fidem, legatos suos Romam miserat, ut Pontificis benedictionem et regium ipsi titulum impetrarent. Assenserat quidem Pontifex, et jam coronam egregio opere confici curarat, quam ei mitteret sua benedictione adjuncta. Sed quia Novit Dominus, qui sint ejus, qui etiam duobus ab Apostolis propositis, Matthiam socio

suo praetulit, et cum Apostolis annumerandum curavit: illa corona Stephanum ornari voluit, postea felicius gloria sempiterna coronandum. Nocte enim ejus diei, quo statuerat Pontifex coronam Polonorum principi dare perferendam, apparuit ei Angelus Domini, aitque ad eum: Noveris cras hora diei prima ignotae gentis nuntios ad te venturos, suo duci coronam regiam, et Apostolicae benedictionis munus abs te expetituros. Eam ergo coronam, quam parari jussisti, illis incunctanter tribue, ad ipsorum ducem eam absportaturis: nec dubites illi eam cum regni gloria pro vitae ejus meritis deberi. Itaque crastina luce, ea hora, quae praedicta erat, Praesul Astricus ad Pontificem venit, demandatumque sibi officium prudenter exequens, sanctique ducis res gestas ordine referens, a Sede Apostolica regni coronam petiit, ostendens dignum esse ducem eo honore, et dignitate, quippe qui divina fretus ope, multos sibi populos subjugasset, multosque infideles sua potentia ad Christum convertisset.

Iis auditis, mire exhilaratus Pontifex, precibus illis libenter annuit, crucemque ante Regem, ceu Apostolatus insigne, gestandam adjunxit: Ego, inquiens, sum Apostolicus: at ille merito Christi Apostolus dici potest, cujus opera tantum populum sibi Christus acquisivit. Atque ea causa, quemadmodum divina gratia ipsum docebit, Ecclesias Dei una cum populis nostra vice ei ordinandas relinquimus. Omnibus impetratis, quae postularat, Antistes Astricus la;- tus ad suos revertitur, illud secum ferens, cujus causa iter illud emensus erat. Allatis vero Apostolicae benedictionis litteris cum corona, et cruce, Praesules cum clero, comites cum populo, in laudes Dei prorumpunt, et Deo dilectus Stephanus princeps ungitur in regem, et diademate regio feliciter coronatur. Ea autem dignitate auctus, quam ille vitam egerit, qua prudentia, et moderatione luerit, illud satis declarat edictum, quod ab illo cum Episcopis, et Hungariae primoribus promulgatum est: quo singulorum vitiis singula Adhibuit remedia, et ut patris, qua Christus orbem coadunavit, se filium ostenderet, inter cae ter a cavit, ne quis alium hostiliter invaderet, ne quis vicinum suum absque judicis sententia laederet, nequis viduas, et pupillos opprimeret. Id vero decretum, perpetui hederis subscriptione, ad posteros suos transmisit.

Porro consortem regni, praecipue sobolis propagand:e causa, sibi adscivit Henrici imperatoris filiam Giselam: qui imperator, ob morum comitatem, et mansuetudinem, Pius est appellatus. Ea autem Gisela, chrismate uncta, et corona regia insignita, qualem se praebuerit erga Dei cultum ornandum, quam frequens, et benigna, ac liberalis erga Christo servientium congregationes fuerit, multarum Ecclesiarum cruces, vasa sacra, et utensilia, miro opere effecla, vel contexta, in hunc usque diem testantur: praecipue tamen Ecclesia Vespriniensis, quam illa a fundamentis constructam, rebus omnibus, quae ad Dei ministerium sufficiant, in auro, argento, mulligenisque vestibus praeclare ornavit. Ipse vero rex nuper inchoatos Episcopatus, id est, tam metropolitam, quam caeteras cathedrales Ecclesias, amplissima singulis assignata dioecesi, et idoneo, praefecto Antistite, Abbatias quoque, praediis, cohortibus, familiis, et redditibus regia plane munificentia instruxit, crucibus, vasis sacris, alioque supellectili ad Dei ministerium spectante, pro cujusque necessitate, vel indigentia, satis exornavit, annisque singulis, quoad vixit, munera et oblationes semper auxit, ne aliquid extrinsecus conquirere cogerentur, qui rebus divinis peragendis praeerant. Monachorum quoque vitam, et conversationem, modo per se ipsum, modo per alios accurate investigans, desides arguebat, alacres, et vigiles charos habebat, canonicorum ministerium, Episcoporum moderationi, et circurrispectioni sub Christi, et Ecclesiae testificatione commendabat, cum Apostolo omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret.

Ea tempestate in monasterio S. Martini erat monachus quidam, Sebastianus nomine, cujus vita probabilis, et in Dei cultu religiosa devotio habebatur. Eum venerabilis rex miro coepit amore complecti (quanto enim quisque esset religiosor, tanto illi quoque carior erat), atque ob vitae ejus merita dignum eum censens, qui Episcopi dignitate polleret, Strigoniensis Ecclesiae Archiepiscopum esse voluit. Sed quia flagellat Deus omnem 1 illum, quem recipit, Sebastianum illum ut ejus patientia probaretur, ad tempus utriusque luminis orbitate afflixit. Ne vero novellus grex, pastoris gubernatione destitutus, a recto itinere deflecteret, et aberraret, Romano Pontifice assentiente, Astricum Colossensem Episcopum, cujus jam crebuo

est habita mentio, in ejus locum rex substituit. Triennio inde evoluto, Sebastianus ex Dei benignitate recuperavit visum, et Pontifice Romano approbante, Astricus cum pallio rediit ad suam Colossensem Ecclesiam, Sebastianus Strigoniensem gubernandam recepit.

Erat sane rex ille fidelis, et integer in omnibus factis suis, Deo toto pectore dedif^, et addictus: se ipsum 'quoque et regnum suum per votum, et oblationem in perpetuae Virginis Mariae tutelam assiduis precibus contulit. Cujus sacratissimae Virginis honor, et gloria tam est celebris apud Hungaros, ut festum Assumptionis ejus, tacito proprio nomine, sua lingua diem Dominae appellent. Atque ut rex piissimus protectionem tantae Virginis, defensionem, et patrocinium posset promereri; in ipsa regiae sedis civitate, quam Albam vocant, in ejusdem perpetuae Virginis laudem, et honorem, et grandem, et insignem, atque in primis celebrem basilicam condidit, opere sane mirifico caelatis chori parietibus, et pavimento marmore strato. Quam basilicam qui vidit, testimonium perhibet dictis nostris, innumera illic haberi palliorum, et eorum, quae para nenta vocant, genera: tabulas altarium non paucas ex auro purissimo, pretiosissimorum lapidem ordinibus conspicuas: Eucharistiae aediculam, quam ciborium dicunt, arte mirabili supra Christi mensam extructam: conclave omni genere vasorum crystallinorum, onychinorum, aureorum, et argenteorum abunde refertum. Tantae vero elegantiae Ecclesiam usque adeo rex sibi uni vindicavit, adeoque immunem esse voluit, ut nullus Episcopus quidquam in ea juris haberet. Quibus autem diebus absolutio esset pmnitentibus impendenda, aut sacrum Chrisma conficiendum, eum Episcopum voluit in ea absolvere pm nitentes, et Chrisma conficere, quem ipse vel praesens id facere juberet, vel quem absens eo mitteret: divina quoque Missarum solemnia, rege illic praesente, eum dumtaxat Episcopum celebrare, cui rex, consentiente cum fratribus praeposito, id demandaret: absente autem rege, absque praepositi et fratrum bona ve da, nullum Episcopum illic sibi vel Missas celebrandi, vel cujuslibet pontificalis ministerii exercendi licentiam usurpare. Praeterea ejus Ecclesiae populum tanta libertate et immunitate gaudere voluit, ut nulli omnino Episcopo decimas penderet: sed soli praeposito et fratribus, prout ipse instituisset, servitium exhiberet.

Quaecumque autem servus Dei per id tempus acquirere potuit, ea in Christum refundere studuit, a quo illa profecta non ignoraret; ut qui eum mundi hujus gloria et honore dignum fecerat, etiam coelestis patrite civibus clementer adscribere dignaretur. Et in prophetis quidem de Apostolis scriptum legimus, In omnem terram exivisse sonum eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Non debet autem hoc de solis illis duodecim accipi, sed de omnibus, a Deo ad evangelizandum missis, quorum fide, verbis et moribus, Ecclesia suis augescit incrementis. Ex eorum autem numero ille, de quo agimus. Christianissimus rex non minimus fuisse putandus est, ut qui bonae voluntatis et piorum operum famam, quam Ecclesiis in propria? ditionis amplitudine construendis sibi peperit; in longinquas regiones, et urbes celeberrimas diffuderit, ac propagarit. Extruxit enim in ipsa Hierosolyma, ubi Dominus noster Jesus Christus in carne versatus est, monachorum caenobium, idemque praediis et vineis, unde eis quotidiani victus copia suppetat, ditavit. Romae quoque, quae est mundi caput, sub protomartyris Stephani titulo, duodecim canonicorum collegium condidit, rebus necessariis, et ad ejusmodi collegium attinentibus abundans, domos quoque et hospitia Hungarorum, qui orationis causa Romam ad beati Petri Apostolorum principis limina venirent, exaedificavit, muro ea lapideo circumdans. Tum quoque urbem regiam Constantinopolim noluit suae liberalitatis esse expertem, mirifici operis in ea condens Ecclesiam, rebus omnibus necessariis ei adjunctis. Itaque non immerito suae ditionis Apostolus appellatus est. Et si vero ille sibi evangelizandi munus non sumpsit, attamen ceu quidam concionatorum dux et magister, defensionis et sustentationis solatia eis suppeditavit.

Inter omnia autem coelestis gratia munera, beato regi divinitus collata, illa vel praecipue admiranda, et scriptis commendanda videntur, quae etiam ad promerenda aeternae vitae gaudia primarium locum obtinent, puta misericordia et veritas. In cunctis enim felicibus factis suis hoc, vel maxime sibi consectandum existimabat, quod in Evangelio scriptum, fidelibus interioris hominis oculis contemplatus erat, ipsa veritate ita dicente: Beati misericordes, quoniam ipsi mi¬

sericordiam consequentur, et alio loco: Date et dabitur vobis. Tanta igitur misericordia, benignitfite, et pietate pauperes Christi, imo in pauperibus ipsum Christum complectebatur, ut nullum unquam hospitem et peregrinum absque aliquo solatio a se discedere pateretur, et ad recreandos egenos quotidianas expensas absque intermissione fieri juberet. Jam vero etiam nocturnis horis multa alacritate et hilaritate abluebat fidelium pedes, et in sinu pauperum abscondebat eleemosynas. Christum inopem membris ejus consolari in hac vita cupiens, ut cum illo quandoque in illa coelesti domo, bonis omnibus refertissima, aeternum exultare mereretur.

Quadam autem nocte, divino permotus instinctu, nemine sciente, crumenam nummis plenam accipiens, pusillum Christi gregem suo more solus invisit. Et ecce pauperes coelestis thesauri distribuendae pecuniae nimium inhiantes, beati viri barbam evulserunt, ea improbitate illius meritis testimonium perhibentes. At ille gaudio perfusus ingenti, ad beatissimam creatoris omnium matrem se confert: humi prostratrus, gratias agens, exclamat: Regina coelestis et mea, en quem tu^egem contulisti, eum sic bono«- rarunt milites tui. Quae si mihi ab aliquo hoste illata esset injuria, tuo fretus adjutorio, non sinerem eam inultam abire. At nunc sciens hinc mihi parari aeternam felicitatem, impense laetor, gratias agens illis piissimi Salvatoris consolatoriis verbis, quibus discipulos suos confirmavit. inquiens,

de capite vestro non peribit. His dictis, cum se vir Dei coelesti gratia, et spiritali charismate perfusum sentiret, statuit nunquam pectoris sui ostia opem poscentibus claudere: atque deinceps per seipsum et alios, praecipue tamen Christi servos et familiares, nempe clericos et Monachos, coelitus sibi datas facultates pauperibus impertiit in aeternis thesauris per illorum manus reponendas. Ejus rei permulti sunt testes, atque in iis beatus Guntherus, ex saeculari nobilitate conversus, atque Eremita et Monachus effectus, cum illo nunc vitae beatae particeps. Is humanissimi regis tanta liberalitate illectus, e Bohemiae regione crebro ad illum venire solebat. Quoties autem sua praesentia ejus aulam illustraret, curam regni ei demandabat rex. Tum ille rebus, quas in aula invenisset, et peregrinos, egenos, viduas, pupillos, coenobia, et Ecclesias erogatis, brevi illam exinaniebat. Ad ejus quoque nutum Rex Deo devotus monasterium, quod Beel vocant, inchoavit, bonis omnibus illud locupletans: in quo Gerardus Monachus, qui Yenetiis eo venerat, vitam duxi contemplationi addictam: et postea divina ordinatione creatus Episcopus, post obitum sancti regis, orta Christianorum persecutione, lapidibus oppressus, divino munere, martyrum contubernio pignus effectus est. Nec hic praetermittendum puto, quod divina virtus in beati viri vita demonstrare voluit, cujus meriti esset. Nam quoties ad aures ejus pervenisset, quempiam adversa laborare valetudine, medicinae loco misit ei sive panis, sive pomi, vel herbae odoriferae particulam, simul mandans, ut sanus surgeret. Mox vero divinae misericordiae favore eis sermonem prosequente, incolumis ille efficiebatur.

Post gloriosam in coelos ascensionem, et mirabilem in paterna dextra confessum, Salvator noster paucis corporaliter apparuisse legitur; per visionem autem multos consolans, de rebus futuris eos fecit certiores. Idem vero praestitit etiam huic sancto regi. Quadam enim nocte ex revelatione experrectus, veredarium quemdam intra diem et noctem jussit propere ire ad Albam Transylvaniae, et omnes ruricolas, ut ad urbes munitas celerrime se conferant, admonere, quod superventuri essent Christianorum hostes Bessi, (qui tum Hungaris infesti erant) eorumque res depredaturi. Vix nuutius compleverat, quae jussus erat: et ecce Bessorum inopinata incursio, et impetus, incendiis et rapinis depopulatur omnia, corporalibus hominum illaesis, quod ex beati viri praemonitione in tutiora loca se recepissent.

• Defuncto autem beati regis amico, Romanorum imperatore Ilenrico, Conradus ei in imperio successit. Is pacis tranquillitate interturbata, totius Germaniae viribus et copiis contractis, Pannoniae infesta signa inferre conatus est. Tum vero rex Stephanus, Episcorum, et principum coacto conventu, in patriae defensionem totius Hungariae exercitum evocavit. At prius tamen secum perpendens, se nihil posse sine Christi adjutorio, manibus et corde sursum erectis, Dominae suae, perpetuae Virgini, et Dei genitrici, suas injurias commendans, in ejusmodi prorupit voces: Si placet tibi, Domina mundi, tuae pairtein haereditatis ab inimicis devastari, et novellam Christianismi plantationem

dissipari: ne, quaeso, sinas illud imputari: diffidentiae meae, dispositioni voluntatis tuae. Si quid commeruit culpa pastoris, ipse luat: oves, quaeso, insontes ne patiaris affligi. His dictis, tamquam accepta consolatione ab ea, fidenter movit in hostes. Altera die nuntius venit ad singulos quosque duces exercituum Germanorum, ab imperatore litteras afferens, quidem jubebantur pedem retro referre. Illis ergo discedentibus sanctus rex divina misericordia adjutum se sentiens, humi se abjecit, gratiasque agit Deo et sanctissimae genitrici ejus, cujus protectioni, seque regnumque suum assiduis precibus commendare solebat. At imperator suorum tam repentina defectione perterritu, sciscitatur quidnam rei ipsis accidisset: audiensque de nuntio qui eos ipsius nomine redire jusisset, sciensque illum a se haudquaquam missum fuisse, non dubitavit consilio et voluntate Omnipentis Dei rem gestam ob fidelissimi regis corroborandam spem: seque deinceps ab ejus invadendo regno, timore illius judicis aeterni, cohibuit.

Porro rex piissimus, erga regni sui politicam gubernationem religiosa sollicitudine occupatus, diurnum tempus colloquiis et consultationibus impendebat, nocturnis horis in vigilias, preces, lacrymas, rerum divinarum contemplationem incumbebat, orans sedulo justum judicem, ut ipse sua moderatione quotidie discutiendis rebus et ferendis sententiis adesse dignaretur, Quod quidem cum ille magno spiritalis desiderii studio frequentaret, nocte quadam procul a templo Dei (descenderat quippe cum illo suo magno et nobili comitatu) in loco campestri fixis tentoriis, in cordis sui cubiculum se recepit: et flexis genibus solo labiorum motu, ad sempiternae misericordiae fores gemitibus et lacrymis pulsabat, cumque diutius precibus inhaereret, Domini sui, regis aeterni ministris ad suscipiendas preces ejus advenientibus, papilio super eum extensus, a terra sublatus est: atque tamdiu in aere mansit suspensus, donec vir Dei ad se reversus ab illo contemplatione, spiritum a precibus relaxavit. Quod licet invisibiliter illi soli, qui res novit ante, quam fiant, et secretorum ejus consciis Angelis esset cognitum; attamen etiam cuidam magnae simplicitatis, et innocentiae viro, qui tunc fortassis simili erat operi intentus, innotuit. Quem rex Dei spiritu id revelante, arcani sui conscium sciens, ad se accersitum blandis primum verbis appellat; rogat, quidnam viderit. Deinde severiter interdicit, ne cui id, dum ipse sit in humanis, revelet.

Fama nominisejus in multas gentes divulgata, et judiciis oris ejus cum multa laude ubique propalatis, sexaginta Bessi, quorum supra meminimus, cum universo apparatu suo, auri, argentique copiis, et multis variis ornamentis curribus onustis, e finibus suis egressi, ad regem venire volebant, ad Pannoniae fines accessissent, multi e servis, quorum animi instar cerae facile flectuntur in vitium, malignitatis suae facibus inflammati, iis exiere obviam: et quosdam gladiis cedentes, illorum res omnes abstulerunt, eosque vacuos et semineces reliquerunt. At illi ea, quae passi erant, ad regem relaturi, coepto pergunt itinere: cumque in regis conspectu venissent, ad ejus genua provolvuntur. Rex iis visis, percontatur quid mali perpessi sint. Tum illi: Nos inquiunt, servi tui, domine rex, nihil cuiquam mali machinantes, ad te properabamus, audituri judiciorum tuorum disciplinam. Quidam autem in nos incurrentes, pecuniam omnem, quam apud nos habebamus, nulla culpa nostra abstulere: atque insuper quosdam apprehensos e nobis ceciderunt. Denique vix compotes vitae, huc accessimus, ut eam rem tibi indicaremus. Rex iis auditis, ut erat prudens, neque vultu, neque verbis minatus est eis: sed convenienter illi sententia; Salomonis, Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat in posterum, misit ocius ad tribunal, sub quo militabant illi, et ad certum diem jussit coram se sisti omnes. Factum est ita, et ad ejus conspectum adducti sunt, ab illo discutiendi. Eos ergo sic appellat rex: Cur post habita et contempta lege divina, non estis usi misericordia, sed homines innoxios tam male mulctastis? Sicut ergo fecistis, ita hodie vobis, coram me faciet Deus. Legis enim transgressores feriri par est. Lata igitur in eos sententia, educti sunt, et ad omnes regni aditus bini suspensi. Quod ille credendus est zelo justitiae ita jussisse, ut exemplo suo perditi illi homines aliis terrorem afferrent. Cum enim regnum suum exteris omnibus in illud adventantibus, ceu portum quemdam tutissimum, et asylum esse vellet, liberum quoque in illud omnibus voluit patere ingressum, ita ut nemo ausus esset quemquam ex eis laedere, aut molestiam ei exhibere. Quod etiam sua auctoritate consecutus est, quando illo vivente nullus

quemcumque hospitem in aliquo violare ausus fuit.

Nec tamen beatus et pius rex immunis fuit ab eo, quod Apostolus dicit, Per multas tribulationes oportere nos introire in regnum hei. Et quod habetur in Proverbiis Salomonis: Quem diligit hominus, corrigit, et quasi pater in filio complacet sibi. Multis enim modis castigavit eum Dominus. Tribus annis perpetuo laboravit adversa valetudine. Qua cum tandem divina; misericordia; medicina esset liberatus, in obitu filiorum suorum quos adhuc infantes mors rapuit, a;terni judicis flagella persensit. Attamen dolorem, ex ea orbitate conceptum, amore filii superstitis, bonae indolis pueri Eruerici temperavit: quem sane ceu unicum impensius amans, quotidianis precibus Christo, et ejus genitrici, Virgini perpetuae commendabat, eumque sibi superstitem, et regni haeredem votis omnibus expetebat. Et ut idoneus ille foret tanti regni tenendis gubernaculis, Catholicorum virorum doctrinis quotidjanse lectionis usum, et utrasque tam animi, quam corporis aures, eum voluit ahhibere: atque insuper paterni amoris impulsus stimulis, libellum ei composuit de morum institutione, in quo illum verbis spiritalis adhortationis fideliter et accurate compellat: docens eum quemadmodum ante omnia debeat retinere Catholicam fidem, confirmare statum Ecclesiasticum, honorem habere Praesulum dignitati, Principes et milites amare, judicii tenax esse, in cunctis suis actibus studere patientiae, hospites benigne recipere, benignius alere et fovere, sine consilio nihil agere, majores suos semper ob oculos exemplum sibi statuere, precibus crebro vacare, pietatem et misericordiam, caeterasque virtutes colere et consectari. His et id genus aliis disciplinis praeclarus ille juvenis imbutus, ex divinae voluntatis moderatione, cui omnia parere necesse est. Dominicae incarnationis anno millesimo tricesimo, vitam hanc corruptibilem cum sempiterna commutavit, supernorum civium choris adjunctus. Ejus animam ea ipsa hora, qua decessit, cuidam Graecorum Episcopo, sanctae conversationis viro, divinitus revelatum est, Angelicis manibus in ccelos deportari. Cum autem pro sanctitatis suae meritis summe ab omnibus diligeretur, omnium extitit luctus ingens, in primis vero principum: inter quos pater, tanto accepto orbitatis vulnere, graviter suspirabat, et pietatis affectu ductus, dolebat se omni posteritatis spe destitutum. Attamen sciens scriptum esse, Non est sapientia, non. est prudentia, non est consilium contra hominum: et illud in canonibus, neminem propter obitum charorum nimium debere contristari: posito animi moerore, totum se contulit ad largam Dei misericordiam promerendam. Coenobiorum enim et Ecclesiarum ministris, Monachis, et clericis multa elargitus est, multamque ea beneficentia attulit consolationem: quidquid vero ei superfuit, peregrinis, viduis, et orpbanis erogavit. Exterarum quoque provinciarum monasteriis regiae munificentiae dona innumera per nuntios suos crebro misit* Eam, quam in juventute susceperat, morum gravitatem ad supremum usque vitae diem prae se tulit. Vix unquam ridere vi-ms est, sciens scriptum, Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat: semper ita se comparans, ac si staret ad tribunal Chi isti, ejus praesentiam oculis interioribus sereno vultu contemplans, Christum inore, Christum in corde, Christum in cunctis actibus suis circumferebat. Extremum vitae diem semper ob oculos mentis habebat, et magno cordis desiderio ad illam supernorum civium frequentiam adspirabat, quemdam Angelicae conversationis habitum prae se ferens. Denique cunctis ornatus virtutibus, in sanctitate et justitia coram Deo omnibus diebus vitee suae vivere constituerat, ut in eo jam quaedam futurae gloriae species elucere videretur.

Nec diu post in morbum incidit, qui ej postea mortem attulit: diuturnaque ejus morbi molestia increscente, pedibus insistere non potuit. Quod ubi adverterunt ex Palatinis nobilissimi quatuor, scilicet regem diu, graviterque laborantem, cum etiam num cordis perfidia tenerentur, iniquum inter se consilium inierunt, ut eum e medio tollerent. Jam die advesperascente, antequam in domo regis lucerna accenderetur, unus ex iis audacter, coelo obscuro ingressus est, nudum ensem sub chlamyde ferens, quo erat regem piissimum jugulaturus. Sed cum eo inferret pedem, ubi rex quiescebat, coelesti revera impulsu, gladius ei excidit: quem rex statim sentiens, quid is sibi vellet, perquisivit, cum jam divinitus id praesciret. Tum ille territus corruit, agnoscit consilium amentia plenum, dolet, accedit propius, procumbit in genua, regis pedes amplectitur, se peccasse confitetur, petit tanti parricidii veniam. Rex pius ab eo faciem non avertit, propenso animo

ignoscit. At vero jubet inquiri illos immanes parricidas: in repertos tanto sceleri congruentem mortis profert sententiam.

Dignus tandem, qui centuplex coelestis regni bravium consequeretur, febre correptus est: sentiensque adesse migrationis tempus, accersitis Episcopis et primoribus palatii, Christiano nomine gloriantibus, primum tractavit cum eis de substituendo sibi rege. Deinde paterne monuit eos, servare Catholicam fidem, quam accepissent, a/nare justitiam, fraternae charitati studere, humilitati dare operam, ante omnia vero novellae Christianismi plantationi curam et sollicitudinem adhibere. His dictis, manus et oculos in coelum erigens: Regina cadi, inquit, mundi inclyta reparatrix, tuo patrocinio sanctam Ecclesiam cum clero et Episcopis, regnumque cum primatibus et populo tuis precibus commendo: quibus ego nunc ultimum vale dicens, animam quoque meam tuis manibus committo. Instabat tunc praecipua solemnitas, celebris Angelis et hominibus Assumptionis Beatissimae Mariae dies: in cujus gaudiis, ut sui corporis fieret dissolutio, precibus a Domino contendit, lacrymis et gemitibus impetravit, sperans cumulatioris misericordiae se spem habiturum. Aderat ergo felix ille dies, obitu mox felicitatis aliquam accessionem habiturus, circumstabant cum clero Episcopi, cum ministris principes et comites. Rex in medio jacens, sacram percepit unctionem, sanctamque animam, corporis et sanguinis Christi recreatam viatico, anno Dominicae incarnationis millesimo tricesimo quarto, in manus perpetuae Virginis, et sanctorum Angelorum, aeternae quietis beatitudini inferendam, tradidit.

Extitit mox planctus sanctorum haud vulgaris, Angelis laetantibus: sed planctus ille postea mutatus in gaudium perenne tam praesentium, quam futurorum populorum. Ad exequias ejus ex omnibus Pannoniae plagis concursum est, corpus ad urbem regiam, puta Albam, perductum: sed cum Ecclesia Beatissimae Virginis ab eo constructa, necdum consecrata esset, communicato inter se consilio, prius Episcopi statuunt sanctificandam basilicam, postea in ea corpus humandum. Absoluta igitur dedicationis solemnitate, sacrum corpus media aede sarcophago e candido marmore confecto, impositum est, ubi compluribus annis ob ejus merita Dominus permultis malo habeutibus, febribus vexalis, afflictionem, et miseriam suam fatentibus, innumera praestitit beneficia. Saepe quoque illic noctibus Angelicae melodiae auditae sunt a multis, saepe odoris suavissimi fragrantia per templum sese diffudit.

Jacuit in eo loco sacrum corpus annis quadraginta quinque, occultaquadam omnipotentis Dei dispositione, qui est mirabilis in sanctis suis, marmoris pondere pressum, et in pulverem redactum, ut tempore praefinito dignius declaretur, et in resurrectionis die gloriosius renovetur. Id vero quid significet, quando sine divina ordinatione factum minime putamus, libet oculis interioribus speculari. Fortassis non nihil terreni pulveris, divinae examinationis igne purgandum, in illo remanserat, sine quo reges, magna potentia fulti, vitam praesentem vix quidem transigere possunt. Illis ergo evolutis annis quinque et quadraginta, cum ad praestanda per eum mortalibus suae misericordiae beneficia sancti sui jam vellet Deus merita declarare, Romani Pontificis litteris mandatum fuit, ut eorum corpora elevarentur, qui in Pannonia Christianae fidei semina jecissent, et sua vel praedicatione, vel institutione ad Dominum eam convertissent. Itaque Ladislaus rex, qui tum ad reipublicae gubernacula sedebat, omni morum honestate conspicuus, et virtutibus illustris divino cultui, et laudibus Dei totus aedictus, sancto illum Spiritu permovente, communicato cum Episcopis et proceribus, totiusque regni sap entibus viris consilio, triduanum cunctis jejunium indixit; ut quod communi Catholicorum utilitati, Spiritus sancti numeribus, animarum et corporum salutem efficientibus, profuturum videretur, id communi omnium deprecatione, jejuniis et eleemosynis fulcila, per signorum manifestationem expeteretur. Sed ut ostenderet Dominus, quanta misericordia rex adhuc manens in corpore, praeditus fuerit, quam etiam jam cum Christo regnans prae caeteris operibus se approbare declaret, cum triduo totis viribus in id incumberent, ut ejus sacrum corpus elevarent, nulla id arte loco movere potuerunt. Eo namque tempore ob hominum culpas inter eum, quem diximus, Ladislaum regem, et fratrem ejus Salomonem, gravis fuit orta simultas et seditio; cujus nomine captus Salomon, custodia tenebatur. Cum ergo in corpore elevando frustra sudarent, quaedam inclusa apud Ecclesiam sancti Salvatoris (charitas ea dicebatur), cujus vitae tum erat celebris opinio, ex divina revelatione mandavit regi, conatus eorum

omnes irritos et inanes fore, nec posse transferri sancti- regis corpus, donec Salomon venia impetrata, liber custodia dimitteretur. Illo igitur e carcere educto, et rursus triduano exacto jejunio, cum ad sacras transferendas reliquias tertio die ventum est, grande saxum sarcophago impositum, tanta facilitate sublatum est, ac si nihil ponderis haberet. Absoluto autem ejus diei vespertino officio, cunctis divinas benignitatis beneficia per beati viri merita praestolantibus, subito Christo plebem suam visitante per sanctae aedis amplitudinem ccelitus miracula corruscant. Quorum multitudo quoniam ea nocte numerum excessit, libet hic illud ex Evangelio dicere, quod Salvator Joanni, per nuntios sciscitanti, an ipse esset, qui venturus sit, voluit responderi: Caesi vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mali corriguntur, paralytici curantur. Sed tamen quando omnia non possumus, quaedam ex eis annotabimus.

Juvenis quidam, membris omnibus dissolutus, duodecim annis mansit paralyticus, manuum et pedum officio destitutus. Is parentum opera eo perductus, totius corporis est incolumitate potitus, atque ad altare currens alacriter, omnium Christi laudes promentium gaudia cumulavit. Fuit hoc ejus noctis primum miraculum.

Alius septennis puer, ab ipso ortu contractus, genibus et manibus reptabat. Eum parentes plena fide ad beati regis sepulcrum adducunt, illicque prostrati, ejus suffragia implorant. Mox voto potiti suo, mirantur contractos neivos filii corpore laxari. Vident omnes eum solidatis plantis et genibus ambulantem, et Christi nomen in beati viri meritis laudabili clam to concelebrant. Porro rex pius, prae nimio gaudio lacrymans, puerum e terra levatum ad altare affert, et in Dei laudes erumpens, pro tanto beneficio illi puero collato, cum omnibus, qui aderant, perfuse gratias egit. Ita totam noctem illam Deus, pro famuli sui veneratione, multorum splendore signorum mirifice illustravit: et populus vigiliis et precibus vacans, singulis miracula laudis, et praedicationis vocibus prosequi non cessavit.

His vero illud quoque adjungendum videtur, non solum illic praesentes, sed etiam procul positos, ejus suffragantibus meritis, celerem salutis effectum adeptos esse. Cum enim ejus elevandi fama passim increbuisset, variis afflicti morbis, ex cunctis Panno-

liber tertius

nia? finibus, quo quisque poterat modo ad sanctum ejus tumulum properarunt. Sed cum aliis praecedentibus, aliis majori morbo retardati, simul eo pertingere non possent, eadem tamen misericordia innumeri in ip’so itinere sanati sunt. Quamobrem etiam ob perpetuam benefici regis conservandam, et ad posteros propagandam memoriam, complures ejus meritis salutem adepti, in iis ipsis, curati sunt, itineris sui locis; grandes lapidum acervos effecerunt, qui postea longo illic tempore permanserunt. Sed et mulier quaedam exanime corpus unici filii sui, qui interim spiritum <?xhalarat, apud sancti regis sepulcrum deposuit, Dei et sancti ejus opem imploratura. Mira quidem res, et nostris temporibus stupenda: non prius femina orare destitit, quam vivente cerneret filium suum.

Mane diei,- ab Assumptione Beatissimae Virginis quinti, convenientibus in Ecclesiam cum rege principibus, cum clero Episcopis, primum Missa pro defunctis celebrata est: deinde sublata tabula marmorea, quae erat pavimento eminentior. Postquam autem ad sarcophagum perventum est, tanta inde suavissimi odoris fragrantia in omnium nares dimanavit, ut sibi in paradisum deliciarum Dei rapti viderentur. Ipse vero sarcophagus plenus fuit aqua aliquantum subrufa, et quasi oleo permixta, atque in ea, perinde atque balsami liquore, ossa pretiose quievere. Quibus in mundissimum linteamen collectis, in ipso liquore diutissime quaesierunt annulutn sancti regis dexterae insertum. Sed cum non inveniretur, jussu regis aqua illa in argentea vasa effusa est, ut posset annulus certius reperiri. Sed modo sane admirabili factum est, ut quo plus exhauriretur aquae, eo magis sarcophagus impleretur. Id ubi animadversum est miraculi, aquam haustam suo restituere loco: nec tamen ea accedente, sarcophagus magis abundare visus est Tum vero cooperto sepulcro, laudes et gratias egerunt divinae pietati. Porro interim dum ex invento reparant Beatissimae Matris Dei, et perpetua? Virginis altare, Deus, qui est mirabilis in sanctis suis, profusis benignitatis suae muneribus, et evidentibus miraculorum signis se pr esentem declaravit, in tantum, ut tempus illud, quo Salvator vixit inter homines, rediisce videretur, de quo Scriptura divina ait: Omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad Jesum, et curabantur. Haec vero

Chapter 32 of 37