Skip to the text

Pars 9

Itaque anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, Kalendis Martiis, Ludo-

vicus Rex Christianissimus, nihil fractus superiorum temporum laboribus et expensis, quas in priori expeditione fecerat; cum tribus liberis, Philippo, Joanne Petro, e Massiliae portu solvit, adjuncto etiam sibi Navarrae rege, et permultis Ecclesiarum praefectis et nobilibus. Ut autem facilius terram sanctam recuperare possent, consultissimum ejus visum est, ut regnum Tunetanum, quod magna in Syriam navigantibus objiceret impedimenta, ante omnia in suam redigerent potestatem. Jam ceperant portum Carthaginis, qui Tuneto haud procul abest, et ecce morbus, qui illo anno iis in locis mire grassabatur, in Christianorum exercitum invadit, ex regis filiis tollit Joannem,tollitipsum quoque sanctissimum regem cum multis e nobilitate et plebe. Qu?m sancte autem et pie a vita migrarit Christianissimus rex, gener ejus Navarrae rex Tusculano Episcopo perscripsit. Nam correptus morbo, non cessavit laudare Deum, saepe illam orationem interserens: « Fac nos, Domine, prospera mundi despicere, et nulla ejus adversa formidare. » Et pro illis quos secum adduxerat, ita orans: «Es, Domine, plebi tuse sanctificator et custos. » Morti propinquus, voluit se cprporis Christi Sacramento muniri. Cumque sacerdos id ei ostenderet, perquireretque, num crederet ibi esse filium Dei, respondit minus apud se habere dubii, quam si videret Christum in coelis. Jam supremum trahens spiritum, suspiciens in coelum, ait: Introibo in domum tuam, Domine, adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Quibus dictis, felicissime obdormivit in Domino.

Ejus morte non mediocriter consternato Christianorum exercitu, et Saracenis laetantibus Carolus Siciliae rex, in bellis strenuus, cum multo milite advenit, auimosque Christianorum confirmavit. Etsi autem longe plures essent barbarorum quam Christianorum copiae; non tamen ausi fuere cum nostris instructa utrinque acie committere, sed levibus praeliis et crebris excursionibus non mediocriter vexarunt Christianos. Tandem obsidione pressi a nostris, coacti sunt pacem petere, quae his potissimum conditionibus confecta est, ut omnes Christiani, qui in eo regno captivi tenebantur, abirent liberi: et ut Dominicanis et Franciscanis, atque aliis libera esset facultas toto illo regno Christum praedicandi credeutesque baptizandi, utque rex Tunetanus regi Siciliae annuum tributum quadraginta milium aureorum persolveret.

Obiit autem piissimus rex Ludovicus vicesina quinta Augusti, et tum in vita, tum post obitum multis claruit miraculis. A Bonifacio Pontifice, ejus nominis octavo, in sanctos relatus est. Robertus Gaguinus libro septimo de gestis Francorum testis est, in archivis Caroli quinti regis Gallorum repertam esse chartulam praeceptorum, quae hic sanctus rex filio suo primogenito, dum Tunetum obsideret, dictavit et scripsit: eamqueex Caroli thesauro receptam, Girardum de Montaguto regium scribam, Carolo exhibuisse anno salutis millesimo trecentesimo quarto. Ea praecepta et institutiones habentur etiam in manuscriptis codicibus, unde nos ea stylo mutato descripsimus.

Institutiones sanctissimae, Philippo primogenito filio a S. Ludovico rege sub mortem

propositae.

Fili mi, ante omnia diligenter in eam curam incumbe, ut diligas Deum: nemo enim potest esse salvus, nisi Deum amet.

Cave ne unquam admittas peccatum mortiferum; sed omnia potius ferre velis genera tormentorum, quam aliquaim talem perpetrare culpam.

Cum adversa accidunt, feras aequo animo, et cogita te commeruisse: atque ita lucrum tibi inde accedet.

Cum rebus prosperis frueris, humiliter agas gratias Deo, ne inde animo elatus^ efficiaris deterior, unde te oportuit fieri meliorem.

Crebro confitearis peccata tua, deligasque tibi sapientes confessarios, qui te possint instituere et docere, quid agere, quid vitare oporteat; et coram illis ita te compares, ut audeant sincere te reprehendere, et vitia tua indicare tibi.

Officium divinum devote auscultes: facessant ibi fabulae et nugae, nec oculi huc atque illuc circumferantur: sed ores Deum ore, et etiam meditante corde, idque praecipue sub sacrificio post peractam consecrationem.

Animo sis 'pio et humano erga pauperes et calamitosos homines, iliisque pro viribus opituleris.

Si quid angat animum, id mox explices confessario tuo, aut alicui viro bono: fiet ut facilius id feras.

Da operam, ut quorum uteris consuetudine et familiaritate, ii sint homines probi et integri, sive religiosi illi sint, sive saeculares, et cum illis libenter misce colloquia: porro nequam et improborum virorum commercia devita.

Sermones,! qui fiunt de Deo, publice et privatim lubens audias, preces quoque et condonationes, sive indulgentias studiose expetas.

Amato bonum, odito malum omne. Ubicumque fueris, nemo ausus sit quidquam ejusmodi te praesente eloqui, quod alliciat ad mortiferum peccatum, aut alterius famae deroget nec tu unquam de ullo male loquaris obtrectandi animo.

Non patiaris quemquam, te audiente, perverse de Deo, aut sanctis ejus loqui, nec id sinas impune abire.

Crebro gratias agas Deo pro bonis omnibus tibi ab illo collatis, ut dignus fias potioribus ejus beneficiis et augeri.

In administranda justitia sis rectus et severus, et ita ut leges praescribunt, eam exerceas ergh subditos, neque ad dexteram, neque ad sinistram deflectens, pauperumque querimonias non rejicias, donec veritas innotescat.

Si quis habeat adversum te querelam aut controversiam, semper ab illo stes contra te ipsum, donec rem certam comperias. Ita enim fiet, ut consiliarii tui fidentius justam ferant sententiam.

Si quid possideas rei alienae, etiamsi id acceperis a majoribus tuis, incunctanter restituas justo possessori, ubi certo id constiterit. Sin autem dubia res est, cura, ut viri sapientes accurate et sine mora inquirant. Id enim vel maxime studere debes, ut qui sunt in ditione tua, pace et justitia fruantur, in primis homines religiosi, et qui in Clero sunt.

Parentibus tuis debes amorem, reverentiam et obedientiam. Beneficia ecclesiastica non conferas nisi bene dignis, et qui nulla ejusmodi beneficia habeant, idque ex consilio bonorum virorum.

Bellum praesertim adversus quemlibet Christianum, sine multo consilio vide ne suscipias. Si necessitas cogat suscipere; Ecclesias et insontes nullo patiaris damno affici.

Si qua existat vel tibi, vel subditis contentio, vel bellum, quoad poteris, componere et sedare coneris.

Vide ut bonos habeas praetores et magistratus, et de illis solerter inquiras, uti se gerant-

Semper sis addictus et devotus Romanae Ecclesiae, ejus Pontifici haud secus, atque spiritalis patri te morigerum praebeas.

Da operam, ut impensae tuae moderatae sint, et rationi consentaneae.

Sub tinem hortor etadjuro, te fili mi, si me contigerit ante te migrare ex hac vita, ut toto regno Franciae pro anima mea cures offerpi Deo preces, et Missae sacrificia.

Ad extremum, fili charissime, quidquid

.ominis ibnuJ

boni potest bonus et pius parens precari filio suo, id ego precor tibi: Sacrosancta Trinitas et sancti omnes servent te ab omni mado, praestetque tibi Deus gratiam recte semper agendi, et ipsius faciendi voluntatem; ita ut ille per te honoretur; et nos possimus post hanc vitam pariter esse cum illo, eumque contemplari et laudare per infinita saecula saeculorum. Arnen.

Sanctus Ludovicus natus est anno Domini 1214 obiit anno 1270. Regnavit annis 44. in sanctos relatus an. 1296.

Amadeus Sabaudiae dux tertius, natus est gx ^udpvjco duce Sabaudiae secundo, et Anna filia Jani regis Cypri, anno a partu Virginis millesimo quadringesimo trigesimo quinto. Hic nondum infanfiara egressus, sponsus designatus fuit lolandae filiae primogenitae Caroli septimi Christianissimi Gallia-

rpm regis. Adolescens, ap pene puer initium operum suorum suorum semper ab oratione ducebat neque antea cum hominibus agere ^ojebat, quam divino Missae sacrificio aumppc^Oj, e^ conciliando sibi numini operam ^edisset. Et quoniam in itinere spiritualis yji^ multa occurrunt pericula, partim a naturae. fragilitate, partim ab invidentia, et Daemonum, ducem elegit non minus jSAflqtum, quam doctum eumque perpetuo sibi adesse' voluit, ut ejus consilio, et admomjtjqpe regeretur. Is fuit Magister Joannes ^qpppnius ordinis Sancti Francisci, ex Monte ragim vi£ aeque doctus, ac sanctus. Hunc vj^.ujm, ut parentem coluit, ut magistro fidem habuit, et Cum eo negotia animae suae omnia Jjbprrime communicabat. Quod vero attinet ad naturalia, sive Dei dona, sive naturae vitm cum venustate corporis conjunctam habebat incredibilem facilitatem, et comitatem, sed cum his boniS admiscuit divina providentia morbum incurabilem, et foedum, qui dicitur epilepsis, sive morbus comitialis: quod flagellum vir Dei, non ut flagellum, sed ut fraenum ad peccata multa vitanda,

sibi a Deo Patre amantissimo, datum existimabat; cum enim subirent animum, quae illum extollere potuissent, opes, honores, potestates, imperium, mox aderat medicina a Deo parata, morbus epilecticus, qui tumorem omnem abjiciebat. lljaijue non raro famulos suos, ipsi compatientes dulcissime consolabatur dicens, Deum magis homini propinquare, cum eum flagellat, quam cum consolatur. Id quod est consentaneum divinis litteris, in quibus legimus dictum fuisse Tobieeab Angelo sancto: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te, et in Psalmo legimus: Cum ipso sum in tribulatio - ne, et Apostolus dicit: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem ille filium, quem recipit, et alias Apostolus addit: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tenta dones varias incideritis. Sed his omissis ad historiam revertamur.

Cum ad annum aetatis octavum decimum pervenisset Amadeus, hortante patre, Iolandam sibi olim disponsatam accepit uxorem; sed ad Sacramentum conjugii non sine multis precibus se praeparavit, ut ejus solita pietas, et patris spiritualis admonitio, et doctrina requirebant. Vixit autem cum uxore tam pacifice, et concorditer toto vitee suae tempore, ut plane intelligi posset, auctorem hujus conjugii non alium fuisse, quam Deum. Interim accidit, permissione divina, ut virtus optimi principis magis elucesceret; ut

fratres ejus, videntes eum a patre plus omnibus diligi, invidentiae morbo adurerentur. Et res in apertum bellum erupisset, nisi Ludovicus dux, et pater, cum rege Galliae egisset, ut Philippus, unus ex fratribus, et caeteris ardentior, carceri manciparetur. Sed sicut fratres Amadei imitati sunt fratres Josephi patriarchae, in ipso Josepho sine ulla causa injusto odio prosequendo: sic et pius Amadeus imitatus est incredibilem charitatem sanctissimi Josephi, in reddendo bona pro malis, et vincendo in bono malum, ut Apostolus jubet. Vix enim Ludovicus pater obierat, et Amadeus in ducatu successerat, cum Philippum fratrem e carcerihas liberari curavit: nec per legatos id effecit, sed ipse in Gallias profectus, cum rege non solum egit, ut Philippus e carcere educeretur; sed etiam curavit, ut Margarita filia ducis Borborth fratri suo Philippo in matrimonium conjungeretur, et ipse partem imperii sui eidem donavit. Heroica -plane charitas, etChristranissima virtus, sic diligere inimicos: hoc est esse verissimum Christi discipulum, et imitatorem. Nam ne ipse quidem patriarcha Josephus ad hunc apicem charitatis pervenit, ut fratres suos, a quibus venditus, ac pene necatus fuerat, ad partem sui principatus admitteret.

Sed ea quae dicta sunt de charitate sanctissimi ducis Amadei erga fratres ingratos,; et malos, ab iis quae dicenda restant, superantur. Philippus dacis Amadei germanus,

non contentus honore, quo eum dux affecerat, iterum in hostem ex fratre mutatus, coacta milithm armatorum multitudine,1 arcem, in quam se dux contulerat, circumdare, ' eamque vi capere aggreditur. Sed Amadeus verissime Deum amans, ^ prbbtm1 ^61^' ' inimicos etiam diligens, et assuetus reddere 1

bona pro malis, atque in adjutorio Deiconfidqh^ ‘A^eWti' 'jusyitl pbrtHS arcis, et sid^sC'11 fratrem armatum' et rhinacem vocans, sic pie, sic amanti;' ‘^ic divine locutus eSt,,lui“' fratrem ab odio et furore hostili ad pacem, et charitatem vere Christianam, et vere fratrem converterit. Sic triumphavit triumpho nobilissimo de hoste generis humani, cujus

proprium est serere inimicitias etiam inter amicos, et fratres. i.-il

Extincta inimicitia Cum fratre, exorta est sinistra quaedam opinio inter magnates de imperitia DUcis ad regendos populos: pro* pterea quod omnium sollicitus videretur de spiritualibus exercitus et de pauperibus sub¬

levandis. Sed hanc sinistram opinionem prudentissimo consilio facile superavit, et extinxit. Instituit enim inter in Gallias ut cognatum regem viseret: atque ad hoc iter invitavit majorem partem principum suorum. In eo itinere multis iu locis honorificentissime exceptus fuit ut cognatus regis; et cum ad regem pervenisset, incredibile est, quantis honoribus affectus fuit tum ab ipso rege, tum etiam ab omnibus principibus nobilissimi illitts regni. Ex ea re didicerunt ah- \ lici ducis, quam magnifacefe deberent idu-;i cera suum, quem tanti fieri ab uhi verso Galliae regno ipsi vidissent. Itaque ab eO tem^1 pore nemo ausuS: fui t ‘reprehendere pietatem 1 ptfUfelpiS SUi,1 tjftaltfi ttdfhf Fabii1 bt1 degua glcn! ' riari, si quid shpereUVetaWiho' debereilt.

Quod autem Amade^S noti abhorreret ab armis, quando' justa causa bbllahdrsePffer^' ret1; docuit infelix exitus Constantini ‘ultimi imperatoris G raeeorUm. ‘ Ferunt 1 enim tutte ' Atnadeutn ducem uiagno' ielo misisse" ittPe1*-! lopohessum exercitum Satis' bfcpibsufe, 'ttt-OA'11 regio a Turearum fbrore defenderetur. Et'1 cum paulo post Pius secundus Pontifex Ma- 1 ' ximusin cortcilio Mantu aho prJbsidertS; vOi! caret principes GhriStianos'ad belltlm;sacrum‘ contra Mahometanos, ipse in1 primis adfuit, ' promptus ad Opes esset, pro Christi religione-1 profundendas. Quod etiam' facile co.giiosci potuit, qUando Jacobus NothUs NicOSiiB Epi- 1 scopus dimissa dignitate episcopali; adhaesit"1 1 litifldFiW tt1 'SibifddStf3 rege legitimo expulso, regnum CypfHhva^* sit. Tunc enim magtfo ardore animi Amadeus' co egi teiebeitafif, 'ti 1/ ifegn u tfi, ' Si 1 jjdSSet;' frdti&D peiaret; praesertini cont Cariotta regni hae^'1 res ad dum vefrissetJ Sib ^enim1; decebat; 'iit'1’ piissimUs princeps proprias offensiofies ebt^' frater-na charitate facile condo naret;' 'sed offensiones Dei, et reipublicae Christianae11 pro viribus ulciscbrefur.,,'d)i /ii> fimir^olim!

Sed una in re videttar hic Sanctissimus1!■ princeps; plane1 Cxcelluisse1: ea est ttiiseriebr^: dia erga pauperes. -Non' ehira surda1 laUrenltt^q di vit Do minum ■ dicentem!:! Venite: benedicti Patris mei. Esuriei enim et dedistis mihi man- 1 1 ducare, et quae sequuntnri et^Salomotiem ‘ qui ait': Fceneratur Domino, qui miseretur pauperis, et Angelum dicentem ad Tofoiam i»;' i Eleemosyna amorle Uberat, et ipsa est, quse purgat peccata, et facit invenire misericoi-d-iam; ■ et vitam aeternam. Et denique Bbatum Apostolum admonentem divites, ut fauile tribuant '! et communicent opes suas, et thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant vitam. His, et aliis id genus Spiritus sancti oraculis eruditus optimus princeps in pauperes alendos, et vestiendos liberalissimus erat; neque contentus erat solo ministerio famulorum in pauperibus reficiendis, sed ipse propriis manibus ad mensam illis ministrabat; certus, se Christo in pauperibus ministrare, cum Dominus dixerit: Quod, uni ex minimis fratribus meis fecistis, mihi fecistis. Accidit aliquando, ut legatus quidam nescio quo magno principe missus, cum duce Amadeo colloquens, peteret, an non aleret magnam copiam canum venaticorum, cie more aliorum principum; respondit Amadeus, ingentem omnino numerum canum optimorum a se nutriri; quos si placuerit videre, sequenti die, tali hora adesset. Adfuit ille ad horam indicatam: et Dux introduxit legalum in proximum triclinium, unde in subjectam aulse planitiem prospectus eraf. Ibi mensam illi admirabundo oblongam, stratam, et cibis omnis generis refertam, accumbentesque ad eam mendicos quam plurimos ostendit, atque hisce hominem verbis affatur: Isti, vir amice, canes sunt, quibus in vita hac, cujus brevis, incertaque periodus est, coelum ego venor, alimentaque mihi comparo, quae manna omni prsestantiora famem mihi in perpetuum sistant. Ac dicenti inter alia legato, inveniri saepius homines improbos, inertesque, qui paupertatem simulent, et medicando, quam manibus laborando. quae ad victum necessaria sunt, comparare sibi velint; respondit Dux: Nolim, inquit, tam anxie ista inquirere: nam si in actiones nostras sic inquireret Deus, male omnino nobiscum ageretur; sed ille pius, et clemens Solem suum orii'i facit super bonos, et malos, et pluit super justos, et injustos. Sic et nobis melius est, in tanta multitudine bonorum eleemosynam dividere in aliquos indignos, quam dum paucos indignos repellere a nostra Jiberalitate curamus, plurimis vere’pauperibus injuriam faciamus.

Neque yero solum in pauperibus singulis liberalissimus erat pius princeps, sed etiam in publicis aedificandis hospitalibus, et monasteriis, et in ornandis, et pretiosa supellectile ditandis Ecclesiis magnificentiam suam, et pietatem ostendit. Usque ad hanc diem conservari dicuntur Vercellis pretiosissima sacerdotalia indumenta, quae piissimus dux Amadeus Ecclesiae Sancti Eusebii dono dedit. Suscepit etiam aliquando pere¬

grinationem ad Urbem, ut videret loca sancta, quibus Romana civitas abundat. Profectus est autem non ut magnus princeps, sed ut homo incognitus, et cum vestibus peregrinantibus accommodatis, et incredibili humilitate, et religione Ecclesias, et sanctuaria Urbis obivit. In eleemosynis solum largiendis tum pauperibus singulis, tum xenodochiis, non se pauperem peregrinum, sed opulentum principem demonstravit. Siquidem magnam argenti, et auri copiam in ejusmodi sancta loca effudit, ac potissimum ' ad memoriam principis Apostolorum, nou aurum solum, et argentum, sed etiam gemmas pretiosissimas dimisit. Obivit postea et aliam peregrinationem cum uxore Iolanda ad sacrosanctum linteum, in quo passionis Dominicae vestigia, non sine insigni mira, culo impressa cernuntur. Obivit autem eam peregrinationem non sino magno labore, et fatigatione semper pedes, ut passionis Dominicae cum ipsa sua conjuge particeps fieret.

Porro ad eleemosynas et peregrinationes, adjungebat etiam frequentes orationes, et jejunia; neque desunt, qui existiment, frequentia jejunia in causa fuisse, ut rarius morbo illo suo familiari vexaretur. Neque vero religiosae et prae exercitationes impediebant eum quominus conservaret majestatem principis, qualis eum decebat tum in alenda numerosa familia, tum in stipendiis militibus numerandis. Noverat enim Patriarcham Josephum, moderatorem ^Egypti, et Davidem Hebraeorum regem, et nostros, Henricum imperatorem Romanum, et Ludovicum regem Francorum, sine detrimento pietatis potuisse regna, et imperia debita cum auctoritate gubernare. Illud tamen pii Principes, et in eis noster Amadeus, diligenter curabant, ut ab aula exularent mimi, parasiti, gnathones, inutilia terrae pondera, et multo magis blasphemiis, vel perjuriis addicti; neque ii soli, sed etiam mendaces, detractores, uxori, et alii id genus improbi. Illud autem admirabile est, et proprium eleemosynarum emolumentum; quod cum tam liberalis, et quasi prodigus videretur dux Amadeus in eleemosynis largiendis: tamen fratribus plurima largitus est, et sororibus dotes statui ipsarum congruentes dedit; et nulla nova populus vectigalia, vel tributa imposuit. Sic tamen serarium, quod inane repererat, cum regnare inciperet, replevit, ut jurisdictiones varias redemerit,

quas principes superiores coacti alienaverant. Itaque verum est non solum in vita futura, sed etiam in praesenti, quod Sapiens scriptum reliquit: Qui miseretur pauperum, f cener atur Deo.

Ad has virtutes Sancti ducis accessit diligentissima cura praeponendi in omnibus civitatibus optimos judices, quos videlicet ipse nosset simul valde peritos* et valde probos. Nam etprobitas sine scientia parum prodest, et scientia sine probitate multum obest. Denique accessit eximia patientia in adversis. Quae virtus virtutes omnes perficit, quod Sanctus Jacobus docet, cum ait: Patientia opus perfectum habet: cujus rei rationem reddit Sanctus Cyprianus, cum demonstrat, sine patientia nullam virtutem, ac ne ipsam quidem charitatem, diutius posse subsistere. Donavit Deus servo suo Amadeo filios sex, et filias tres; quae felix proles dici potuisset, nisi Carolus primogenitus, qui solus idoneus per aetatem erat ad regimen populorum, et in cujus virtute pater non parum acquiescebat: paucis mensibus ante obitum ducis raptus fuisset. Flagellum hoc Dei non potuit non sentire dux pater, sed ita sensit, ut continuo divinae voluntati acquiesceret.

Agebat jam princeps optimus annum tricesimum septimum aetatis cum Vercellis in morbum incidit; et quamvis stella crinita quae paulo ante in coelo apparuerat, significare crederetur mortem magni alicujus principis; ipse tamen ab alio diviniore lumine illustratus constanter praedixit finem vitae suae jam propinquare: quin etiam, ut ferunt, diem ipsum signavit, in quo de hoc.mundo migraturus esset. Itaque tamquam certo brevi moriturus sepulcrum sibi delegit, non excelsum, neque pretiosum; sed congruens vitae suae, quam semper duxerat, humile et vulgare, infra gradus videlicet arae majoris sacrae aedis Sancti Eusebii, quae est Vercellis, ut non possent Sacerdotes ad aram sacram ascendere, quin sepulcrum principis pedibus calcarent. Quod ego do industria factum reor, non solum ob amorem humilitatis, sed etiam ut Sacerdotes facilius meminissent animae ipsius, cum in ipsa ara pretium nostrum Domino Deo offerrent. Itaque propinquante die ab ipso praedicta, susceptis de more fidelium sanctissi¬

mis Sacramentis, nominavit uxorem Iolandam tutricem filiorum, qui tres tantum superebant, et natu maximus septennis erat. Deinde vocatis ad se uxore et filiis, et praecipuis magistratibus commendavit illis quae ipsi praecipue semper cordi fuerant, his verbis: Facite judicium et justitiam, et diligite pauperes: et Dominus dabit pacem in finibus vestris: haec locutus paulo post sanctae fiduciae plenus migravit ad Dominum, die tricesimo Martii anni millesimi quadringentesimi secundi. Mortem ejus gloriosam indicaverunt Vercellis, ubi mortuus est, lumina visa supra arcem accensa divinitus, et cantus Angelici supra eamdem arcem audiri. Apud Taurinos autem, ubi fiebant publicae supplicationes ad Deum pro vita ducis graviter aegrotantis, visa est in aere coram multis millibus hominum, sedes sublimissima, ac ipsi soli aequalis, in qua sedere conspiciebatur dux Amadeus, luce candidissima circumdatus. Secuta sunt postea miracula plurima, et maxima, quae gloriambeati ducis testificabantur. Sed et dum viveret hic beatus princeps, miraculis claruisse dicitur, praesertim cum in civitate Parisiensi pridie nativitatis Sancti J oannis Baptistae, solemni ritu ad honorem sanctissimi Praecursoris facem admovisset rogo lignorum unde magnus ignis excitabatur. Quam quidem caeremoniam rex ipse peragere solelat, sed eo anno, cum adesset dux Amadeus, rex illi pium hoc officium cessisse dicitur, ac paulo post a duce aliquos aegrotos praesentes solo tactu curatos ferunt. Quia vero Episcopi, qui ad funus ducis defuncti celebrandum convenerant, neque audebant sine beneplacito Apostolico optimum principem sacris caerimoniis honorare: et tamen injuriam sibi videbantur facere animae illi sanctae, si pro ea Domino supplicarent: elegerunt mediam quamdam viam. Haec fuit, ut prima die, et nona Episcopus Vercellensis caneret solemnem Missam de Beatissima Virgine Maria: Archiepiscopus Tarantati ensis Missam pro defunctis generatim. Si quis miracula singula cognoscere cupiat, consulat librum Italia lingua scriptum de vita Beati Amadei, ducis tertii Sabaudiae, a reverendo Patre Donno Petro Francisco Maleto canonico regulari Lateranensi, anno Domini 1613. Obiit beatus princeps anno Domini 1472, cum vixisset annos 37.

A Venerabili viro Gregorio Subiensis KiEccle. Cathed. Viln. canonico, ex bonis Auctoribus

cum fide descripta.

Immensa atque inexplicabilis Dei sapientia, quse habitat in consilio, eruditisque interest cogitationibus, cujus est aequitas, prudentia, et fortitudo, per quam reges regnant, legum conditores justa decernunt; sic mundum nostris subjectum oculis gubernat, rebusque consulit humanis, ut pro temporum necessitate, viros Ecclesiae suae idoneos, sanctimoniae notis insignes, ac omni virtutum genere conspicuos diversis saeculis assignet. Ita mundi nascentis exordio, ante legem exaratam Patriarchas: progressu temporis, ante gratiae statum Prophetas: demum post Filii sui salutarem in terras adventum, fidei antesignanos, et primos sacri Evangelii praecones Apostolos: ejusdemque acerrimos propugnatores, invictos Martyres; item optimos reipublicae divinis a Christo formatae legibus praesides et rectores: tum singulari sapientia prccstantissimos Episcopos, et Doctores; denique ex aliis hominibus multitudinem prope innumerabilem suffecit, qui posteris et recte vitam instituendi norma, et duces aeternae felicitatis capessendae existerent. Ex hoc postremo numero unus est immortalitate dignus inclytae potentissimorum regum stirpis Jagelloniae Divus Casimirus, quem summa rerum omnium effectoris bonitas tutelarium, ac Patronum Poloniae, Lithuaniaeque veluti quoddam specimen, totiusque probitatis pulcherrimam effigiem contemplandum, imitanduraque proposuit. Natus is est Cracoviae, nobili in primis ac primaria regni Poloniae urbe, anno partae salutis millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo, tertio Nonas Octobris, ipso diluculo, qui dies tum victoriae quam pater ejus Casimirus in Crussia de Crucigeris insignem reportavit. Arcemque Papoviamjvi oppugnando cepit; tum Georgii Codiebradii.Bohemorum regis legatione jure amicitiae efflagitantis, regnique Bohemici insignia eidem Casimiro regi Poloniae ultro deferentis,- fuit illustris.

Agebatur jam tunc annus sexagesimus quartus ex quo Jagello dux Lithuaniae bellicosissimus Olgerdi filius, Gedimini Nepos ab Yitenne Romano viro principe genus ducentium, Urbano sexto Pontifice Max. Ecclesiae Romano clavum tenente, Christi fidem amplexus, et sacro baptismatis fonte initiatus Wladislai nomen sortitus est. Hic in regem Poloniae electus, ex freenza (post Maria dicta) Hiloviensis ducis filia, stirpem ac spem familiae Wladislaum, videlicet, post felicem progenitoris sui obitum, simul Hungariae ac Poloniae regem; et Casimirum, Divi Casimiri (de quo nobis sermo est) patrem suscepit: penes quem dum post immaturum Wladislai fratris decessum regni Poloniae administratio esset, nupta ei Elisabetha Alberti Austriaci Romanorum, Hungariae, et Bohemiae Serenissimi regis filia, sex ei liberos, nimirum Wladislaum qui Bohemiae et Hungariae rex fuit, deinde Divum Casimirum, post Joannem Albertum, Alexandrum, et Ngismundum reges Poloniae, et Fridericum tituli Sanctae Luciae cardinalem Archiepiscopum Gnesnensem, partu edidit secundo. Inter omnes Divus Casimirus velut inter clarissimas gemmas speciosissimus carbunculus inituit. Ab incunabulis enim summa cura, diligentique educatus, una cum lacte, ea semina virtutis imbibit, quae deinceps per reliquam aetatem adhaeserunt. Sexennis adhuc puer praeclaris moribus, bonisque litteris erudiendus optimis praeceptoribus a parentibus traditus, tantum profecit, ut in omnibus progressum ejus qua oculis, qua auribus accipientibus non mediocrem admirationem excitavit. Erat in eo rara indoles animi, egregia corporis forma, mores candidi, suaves, sine fastu, quibus assequebatur, ut quibus uteretur, carus, acceptusque esset. Certe molliter, et in deliciis educatus dives ac opulentus princeps, in maxima affluentia rerum, juventaeque licentia, praeclara specie, habituque corporis adolescens sui potens fuit; et cum transgredi potuerit, non est transgressus, nec mala gessit in vita sua.Labentis hujus saeculi gloria contempta, post aurum non abiit, et in thesauris pecuniae non speravit, dum hic non habere se civitatem permanentem contemplans, divini amoris facibus inflammatus, omne studium ad futuram inquirendam non manufactam in ccelo convertit, ubi thesauros nec aerugo, neque tinea demolitur, nec fures effodiunt. Perpetuo autem memoriae ejus inerat divinum illud oraculum, quod regius Vates, coeleste domicilium adire cupientibus, inculcat: nimirum in montem Domini neminem ascensurum, nec quemquam in loco sancto ejus fixurum pedem nisi qui fuerit innocens manibus, et mundo corde, qui non acceperit in vanum animam suam, nec juraverit in dolo 'proximo suo. Quamobrem vehementi ille gloriae perennis aestuans desiderio, ut jucundissimam beatorum patriam consequeretur, ad eam regulam omnes actiones suas conformavit, quam praefato oraculo universis vitae Christianae sectatoribus praescribi animadvertebat. Nec est dubium vitam ejus omnium virtutum ornamentis conspicuam regni proceribus, aliisque cujusvis ordinis hominibus, vitae bene ac laudabiliter instituendae fuisse exemplar. Vitio rupi omnium fuga talis ac tanta in eo fui,t, ut etiam quamvis eorum speciem diligentissime caveret. Proinde luxum vestium et lecti mollitiem, tanquam peccandi fomitem declinans, uti nuda humo pro cubili, et ex horridis equorum seris comparato cilicio, aliisque verberum asperitatibus velut cupidatatum moderatricibus teneram carnem, non minus saepe quam avide Christi cruciatuum salutis nostrae causa susceptorum memorem affligere solebat. Divis omnibqs* ac praecipue Beatae Mariae Dei Parenti, benignissimaeque hominum Patronae maxime addictus erat, quam a se metris singulari artificio elaboratis, et pulchro schemate, pene omnia Incarnationis Dominicae mysteria claudentibus, quotidie in terram fusis genibus pio affectu salutabat. Caeteris porro religiosis officiis, piisque ritibus cum in aede sacra peragerentur; adeo frequens intererat, ut eum saepius in templo, quam in palatio, saepius in patrum linteatorum, piorumque Sacerdotum choro, quam amicorum, regiorumque aulicorum ccetu videres. Quo tempore saepenumero a sensibus abadienatus, atque extra se positus, eo

animi ardore precibus vacabat, ut cibi atque potus immemor; nisi saepius sub prandi aut coenoe horam a parentibus missis nuntiis,, domum corporis reficiendi causa revocaretur; totos dies sine epulis esset transacturus. Sed neque tamen diurna hac orandi assiduitate contentus erat; nisi etiam intempesta nocte e strato persaepe consurgeret, e cubili se clam etterret, et pedes discalceatus, nullo teste precandi causa aedem sacram aditaret. Et quoniam plerumque (id (juod moris est) obseratis ostiis ab ingressu prohibebatur; satis religiopi, satis Deo, sibique factum putabat si nimirum sacras valvas salutasset, lacrymis religiosa limina rigasset; atque hoc pacto in precibus pernox ad fores templi perdurasset.

Quo loco saepissime sub auroram a nocturniscustodibuSp atque vigilibus humi, (.oto corpore pios.tratps,, precibusque iqtentu§, est repertus. Verum p.nimverp parvi hanc corporis molestiam aestimans, vere egregius, ac sanctus juvenis, adeo multis in rebus ‘innocentem ac delicatam carnem suam vexabat, ut eum non carnem spiritui subjugare» quod ab Apostolo traditum esse divina* litterae perhibent; sed penitus in carne sine carne vivere voluisse putares»; Equidem in respuendo, et contemnendo, blandissiqias dominas cupiditates constantissimus, in refrenando omnes illicltee voluptatis illecebras, vigilantissimus in abstinentia, a cibo et potu religiosissimus, in somno, caeterisque rebus ej,gsmodi, atque carnis commoditatibus parcissimus fuit,, Adeo in aula regia non aulicum, aut slirpem rggiam degere, verum in claustro religiosae disciplinae assuetum Christi athletam vitapi instituere arbitrarere. Ac de hoc rigore vita;, etiam dum morbi vis eum lecto, aliquando affixisset, nihil omnino remittebat. Quadam vice dum a medicis juberetur, diebus interdictis ab Ecclesia, lacte, et similibus vesci; adduci nullo pacto potuit, ut obsequeretur eorum consilio, (ft recuperandae sanitatis gratia, vel latum unguem a sanctissimae Matris Ecclesiae placitis descisceret. Quam tam raram nobilissimi juvenis, atque singularem erga sanctissimam Christi sponsam observantiam, ea est ratione divina bonitas remunerata, ut nihil neque abstinentiae rigor invaletudinem corporis promoveret; neque hujus imbecilitas animi alacritatem, atque perlectae vitae studium retardaret. Quippe qui numine revelante jam didicerat, neque infirmitatem istam menti nocituram, et humana remedia, si quae essent, nequicquam profutura. Ad hasce ejus eximias virtutes, summa quoque aegritudinis tempore patientia, et dolorum omnium contemptus accedebat. Et quidem semper sive dum morbo laborabat, sive dum corpore bene habebat, cum in aliis rebus omnibus tum praecipue a sermone, et si alias esset disertus, modestissimus extitit. Et vero si loquendum quidpiam erat; id nequaquam faciebat, nisi vel de rebus piis ac coelestibus, vel de iis, quae documento, aut emolumento, caeteris essent, loquendi copiam haberet. Hinc nihil unquam ipse quod alios offenderet in colloquium inducebat; et si in aliquem ejusmodi sermocinationibus occupatum incideret, amice corripiebat, pertinaciter peccantes, etiam severioribus verbis castigabat: ac si non a proposito desisterent, ut quamprimum ejusmodi mortales aula regia prohiberentur; apud optimum parentem nullo negotio efficiebat. Huic igitur tantae nobilissimi et sanctissimi principis virtuti par in Deum religio, in assertorem ac vindicem salutis nostrae Christum fides, in sanctam Ecclesiam Catholicam et Romanam orbis magistram extitit reverentia. Quarum rerum habemus hodie in cathedrali Ecclesiae Vilnae luculentum testimonium, diploma, inquam, illud ipsum habemus, quo hujus impulsu rex severissime caverat, ne qui e gente rustica ab unione Catholicae et Romanae religionis desciverunt, templa vel nova erigere, vel vetustate collapsa restaurare possent. Longum est dicere quot aliis in rebus quamque sollicite Divus Casimirus integritati religionis, ac Ecclesiasticarum legum observantiae se totum impenderit. Cujus tam singulari industria effectum est, ut nullae eo tempore diversarum opinionum, atque errorum lernae capita erigerent, quin confestim vigilantissimi principis acinace demeterentur. Huic porro tantae in Deum religioni, et charitati non inferior parte altera in proximum amor, et commiseratio respondebat. Quanta enim hic diligentia quosvis hic inopes sublevabat, jacentes erigebat, oppressos liberabat, omnes denique quibuscumque adversae fortunae telis expositos juvabat. Hunc enim viduae tutorem, pupilli parentem, egent et afflicti consolatorem vocabant. Namque ea erat humanitate in singulos, benevolentia in miseros, clementia in subditos, facilitate in universos, ut ultro si quid a se praestitum vellent, obvius quosvis interrogaret, causas

Chapter 36 of 37