Skip to the text

Pars 3

vellet. Persuasum denique Caesari fuisse, ut sine ullo honore Bohemum velut arrogantem transmitteret. At Caesar ex conspectu duorum Angelorum, qui Venceslaum in curiam deducebant, subitoque ibidem disparuerant, obstupefactus, throno exilit, adversum vadit, ipsumque Venceslaum tantum non adorat, ac manu mox sua ad subsellia perductum, assidere sibi proximum jubet. Gaeteris vehementer factum admiranlibus, Caesar facti causam aperit, vicissimque miratur, quod nemo praeter se quispiam Angelos, tam clarum, manifestumque sui spectaculum exhibentes, oculis suis adspexerit. Hic Moguntinus Pontifex, se quidem nihil plane vidisse inquit, caeterum horrore quodam s'e perfusum fuisse confitetur, ac tunc demum famae quoque nuper invulgatae, quemadmodum videlicet interventu numinis ab hostis impetu servatus fuerit Venceslaus, fidem se habere, quando in praesens paria numina eumdem a calumnia vindicaverint: quare inde simul universi errati %niam deprecantur.

Caesar praeterea hunc tam liberalem hospiti habuit honorem, ut potestatem ei petendi concederet, quicquid petendum sibi a Caesare putaret. Existimabat autem Caesar, gloriosa et ambitiosa petiturum. At is brachium Divi Viti ex Gallia, sub Ludovico Pio Corbe jam in Saxoniam translati, magnaque religione in Bohemia culti: dein Sigismundi quoque Burgundiae regis, propterea quod Vandalicae nationis fuerit, reliquias sibi dari postulavit. Ad quae postulata Caesar subridens: Feres tu, inquit, primo quoque a reditu nostro in Saxoniam tempore, quas habere cupis reliquias: interim dona Caesare digna a nobis accipe: regium in primis decus. quo te ex dignitate tua merito decoramus, deinde tributo absolvimus, quod Carolus quondam solvendom Caesaribus instituerat. Jussit postremo et insignia sua Venceslaum ferre, fuscam aquilam in clypeo candido. Facile hoc, et illud alterum de tributo amplexus est Venceslaus, sed idem caput suum diademate cingi, seque regem inungi, aut regem a suis appellari nullo pacto sustinuit: quamquam a Caesare, atque ab aliis regibus, et principibus rex in epistolis salutaretur.

Allatis ex Saxonia sanctorum corporum Pragam reliquiis, Venceslaus omnia aedificia missa faciens, applicare architectum manus ad aedem Divo Viro designandam, construendamque imperat, subjiciens dignissimum

esse, ut profanis aedificiis sacra antevertant. Caeterum antequam illa inchoata erat, jam in templo Divi Georgii a patre suo extructo Venceslaum locum sepulcro, in quo avia Ludmilla transferretur, delegerat, simulque absolverat, ita ut nihil jam reliqui superesset, nisi ut translatio funeris ex arce Thein, in arcem Pragensem a Sacerdotibus perageretur. Avertere unus aliquis ab instituto Venceslaum cupiebat, inquiens jam pridem corpus aviae computruisse; quandoquidem plus triennium esset, cum illud terra obrutum jaceret, proin nimis seram fore ejus corporis translationem. Excipit Venceslaus. Et si quidem jam in pulverem sit redactum, vel ipsum pulvisculum perferri ad me cupio; sed contra fortasse eveniet, ac tu mi pater autumas: fac modo ut desiderio meo una cum caeteris morem geras. Patet ille, seque suis collegis addit comitem, usque ad locum ubi sepulta erat Ludmifia: sepulcro recluso, nares statim omnium odor perfudit suavissimus, adhucque suavior arcula reclusa, in qua corpus tabe incorruptum, integrumque jacebat, nisi quod parum quiddam ei de naso decerpserat arculae tabella confracta, quam incuriose quidam tractaverat. Igitur laeti re praesenti Sacerdotes, feretrum subeunt, corpusque miraculis clarum, quo jubet Venceslaus deportant, conduntque. Sed enim architecti quoque in templo Divi Viti proximo operas urgent, ut opus celerius excrescat, testinante Venceslao ad novi templi dedicationem, sanctarumque reliquiarum consecrationem.

At tunc primum creandi pontificis mentio orta: siquidem nullus ad eam usque diem pontifex in Bohemia creatus erat, sed a principio Moraviae Antistes, postea ex Bavaria Ratisponensis, officio pontificali apud Bohemos fungebatur. Idem Ratisponensis in Moravia quoque aliquandiu faciebat, quamdiu videlicet vacua sedes ibidem suo Praesule fuerat, nemppe annis quinque, et triginta. Quamquam igitur Venceslaus Ratisponam pro Pontifice (Divus Vuolffgangus tunc Pontifex ibi erat) qui templum Divo Viro destinatum in arce Pragensi dedicaret, suos quosdam miserit, non ideo tamen curam remisit quaerendi viam, qua facillime ad inducendum Pragam Praesulem, ut instituerat, pervenire posset, sed has ejus pias curas, sicut plerasque alias ad religionem pertinentes, mater nimis impia interturbare non destitit. Pari modo, ut mater, Boleslaus moratus, armatusque ad turbandam et oppugnandam fratris pietatem fuit. Nam si alias unquam momenti afferat ad ingenerandos hominibus mores, tum certe in illis duobus alumnis ex eisdem parentibus prognatis, mirifice demonstravit. Nam Yenceslaus, qui a Ludmilla muliere religiosa educatus a puero fuerat, omnibus pietatis, et cujusvis prmterea virtutis numeris vir absolutissimus evasit: sicut e diverso Boleslaus tum impius, tum saevus, tum indomitus et violentus: quia Drahomira, quae Boleslaum aluit, comparibus vitiis infectissima erat, paratissimaque per quamlibet occasionem incrementa bonae religionis impedire, ac potissimum in Sacerdotes desaevire, quasi penes illos culpa resideret, quod disciplinae (ut ipsa dicebat) ignavissimae deditus Venceslaus, majorem diei, noctisque partem, circum sacella et aras, aliisque caeremoniis, quam in negotiis seriis, et ad principem pertinentibus contereret; quodque illorum ipsorum Sacerdotum instinctu, neque reverentiam erga matrem, neque charitatem erga fratrem continuaret.

Itaque custodes plagosi per vias appositi erant qui ictu plagarum sacerdotes prohiberent, quo minus Yenceslaum per quotidiana officia adire possent. Qua de re factus certior Volffgangus, venire inBohemiamad dedicandum templum supersedit, hac excusatione usus tamquam brevi futurum esset, ut Antistes Pragae inauraretur. Caeterum nec Venceslaus favorem erga Sacerdotes, cultumque nec vicissim illi officium solitum, qualicunque injuria accepta, interrumpi sibi permiserunt. Furente in dies magis Drahomira, cum quotidie ferme audiret, tam esse Venceslaum in Sacerdotes obsequii, ut ipse manibus vinum inter sacra, libaque, et thura illis subministraret, ut identidem illos domi quemque suae inviseret, necessariisque rebus ante tempus succurreret, usque a servitute profana multos redimeret, et ad servitia Dei illos converteret: ut denique noctu plerumque, vel in ipsa hyeme nudis incederet pedibus ad templa, in quibus pervigilia celebrabant Sacerdotes. Ferunt Podivinum, qui intimus Venceslao, et assiduus comes fuerat, male aliquando a frigore, et nivibus acceptum fuisse, quamquam ipse calceatus ducem suum discalceatum subsequeretur, rursus tamen subito incaluisse, cum primum videlicet pedes suos, quemadmodum jussus erat, vestigiis ducis impresserat.

Paulisper inter haec suam rabiem Draho¬

mira remisisse videbatur, postquam certior facta erat, Venceslaum taedio vitae aulicae, et curarum publicarum circumspicere locum sepositum in quem cum sodalibus Divi Benedicti cucullatis, ipse quoque sodalis futurus diverteret. Nam et Romam ad Pontificem suos jam misisse inaudierat, qui peterent, ut filius auctoritate liceret in Bohemia ejusmodi sodalitium institui. Sed dum Romanus Pontifex legatos diutius propter domesticas seditiones retinet, dumque interim Venceslaus de consuetudine sua, deque sacris, et caeremoniis nihil quidquam intermittit; non sustinens dilationem impatientissima mulier, conceptum jam pridem de tollendo Venceslao parricidium properat. Natalis tunc dies infantuli, recens ex Boleslao editi, se obtulerat. Ad hunc simul celebrandum mater juxta atque Boleslaus frater verbis suavissimis Venceslaum invitant, gaudio ipsorum communi oblatum esse tempus dicentes, quo tota domus principalis merito gaudere debeat, nato ex Boleslao principe, qui sp&n successionis in principatu Bohemiae continuaret. Siquidem Venceslaus, praeter alia rebus in aliis, abstinentia, et continentia, constantiaque servatae quoque in omne aevum suum virginitatis suae clarus fuit: et Boleslaus tunc primum pater esse incepit, producto ad spem successionis filiolo.

Hoc igitur modo invitatus Venceslaus, tametsi multo satis tempore, a quovis matris, fratrisque contubernio se removisset, attamen ut antiquum servaret morem suum, nemini cuiquam, non solum natura conjunctissimis, officium suum denegandi, ad natalitia se Boleslaviam venturum ad diem recepit. lnterimque in cubiculum secedens, quos fidelissimos habuit, secum ad fenestram seducit, jubetque eos in atrium Pauli Presbyteri, frequentia Sacerdotum refertum despicere: ac mox alte suspiria ducens: Quam cuperem, inquit, vanus videri augur, utinamque fiat, ut irritum venti secum auferant meum augurium: videre tamen mihi jam videor, eum locum, qui mea cura, tanto Sacerdotum coetu, quantum cernitis celebratur, paulo post discessu hinc meo, repente desertum iri, caedem videlicet Sacerdotumfuturam per ista divinans, quae illis ab interitu suo immineret. Caeterum qui tunc praesentes aderant, non intelligebant, quorsum dicta haec tenderent. Podivinus tamen, scopum conjectura attingebat, cum ducem suum revocare a proposito Boleslaviam eundi tentaret, sed incassum. Olim namque pro religione, et pietate Venceslaus, nullum periculum, nullum casum, nullum vitae discrimen sibi vitandum putavit, ideoque die lustrali appetente, nihil amplius moratus, quam dum se apud Sacerdotem expiat, dum arae adstat» dum sacrosanctum delibat libum, extremum salutis viaticum, inde continuo Boleslaviam petit. Sed neque Boleslaus procrastinat fratri ire obviam, eum complecti, gratulari adventui composita adulatione. Convivio dein mater adhibita, quanto magis ad omne facinus exercitata erat, tanto blandius hospitem filium habuit, traxitque in seram. noctem convivium.

At Venceslaus quamquam intelligeret quo tenderent blanditiae, et quam ob rem produceretur convivium, non tamen omisit, quin de media nocte, surgens, iret in templum, ut orationes solitas Deo optimo commemoraret. Iu ea re occupatum invadit Boleslaus frater, a matre ad scelus vigilantiore excitatus, ac primo ab ictu suo frustratur, ense sibi ob insperatum stuporem elapso, mox redeunte animo et furore, quem sceleris participes clientuli extingui non patiebantur, ictum repetit, ac facile inermem fratrem, patienterque plagam excipientem, interficit: dissimulataque nece mane statim filium lustrat, nomenque ei inter lustrandum, Strachyquas, a terrore convivii mutato vocabulo, quod ipse terribile parricidio effecerat, indit. Adeo gloriari in malitia etiam sua gestiebat» qui potens erat in iniquitate, nescius adesse Deum bonis omni tempore, tum in vita, tum in morte, quemadmodum illustrissimo tunc patuit exemplo. Eadem quippe nbcte rex Daniae (vide quanto intervallo a Bohemia semotus) per quietem se admonitum oraculo testatus est, ut Venceslai in Bohemia a fratre obtruncati, memoriam sibi colendam susciperet: id quomodo ab ipso factum, caeremoniae, Sacerdotes, templum in Dania Divo Venceslao dedicatum declarant. Ut interim alia pene infinita miracula data opera transeamus, partim quia nota, et illustria, partim quia decantata a nostratibus, diebus pene omnibus habentur.

Boleslaus, parto audacia, et scelere principatu, audacter etiam illum, et non sine scelere ab initio gessit, idque non obscure. Siquidem clara voce, omnibus qui aliqua cum Divo Venceslao familiaritate conjuncti erant, ac praecipue Sacerdotibus, quicumque sua sponte Bohemia non decederent, carce¬

rem, exilium, caedem denunciavit. Adjecit materne caesi terrae mandarentur,' sed abjecti, ut in campis jacerent, esca dilanianda canibus, alitibusque. Intra breve igitur tempus vaticinium Divi Venceslai completum fuit, vaticinantis, fore ut a discessu suo, atrium Pauli Presbyteri, Sacerdotibus vacuum redderetur. Correptus inter praecipuos ad supplicium Podivinus quoque, totum biennium in furca sub dio pendens, nulla tabe violari ne dum corrumpi, conficique potuit, donec post haustam terrae hiatu Drahomiram, sepeliretur. Nam quo manifestior graviorque poena appareret, quae merito de crudelissima atque impiissima muliere exigenda fuerat, eo loci, quo adhuc insepulta jacebant ossa occisorum Sacerdotum, terra sua sponte dehiscens Divam Drahomiram una cum curru, et qui simul vehebantur absorbuit, auriga solo incolumi qui ad aram juxta sitam (nunc haud exstat) equo desiliens accurrit, cum forte tintinnabulum tinnire audisset, ut corpus Domini adoraret, execrante illum Drahomira omnibus maledictis. Quare locum eum etiam num, ut execratum, funestumque declinant viatores, qui arcem Pragensem ab occidentali plaga petunt; quamquam terra eodem loci in statum pristinum cohaeserit. Puniri, et illi divinitus, qui Boleslaum assectati, gladios etiam suos adversus Divum Venceslaum strinxerunt: pars enim eorum mente alienata, in rabiemque versa praecipites ex alto deorsum se dabant: quidam in eos gladios, quos nudaverant, incumbere. Ad haec, templi partes, quem prope occisus fuit Divus Venceslaus, velut caedis ipse quoque conscius, aut potius, ut testis foret sceleris sempiterni, nulla ullius opera abstergi, eluique potuit a cruore, quo respersus ex corpore Divi Venceslai fuerat.

Haec tandem tot prodigia, tanquam varia supplicia, Boleslaum exterrueruut, ut mitius deinceps cum Christianis agere, saevitiamque suam adversus illos remittere inciperet. Accessit praeterea novus ex Caesare Othone terror, minitante fratricidii ultionem, cum primum Hunnicum bellum confecisset. Quippe Hunni ex Pannonia usque in Sueviam progressi urbem Augustam obsidione premebant, tanta suorum multitudine, ut dubitaverit Otho, prodire ne in aciem contra tantas copias, an castris se tenere securius fuerit: sed dubitantem Uldricus, Augustae Praesul, in divorum numerum postea relatus, indicto unius diei jejunio, ad ineundam pugnam impulit: certam ei victoriam (si pugnaverit) promittens. Nec fefellit: tantam enim inter Hunnos stragem Otho edidit, ut Lycus Augustanus fluvius, mutatis in cruorem aquis, alveum suum foedaverit. Capti in eadem pugna duo Hunnorum duces, supplicia crucibusluerunt. Ex Caesarianis maxime insignis, Conradus, Othonis gener cecidit. Atque hoc interim spatio, quod per mores hujusce praelii interjectum fuit, Boleslaus, vicum quem inhabitabat, fossis, vallis, moenibus cingendum, muniendumque suscipit; et quo celerius susceptum opus perficiat, vicinae nobilitati injungit, ut certum quisque paterfamilias colonorum suorum numerum operi continuando attribuat. Coepit abnuere operam ejusmodi senex quidam nobilis, inquiens: Exemplum se a majoribus non accepisse, ut aedificandis muris operam aliquam locaret, sed ut potius pro salute principis in campo, et in ipsa acie, sive eques, seu pedes dimicaret. Hic sa?vus Boleslaus (sic jam is passim cognominabatur) solita saevitia incensus: At ego, inquit, nunc statim exemplum in te statuam, quo caeteri admoniti discant parere principibus, non autem imperia illorum contemnere: strictoque gladio miserandum senem confodit, ac denuo vicinis injungit, ut jussa obedienter faciant.

Operi absoluto, cinctoque oppido, nomen Boleslavia manet. Huic oppido cum Otho appropinquaret, missis obviam legatis Boleslaus pacem magnis precibus cum ipsis oppidanis coepit petere. Valde praecise Otho eis respondit, aliter pacem coire non posse, nisi dedito sibi fratricida Boleslao. Porro Boleslaus omnibus rebus ad sustinendam obsidionem necessariis, frumento, pecore, telis, armis, viris instructus in oppido erat. Non ita Caesar foris commeatu abundabat, vacuis ubique ex vicino horreis, et pecoribus longius in sylvas abactis. Unde paulo post factum, ut Caesar ob rerum penuriam mutata durioresententia, animum ad molliora deflecteret. Cum igitur denuo Boleslaus, quamquam satis, ut dixi, instructus, conscientia tamen scelerum timidus gratiam Caesaris ambiret, pacemque oraret, eam his tandem legibus impetravit. Prima erat, ut commissa piacula omnibus modis expiaret. Altera, ut exules Christianos revocaret ab exilio. Tertia, ut tributum nuper remissum

denuo exsolvendum reciperet. Ultima, ut eadem conditione, atque caeteri Germaniaj principes, in nomen Caesaris juraret.

Obsidione soluta, Boleslaus suis praecepit, ut e conspectu suo sepulcrum, et corpus Sancti Venceslai removeant, idque noctu, per multas tenebras Pragam transferant, occulteque sine arbitris condant in aede Divi Viti, ab eodem Venceslao aedificata. Graviter nimirum fei'ebat signa et prodigia, identidem ad corpus sanctum nunc in caecos, nunc in claudos, nunc in surdos edi: putabatque fore, ut illo ad Divi Viti aedem, sepulto. Viro etiam potius, quam Venceslao miraculata edita attribuerentur. Sed vide, ut se innocentia et sanctitas, ut denique ipsa veritas contra astum et improbam calliditatem perfacile defendant. Plaustro corpus impositum fuit, jussusque auriga quantum posset accelerare, ut ante lucem e Boleslavia Pragam perveniret. At aurigam magis equi, quam ipse equos, regebant. Itaque cum primo ad amnem, cui Rochetnicze vocabulum, aquis tunc redundantem, deinde ad Vultaviam adhuc redundantiorem ventum esset, non ponte, ut ille volebat, sed pleno alveo, utrum amnem equi transeunt, pedibus tantum non siccis, mox ultra Vulta viam ad carcerem arci Pragensi subjectum, immobiliter subsistunt, nec inde ulla vi se amoveri patiuntur nisi die clarissimo, cum jam multorum aliorum spectatorum oculis res esset testatissima, corpus Divi Venceslai vectores vehere, id quod obstinare prius illi negabant, quam vincti ad unum omnes e carcere illo dimissi fuissent. Corpus praeterquam quod a corruptione post triennium incolume repertum est, insuper etiam ab omnibus vulneribus erat percuratum, una tantum auricula capiti defuerat, eam Premislava Venceslai soror ad limen templi, in quo occisus frater erat, inventam arcula clausam habuit. Caeterum re, ut gesta fuit, cognita, ne quid de corpore sancto desideraretur eamdem statim Pragam misit, statimque illa capiti suo adhaesit.

Occisus fuit S. Venceslaus anno Domini 937. Vide ^Eneam Sylvium in historia Bohemica cap. 14 et Cardinalem Baronium tomo x. annaliuum, et in notis martyrologii ad diem 28 Septembris.

Vitam, ejus scripsit Adelbodus Episcopus Ultrajectensis, teste Sigeberto in lib. de Viris

Quam nos hic posuimus, descripsit Henricus Canisius in sexto tomo antiqux lectionis: an sit eadem cum illo, quam scripsit Adelbodus, ignoramus: sed cujuscumque sit gj'avis valde et fide dignissima est.

Anno ab Incarnatione Domini millesimo primo, ab Urbe autem condita millesimo septingentesimo quinquagesimo secundo, Othone tertio defuncto Romae, vacante regni solio, cum de principe ageretur subrogando, omnium vota nutu divino ad eum inclinantur, qui tunc in regno potissimus habebatur. Fuit namque eodem tempore quidam dux Bavariorum nomine Henricus, Henrici ejusdem gentis ducis filius (cujus temporibus Sanctus Vuolfangus Itatisponensium praefuit Episcopus), tam bonitate, quam nobilitate regia conspicuus, et universa morum honestate praeclarus. Hic initium sapientiae timorem Domini pleniterest secutus; qui erat omni litterarum studio principaliter imbutus, et totus sana fide, et actione Catholicus. Hic ergo ab omnibus pari voto, et communi consensu omnium arciscitur, divina utique disponente clementia, ut per temporalis regni fastigia ad culmen regni ctelestis pertingeret. Terrena enim bona omnia sicut usu malo a salute praepediunt, sic alios usu bono ad salutem perducunt.

Cumque praedictus rex Henricus ne dum Caesaris, vel imperatoris obtineret dignitatem, apparuit ei Ratisponae Beatus Vuolfangus tali visione. Visum namque est, quod manens in Ecclesia Sancti Emmeramni Episcopi, et Martyris, accederet orandi gratia ad Beati Vuolfangi sepulcrum, in eadem basilica situm; cumque ibidem Dominum et Sanctum Vuolfangum intimis precibus conaretur exorape, subito videbatur ei ipse Sanctus Vuolfangus astare, cumque hujusmodi verbis appellare. Intuere diligenter litteras in muro, quae sunt secus tumulum meum scriptas. Erat autem sicut videbatur scripum solummodo: Post sex. Evigilans vero rex, diuturna tractatione aecum revol¬

vit paucissima hujus visionis scripta. In primis ergo arbitratus, quod post sex dies esset moriturus, multa dispensat pauperibus; cumque dierum sex numerus praeterisset, putavit praedictam visionem ad sex menses pertinere, et eadem coepit timere. Transactis vero sex mensibus, cum nihil infirmitatis in se pateretur, arbitratus est hunc numerum ad sex annos pertinere; i deoque quae et super coepit timere. Dumque sex annorum numerus integer praeteriisset, et septimi anni dies revolutus venisset, ipso die per Apostolicam benedictionem suscepit Caesaris dignitatem. Tunc tandem sentiens qualis esset sua visio, gratias egit Deo, Sanctoque Vuolfango, qui sibi talem dignatus est revelare sublimitatem. *

Unctus ergo in regem Beatissimus Dei famulus Henricus, temporalis regni non contentus angustiis, pro adipiscenda immortalitatis corona, summo Regi, cui servire, regnare est, militare disposuit. Summam etiam diligentiam in amplificabo cultu religionis adhibuit. Ecclesias Dei ditare possessionibus, et immensis ornatibus augere ernpit. Sedes quoque Episcopales Hildinshein videlicet, ubi a puero fuit enutritus, et litteras edoctus, Magdeburge et Argentinam, et Merseburg, quae barbarica imminitate adjacentium Sclavorum vastatae fuerant, restauravit; et tam ipsis, quam aliis Episcopatibus per universum regnum in possessionibus et ornatibus innumera dona distribuit. Hildinsheimensi vero Ecclesiae Sanctum Gothardum divina edoctus revelatione praefecit Episcopum. Quid autem Merseburgensi Ecclesiae prae aliis contulerit, futurorum ex parte volumus notificare. Haec etenim Ecclesia tempore magni Othonis, illius, inquam, qui juxta Lucum fluvium sub Sancto UdalricoPontifice glorioso Hungaros postravit, et reges eorum, Levioam, et Assur Ratisponae principibus hoc fieri adjudicantibus, in patibulis suspendit; assiduis inoursionibus, et hostili vastatione Sclavorum redacta est ad nihilum. Et quia violentiis vicinarum nationum non poterat resistere, in passionibus, in religione, et in omnibus, quae ad Pontificalem dignitatatem pertinebant, penitus coepit deficere.

Accidit autem eodem tempore, ut Magdeburgensis Ecclesiae Archiepiscopus universae carnis viam ingrederetur, etMerseburgensis Praesul propter sapientiam sibi a Deo praestitam, et propter virtutes plurimas, quibus ornatus erat, ob quas et Othoni Magno gratissimus erat, in cathedram Magdeburgensem a praedicto rege, constitueretur. Factum est autem, ut Merseburgensis Episcopatus prorsus destrueretur, et quae potiora erant illius Ecclesiae, in praediis, in ministerialibus, in ornamentis, in ditionem Magdeburgensis Ecclesiae transferrentur, et de quibusdam reliquiis possessionum, quae Merseburgensi Ecclesiae remanserant, Abbatia inibi constitueretur. Quod factum usque ad tempus piissimi Confessoris Christi Henrici sine mutatione permansit. Qui convocatis principibus regni sui apud Chuselingenburg curiam celebravit, atque universis in idipsum consentientibus, Poloniam, et Bohemiam, caeterasque Sclavorum adjacentes regiones, quae fines regni sui vastaverant, debellare disposuit. Congregato itaque exercitu contra praedictas nationes, aciem direxit, et transiens per locum qui Uvalbech dicitur, gladium Sancti Adriani Martyris, qui pro reliquiis multo tempore ibidem servabatur, accepit quo accinctus ex toto corde suo clamavit ad Dominum, dicens: Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantos me, apprehende arma et exurge in adjutorium mihi. Inde progrediens castrametatus est in campo, in quo Merseburgensis Ecclesia sita est, ut videns locum desolatum, ingemuit, et ait: Beate Laurenti Martyr Christi, si tuo interventu has barbaras nationes, ad quas pergo Romano imperio, et religioni Christianae subjugavero; locum istum desolatum, tuo nomini consecratum, divina favente gratia, in pristinae dignitatis statum reformabo. Ut ergo princeps Poloniae et Bohemiae, et caeterorum Sclavorum primates, Romanum imperatorem cum exercitu suo, ut eos debellaret, advenire cognoverunt; collecta innumerabili barbarorum multitudine, in bellum obviam processerunt. Quod regi piissimo per speculatores suos citissime innotuit in omnibus augustiissuissolebat,ad orationis arma confugit. Et invocato super se nomine Domini beatis martyribus Laurentio, Georgio, et Sancto Adriano; semetipsum, suumque

exercitum protegendum cum summa devotione commisit. Cumque omnes communionem corporis et sanguinis Dominici percepissent, ad locum certaminis pervenerunt. Ubi cum rex beatissimus verbis exhortatoriis, quatenus viriliter agerent, animos singulorum confortasset; videns adversariorum innumerabilem multitudinem, clamavit ad Dominum, dicens: Domine Deus, qui conteris bella ab initio, eleva brachium tuum super gentes, quae cogitant servis tuis mala: disperge illos in virtute tua, et destrue eos. protector noster Domine: Deus meus, pone illos ut totam, et sicut stipulam ante faciem venti.

Ilsec eo orante aperti sunt oculi ejus, et vidit gloriosos Martyres Sanctum Laurentium, Beatum Georgium, et Sanctum A- drianum cum Angelo percutiente exercitum suum praecedentes, et hostium cuneos ad fugam propellentes. Et sicut exercitus Sennacherib ab Angelo percutiente contritus est et disperiit; sic omnis ista barbarorum immanis multitudo per virtutem Dei contrita, projectis armis sine effusione sanguinis Christianorum fugae praesidium quaesivit. Quod videns rex sanctissimus, elevatis oculis ac manibus in coelum gratias egit Domino dicens: Benedico te rex coeli, et terrae, qui superbis resistis, et humilibus das gratiam, qui custodisti diligentes te, et glorificatus es in gentibus propter datam nobis de coelo victoriam. Victis itaque barbaris, et quae ad futuram pacem prodesse poterant pactione firmissima stabilitis; rex beatissimus cum suis reversus est ad propria, universis glorificantibus Deum, et laudantibus, qui praestat auxilium omnibus in se sperantibus. Cumque imperator Christianissimus Poloniam, Bohemiam, et Moraviam tributaria fecisset; ob reverentiam Sancti Laurentii Martyris, conculcationem, et destructionem Merseburgensis Ecclesiae, coepit pro misericordiae, et pietatis intuitu respicere, et ad nihilum redactam, in aedificiis, in ministerialibus, in saecularibus possessionibus, in ornamentis Ecclesiasticis in pristinum gradum Pontificalis dignitatis, sicut Deo, et Sancto Laurentio voverat, studuit restaurare. Nec prius ab operibus misericordiae destitit, quoadusque praefatam Ecclesiam ad antiquae statum dignitatis, et honorem pristinae religionis ex integro reduceret. Denique rex gloriosus Episcopum Barobergensem ex integro in suo domate fundavit; terminis videlicet ab adjacentibus episcopatibus concambio legitimo commutatis. Eumdem vero Episcopatum Apostolorum principibus Petro, et Paulo, et pretiosissimo Martyri Georgio attitulatum; speciali jure sanctae Romanai Ecclesiae contradidit, ut et primae Sedi debitum divinitus honorem impenderet, suamque plantationem, tanto patrocinio firmius communiter.

Frater ejus erat Bruno Augustensis sedis Episcopus, qui felicibus ejus actibus invidens, multas ei adversitatum injurias, in quantum potuit, inferebat; et ubi per se non potuit, inferentibus se adjunxit, aliosque ad inferendas exhortando stimulos suae pravae incitationis subjunxit. Cui rex gloriosus non rationem reddebat, verum etiam instructus fraterna dilectione omnia dissimulando, et patienter sufferendo, illum bono vincere satagebat. Quanta autem ejus munificentia, quanta erga Deum ejus benignitas, atque largitas extiterit tam in illa Bambergensi Ecclesia, quam in aliis compluribus locis, manifestis operum declaratur indiciis: solum quippe Deum sibi elegit haeredem, quatenus et ipse in consortium haereditatis aeternae illum assumere dignaretur. Liberos enim, nec secundum carnem habebat, nec expectabat, quia eam, quam pro conjuge habere videbatur, Chunigundam nomine, dicitur nunquam cognovisse. Sed qualiter hoc innotuerit ad communem aedificationem non est praetereundum, ut et castimoniae exemplis erudiamur, et divinorum secretorum admiratione moveamus, considerantes quemadmodum diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; tantis namque ac talibus bonis tentatio deesse non potuit. Invidus.enim omnium bonorum Diabolus, cum thorum immaculatum sauciare non potuisset, zelotypiae livore foedare cogitavit volens saltem famam ejus laedere, cui non potuit corruptionis vulnus infligere; facta est igitur auctore Diabolo suspecta criminis, quae non noverat maculam corruptionis. Sed quia crudelis est, qui infamiam negligit, expurgationis gratia sibi judicium elegit; quod propter duritiam hominum institutum esse cognoscitur. Cumque Deo dilecta ad illud judicium, velut ovis ad occisionem duceretur, ingemuit, et ait: Domine Deus, creator coeli et terrae, qui probas renes, et corda, judica judicium meum, et eripe me, te enim testem invoco hodie, et judicem, quia nec hunc praesentem Henricum, nec alterum quemquam virum carnali commix¬

tione unquam cognovi. Haec dicens stupentibus, ac flentibus universis, qui aderant, vomeres candentes nudo vestigio calcavit, et sine adustionis molestia transiit. Ita Deus' omnipotens vinculum castae dilectionis servavit, innocentiam comprobavit, integritati custodiam humilitatis adhibuit.

Inter haec Beatissimi principis Ilenrici gloria magis, ac magis proficiebat, et gratia Dei erat cum ipso. Non declinavit clypeus ejus de bello, et hasta ejus non est aversa. Apuliam a Graecis diu possessam Romano imperio recuperavit, et eidem provinciae Jsmaelem ducem praefecit qui postea in urbe Bambergensi mortuus, et in capitulo majoris monasterii sepultus requiescit in Domino. Beneventanum monasterium condidit, et omni ornatus decore locupletavit. Cumque civitates Apuliae pertransisset, et quae ad utilitatem, et honorem regni pertinebant, prudenter in eis disposuisset, coepit in infirmitate calculi laborare. Cujus morbi molestiam vir sanctus tanta patientia sustinuit, ut passiones carnis ad custodiam humilitatis Deo sibi collatas assereret, et flagellum correptionis certissimum signum dilectionis affirmaret: fomenta tamen curationum sibi fecit adhiberi, sed nulla medicorum arte potuit liberari. Ingravescente autem dolore ascendit in montem Cassinum petens Beati Benedicti, et Sanctae Scholasticae sororis ejus auxilium; et cum oraret, coepit cogitare, quae de translatione Sancti Benedicti, ejusque sororis audierat, quia videlicet reliquiae eorum dicebantur furtim ablatae, et in alium locum translatae, ideoque coepit de corporali eorum praesentia dubitare: completa vero oratione ad hospitium se contulit ac lassatus, et debilitatus ex itinere in sectulo se collocavit. Cumque obdormivisset, audit sibi Sanctum Benedictum assistere, et ferrum sectorium ad medicinales sectiones aptatum manu tenere, qui dixit ei: Quia sperasti in Deo, et in sanctis ejus, ecce missus sum a Deo, ut per medicinam meam ab infirmitate tua liberaris. Ecce ego cujus ossa furtim ablata esse putaveras praesentiam meam tibi exhibeo, et in argumentum veritatis passiones tuas curabo. Hajc dicens partem illam corporis, quae calculum tenebat ferro medicinali aperuit, et evulso molliter calculo, hiatum vulneris sanatione subita redintegravit, et calculum, quem tulerat in manu regis dormientis reposuit. Quo facto Christianissimus imperator, evigilans pertractavit secum, quae circa se gesta fuerant per confessorem Christi; vidensque calculum, quem manu tenebat, vocavit satellites suos, qui more regio semper sibi assistebant et dixit ad eos: Pontifices, et principes regni nostri ad nos vocare, ut cognoscant, et videant mirabilia Dei, quae ineffabilis, et inenarrabilis misericordia cum potentia ejus fecerunt in me: at illi mandata regis cursu celeri perferentes ad principes, adduxerunt eos; et cum venissent ad eum, dixit eis: Fratres, et commilitones mei, Magnificate Dominum meum, et exaltemus nomen ejus in idipsum, quia ipse esi Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Ipse percutit, etmedetur, flagellat peccatores, et poenitentibus misereretur, Hunc humiliat, et hunc exaltat, quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. En ego, qui heri morti proximus fui, per misericordiam Dei hodie sanus vobis appareo, et acculeum mortis, quem heri gestavi inclusum corpori meo, hodie oculis vestris visibiliter ostendo. His dictis ostendit eis calculum, quem manu tenebat; et ostendens eis vulneris cicatricem omnia qua? per Sanctum Benedictum circa se gesta fuerant, cunctis audientibus ex ordine referebat. At illi videntes, et audientes mirabilia Dei plus, quam possit credi, admirati sunt, et benedicentes Deum, diuque in laudem ejus acclamantes, de incolumitate regis gavisi sunt: rursumque rex ad eos ait: Quas gratiarum actiones, aut quae munera tantis beneficiis condigna medico nostro Sancto Benedicto possumus rependere? At illi omnes judicaverunt eum regia munificentia esse dignum. Rex vero consilio principum suorum ingentia numera in praedis, in auro, in argento, in ornamentis plurimis Ecclesiae Sancti Benedicti contulit; et vale faciens fratribus ejusdem Ecclesiae ministris a Gassino monte hilaris et sanus recessit. Ab eo autem tempore, et deinceps quadam speciali dilectione, et veneratione Sancto Benedicto et omnibus monasticae religionis cultoribus studuit deservire, et in amplificandis, et rebus protegendis Ecclesiasticis benignus, et devotus pater existere.

Inde iter faciens Romam pervenit, ubi a Benedicto VIII Papa benigne, et honorifice susceptus, quantas miserationes, et beneficia per Sanctum Benedictum, ei Dominus contulerit, indicavit. Apostolicus vero gratias egit Deo pro omnibus beneficiis suis, et pro salute regis, et totius populi catholici

Chapter 30 of 37