Pars 6
omnia virtus divina, non solum illo die, sed postea, quoque longo tempore ob merita servi sui effecit, ita ut etiam ab exteris regionibus, cognita beati viri fama, salutis rec iperandae causa permulti, variis affecti morbis, ad sancti regis imploranda suffragia cupidissime advolarent.
Comitissa Mithildis, eximia? nobilitatis matrona tribus annis perpetuo viscerum dolore laborans, jam morti proxima videbatur: a suis vero ad monumentum regis beati allata, ubi illud attigit, paulatim ccepit habere melius: brevique recuperata pristina valetudine, magnalia Dei per famuli ejus merita in se renovata divulgavit.
Alia miracula ccelitus perpetrata idcirco praetermisi, quod ea fastidiam: sed cum non mihi uni pluat Dominus, Qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: tantam beneficiorum ejus copiam, omnium utilitati consulere cupiens, innumeris sapientibus viris, quos Hungaria fovet et complectitur, stylo prosequendam relinquo. Illum solum sub libelli finem adjicere libet, miro divinae benignitatis munere, diu quaesitum et minime repertum annulura, cum ipsius beati regis dextera, post ejus peractam translationem inventum esse.
Nam Monachus quidem, Mercurius nomine (qui cum esset clericus thesauri Beatissima?, semperque Virginis Mariae custos fuerat, et jam amore coelestis patria? sa?culo valefecerat) ea hora, qua sancti regis tumulus apertus fuit, ne quid sacrarum reliquiarum ad se raperet, objurgatione regis procul inde remotus fuit. Sedenti igitur in choro tristi vultu, juvenis quidam candido amictus habitu, pannum involutum tradidit, ita dicens: Hunc pannum tibi servandum commendo, opportuno tempore in lucem proferendum. Sacro inde expleto ministerio, Monachus in quodam angulo domus explicat pannum, integramque piis regis manum cum annulo mirifici operis cernens, expavescit, nulloque conscie, ad monasterium suum cui praefectus erat, eam absportat, tempus a juvene ipsi memoratum praestolaturus. Et diu sane thesauri illi in agro absconditi, solus ipse custos pervigil fuit. Deinde monasterii ejus fundatoribus rem aperuit. Post; emo, appropinquante jam tempore, quo erat arcanum illud in publicum offerendum, ad regis quoque notitiam perduxit. Is vero mox accitis Episcopis, et Hungariae primariis viris cum multa interim
Christus miraculorum beneficia exhiberet, celebrem praefixit diem Beati regis.dexterae elevandae. Sed quid sibi vult, fratres mei, quod caeteris membris resolutis, et carne in pulverem redacta, solam dexteram manum cum ejus cute, ossibus,' et nervis, Deus integram conservavit? Equidem sic sentio, divini consilii altitudinem id hac re demonstrare voluisse, eleemosynae studium omnes virtutum gradus transcendere. Quamobrem etiam in Evangelio Dominus ait: Beati misericorde s, quoniam ipsi misericordiam consequentur, itemque: Date, et dabitur vobis. Et alio loco Scripturae divinae: Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis.
Merito igitur sancti regis dextera, corruptionis mansit expers, quae semper misericordiae floribus reviviscens, ad alendos pauperes numquam muneribus distribuendis vacua fuit. Namque piissimus rex opem tulit calamitosis et indignis, liberavit oppressos captivitatis jugo, vestes et hospitalitatis officia impendit peregrinis, viduarum et pupillarum miseriam et inopiam seam putavit. Mandatum Salvatoris de lavandis aliorum pedibus quotidie implevit, pauperum pedes abluens: eleemosynas prmstitit non ex rapinis,. aut aliorum damnis, sed de suis facultatibus. Ut domos Dei locupletaret, sibi ipsi interdixit habendi voluntatem. Denique omnibus pro digmtate prodesse cupiens, carnem suam cum vitiis, et concupiscentiis crucifixit. Inde est ergo profecta corporis, et dextrEe manus ejus admiranda, et jucunda
veneratio inde suavis et beata sempiternae vita; retributio: inde optatissima supernorum civium cohabitatio: ubi cunctos illustrat semper lucens, nec unquam deficiens splendor unius, surameque divinitatis. Patris, et Filii, et.Spiritus sancti, per infinita saecula saeculorum. Arnen.
Quod in hac historia dicitur Giselam conjugem Sancti Stephani fuisse filiam Sancti Ilenrici, et ab eo ductam, cum jam Christianus esset: corrigendum est ex historia Othonis FrisingensiS: Gisela enim non fuit filia, sed soror Sancti Ilenrici, et in conjugem data regi Stephano, cum ille nondum Christianus esset. Haec enim sunt verba Othonis Frisingensis, historici nobilissimi in libro sexto Chronici capite 27. Henricus imperator sorore sua Gisila Stephano Hungarorum regi in uxorem data, tam ipsum, quam totum Regnum ejus ad fidem vocavit. Hunc Stephanum Hnngari hactenus fidem Christianam servantes, velut principium fidei suae inter sanctos colendum dignum ducunt. At Henricus imperator piissimus, vicesimo quarto regni sui. Imperii autem undecimo anno, rebus humanis exemptus, in Ecclesia Bambergensi humatur. Et ut illa testatur Ecclesia, sepulcrum ejus usque hodie crebris miraculis celebre habetur.
Obiit Sanctus Stephanus anno Domini 4 f '34. et in sanctorum numerum relatus fuit a Benedicto IX. anno Domini 1036.
Floruit is Alredus Anno Domini 1164.
Gloriosi, ac Deo dilecti regis Edwardi vitam litteris tradituri, ex verbis Beatissimi Petri Apostolorum principis sumamus exordium, qui centurionis vocationem admirans ait. In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente. qui timet Deum, et operatur justitiam acceptus est illi.
In omni enim gente ordine, gradu et dignitate novit Dominus qui sunt ejus, et miseretur cui voluerit, et misericordiam praestat, in quem sibi placuerit. Neque enim ex sui ipsius natura, vel paupertas prajstat, vel adimunt divitiae sanctitatem: nec perfectum obscuritas, nec reprobum claritas facit; nec claudit libertas, nec referat servitus paradisum. Primus Patriarcha Abraham, et dives scribitur et perfectus, cujus fkles admirabilis, et obedientia inimitabilis in rerum omnium copia praedicatur. Joseph dominus ^Egypti constitutus a rege, universo orbi praebuit castitatis- exemplum. Sanctus Job qualis in divitiis fuerit, earum probavit ademptio, quam morbus corporis, tentatio uxoris, amicorum exprobratio, spectabili patientia reddidit clariorem. Rex David, quo nemo ditior, sed nemo et sanctior; quo nullus sublimior, sed humilior nullus: et inter thesauros innumeros sepelitur, et inter Dei amicos caeteris gratior computatur. Nemo proinde miretur, si noster Edwardus, et rex dicatur, et sanctus, quem cernimus, et id divitiis egenum, et in deliciis sobxium, in purpura humilem, et sub corona aurea mundi contemptorem.
Cum enim rex Ethelredus ex filia comitis Thoreti filium suscepisset Edmundum, cognomento ferreum latus; ex regina autem Ernma Alfredum, Beatus Edwardus intra viscera materna conclusus praefertur utrique agente eo, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, qui dominatur in regno hominum, et cuicumque voluerit, dat illud. Fit enim coram rege magnus procerum et Episcoporum conventus, et quia jam futurae cladis indicia saeva processerant, agitur inter eos de regis statu tractatus. Alii vero Edmundum ob invictissimum l-obur corporis aestimant praeferendum; alii ob virtutem Northmannorum Alfredum promovendum tutius arbitrantur. Sed futurorum omnium praescius, prioris brevissimam vitam, alterius mortem immaturam prospiciens, in puex-um necdum natum, universorum vota convertit, utex-o adhuc clauditur, et in regem puer eligitur: non natus natis praefertur, et quem nec dum terra susceperat, terrae dominus designatur: et laeti pimceres sacramentum fidelitatis illi jurant, qui utrum nasceretur, ignorant. Paulo itaque post nativitatem Sancti Edwardi irruentibus in Angliam Barbaris, et maximam insulae portionem caede, incendioque vastantibus; regina cum tiliis in Northmanniam transposita est. Vivebat in avita domo inter puer-os puer, immunis tamen a vitiis, quibus aestas illa solet implicari. Castus erat corpore, sermone larus, simplex actu, et purus affecto. Frequentare Ecclesiam dulce habuit, crebris orationibus incumbere, sacris Missarum infceresse so-
lemniis visitandis monasteriis operam et quos sanctiores sciebat, sibi Monachos in amicitiam copulare.
Saeviebat interim gladius hostilis in Anglia, caedibus et rapinis omnia replebantur, ubique luctus, clamor, et desolatio. Incenduntur Ecclesiae, monasteria devastantur, Sacerdotes a suis sedibus fugati, in locis desertis communem miseriam deplorantes delitescebant. Inter quos vir venerabilis Brithuvaldus Uvintoniensis Episcopus, coenobium Glastoniense mnerens, ac tristis ingressus, orationibus vacabat et Psalmis. Qui cum aliquando pro regni, plebisque liberatione preces lacx-ymasque profunderet quasi in haec verba prorumpens, ait.Et tu, Domine, usquequo? Usquequo avertis faciem tuam? oblivisceris mopiae nostrae et tribulationis nostrae? Sanctos tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt, et non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Scio, Domine, scio, quia omnia, quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti. A'ed Numquid in aeternum projiciet Deus, et non apponet ut complacitior sit adhuc? Eritne, Domine Deus meus, eritne finis horum mirabilium? aut in aeternum tuus in nos mucro desaeviet, et percuties usque ad internicionem? Inter preces tandem et lacrymas fatigatum sopor suavis excepit, videtque per somnium Beatum Petum in eminentiori loco constitutum, et ante eum praeclari vultus in forma decenti, regalibus insigniis amictum Edwardum. Quem cum propriis manibus Apostolus consecrasset et unxisset in regem, monita salutis adjecit, praecipueque coelibem vitam commendans, quot esset annis regnaturus aperuit. Obstupefactus praesultanti miraculi novitate, petit sibi a sancto hujus visionis mysterium revelari; de statu insuper regni» et de instantis periculi fine Apostolicura exegit oraculum. Tunc placitum vultu intuitus intuentem se, ait: Domini, o praesul, est regnum, et ipse dominabitur in filiis hominum. Ipse transfert regna, et mutat imperia, et regnare facit hypocritam propter peccata populi. Peccatum peccavit populus tuus Domino, et tradidit eos in manibus gentium, et? dominati sunt eorum qui oderunt eos. Sed non obliviscetur misereri Deus, nec continebit in ira sua misericordias suas. Erit enim cum dormieris cum patribus tuis, visitabit Dominus populum suum, et faciet Dominus redemptionem plebis suae. Elegit enim sibi virum secundum cor suum, qui faciat omnes voluntates suas, qui me opitulante regnum adeptus Anglorum, Danico furori finem imponet. Erit enim acceptus Deo, gratus hominibus, terribilis hostibus, amabilis civibus, utilis Ecclesiae, laudabilemque vitam sancto fine concludet. Quae omnia in Beato Edwardo completa, rei exitus comprobavit. Cum autem Episcopus de posteritate Edwardi quaereret, respondit Sanctus Petrus; regnum Anglorum, regnum Dei est. Post istum providebit regem ad placitum suum.
Stabat adhuc spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus, externisque malis accessit civilis discordia; adeo ut quis cui mentis suae secreta committeret, nesciretur. Plena erat proditoribus insula; nusquam tuta fides, nusquam sine suspicione amor, sermo sine simulatione.. Tandem eo usque proditio civilis, et astutia processit hostilis, ut defuncto rege Ethelredo, magna pars insulae legitimis haeredibus abdicatis, Canuto qui regnum invaserat, manus darent: peremptoque invictissimo rege Edmundo, etiam filios ejus, adhuc in cunis agentes, Barbaris mitterent occidendos. Alfredus demum Edwardi frater in Angliam transvectus inaudita crudelitate ab hostibus civibusque perimitur. Tunc Edwardus omni humano destitutus auxilio, exui patriae, regni, et honoris vivebat: impiorum insidias timebat, et ne a suis proderetur, vel ab hostibus ad mortem emeretur, plurimum formidabat. Invento autem consilio salutari, Deo prosternitur, talia prosequendo: Ecce, Domine, Non est mihi auxilium in me, et necessarii mei recesserunt a me. Amici mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Pater meus post multos labores rebus humanis excessit, fratres meos crudelitas proditorum absorbuit, nepotes in exilium acti sunt, mater aemuli nostri nuptiis tradita est. Ita solus relictus sum, et quaerunt animam meam. Sed tibi, Domine, derelictus sum, pauper: pupillo tu eris adjutor. Tu quondam Eduvinum morti expositum, mirabili modo, et vitae reservasti, et regno. Tu illud Angliae decus, Sanctum Osualdum ex exule regem factum, per signum crucis addidisti cunctis hostibus fortiorem. Si igitur fueris mecum, et custodieris me, et reduxeris me in regnum patris mei; eris tu mihi semper in Deum, et Beatus Petrus Apostolus in patronum, cujus sacratissimas reliquias in Urbe Roma, te annuente, te regen¬
te, te comitante, visitaturum me promitto. Exhinc autem factus fide robustior, spe alacrior, expectans expectavit Dominum.
Canuto autem rege rebus humanis exemplo, filiis ejus immatura morte praereptis, Angli Danico jugo liberati, Edwardum in regem elegerunt, et eum maximo honore consecrari et inungi fecerunt. Tunc Sacerdotes sapientia et sanctitate fulgebant, monasteria omni religione pollebant, agebat clerus in officio suo, populus stabat in gradu suo. Videbatur etiam terra fecundior, aer salubrior, maris unda pacatior. Reges enim et principes pro tanta rerum mutatione, admiratione perculsi, cum tanto rege foedus inire, amicitias jungere, pacem componere gavisi sunt. Sola tamen Dania adhuc spirans et anhelans caedes Anglorum interitum minabatur. In his omnibus vir beatus in gloriam non est elatus humanam, sed hanc sjbi vivendi formam proponens, suis se domesticis praebebat aequalem, Sacerdotibus humilem, plebi gratum, compatientem miseris, et largum egenis. Nulla apud eum personarum acceptio, sed judicabat in justitia pauperes, et arguebat in aequitate pro mansuetis terrae. Eratque pater orphanorum, et judex viduarum. Si quidquam petebatur, praebebat: si accipiebatur, tacebat. Nullus unquam eum vidit aut inflatum superbia, aut ira efferatum, aut gula dehonestatum. Supra humanum enim modum pecuniae contemptor, nec in earum amissione tristior, nec in adeptione videbatur hilarior.
Recumbente ailiquando gratia quiescendi rege in lectuto, camerarius accessit ad thecam, in qua aes regium servabatur, et reposito intus quod volebat, et illam claudere oblitus, foras egressus est. Animadvertit hoc quidam, et accedens ad thecam, pecuniam non modicam in sinum recondit, et abscedit: reversus denuo, rege inspectante, facinus iteravit. Quod cum tertio attentasset; cernens rex in spiritu thesaurorum adesse custodem, ait Importune agis, o homo, si mihi credis, tolle quod habes, et fuge, quoniam si venerit Hugolinus (hoc enim cubicularii nomen erat) nec unum tibi nummuin relinquet. Fugit ille, et vix pedem extulerat, et ecce minister regis rediens, et thesaurum ablatum reperiens, timore et tremore concutitur, unde non solum angustiam cordis, verum etiam et furorem mentis, clamor, et suspiria prodiderunt. Surrexit, et quasi nesciens quid acciderit, perturbationis hujus causam inquirit. Quam cum didicisset, ait: Tace, forte ille qui cepif, plus nobis indiguit. Habeat sibi: nobissufficit quod remansit.
Proceres autem terrae de successione solliciti, regem de uxore ducenda conveniunt. Stupet rex, thesauro metuens suo, qui fictili vase reconditus, facile poterat calore dissolvi. Sed quid ageret, si obstinatus resisteret, timebat ne propositi sui proderetur dulce secretum: si suadentibus praeberet assensum naufragium pudicitiae formidabat. Tandem importune insistentibus cedere tutius ratus, hujusmodi verbis pudicitiam suam Domino commendabat: Jesu bone, tua quondam misericordia tres puercs inter flammas Chaldaieas illaesos servavit. Per te Joseph? relicto pallio in manibus meretricis, cum titulo castitatis evasit. Admirabilis Suzannae constantia, tua virtute de impudicis Presby. texis triumphavit. Sanctae Judith castitas ab Holoferne nec laedi potuit, nec tentari. Ecce ego servus tuus, et filius ancillae tuae, succurre mihi, Domine, quatenus sic maritale suscipiam. sacramentum, ut pudicitiae periculum non incurram. Rege igitur procerum voluntati consensum praebente; Goduvini filiam duxit in uxorem. Erat autem Goduvinus vir magnarum opum sed astutiae singularis, regum, i’egnique proditor, qui doctus fallere, et quaelibet dissimulare consuetus, facile populum ad cujuslibet factionis inclinabat assensum. Sed sicut spina rosara^ genuit Goduvinus Egdidam. Hanc dilecto suo praeparavit Christus Edwardo, inspirans ei ab ipsa infantia castitatis amorem, odium vitiorum, virtutis affectum. Legere, aut operari manibus, ocium fugiendo, consuevit lasciviam vitare, et colloquia juvenum declinare, convenientibus igitur in unum, rex et regina de castitate servanda paciscantur, nec huic fidei alium, quam Deum testem aestimant adhibendum. Fit illa conjux mente, non carne; ille maritus mente, non opere. Perseverat inter eos sine actu conjugali conjugalis affectus, et sine defloratione virginitatis, castae delectionis amplexus. Diligitur ille, sed non corrumpitur; diligitur illa, nec tangitur, et quasi nova quaedam Abisag regem calefacit amore, sed non dissolvit libidine, mulcet obsequiis, sed desideriis non emollit.
Quadam vero die Pentecostes, cum rex divinisinteresset mysteriis, hora elevationis
corporis Christi, subito rex vultu hilarior, et erectior oculis, in risum modicum, servata tamen regia giavitate, dissolvitur. INIirax-i, qui aderant, coeperunt, nec sine.causa, cum praeter consuetudinem id ei accidisse sciebant. Peractis autem Missarum solemniis, causam risus instanter adstantes sibi exponi petunt. Ille, ut erat mirae simplicitatis, simpliciter quaerentibus, simpliciter omnia confitetur, dicens: Convenit Danis cum rege suo antiquum facinus iterare, et quam nobis propitia divinitas largita est, infestare quietem. In percussione quidem nostra, qua castigaus castigavit nos Dominus, ignorantes Dei justitiam, et suam extollentes virtutem, dixerunt: Manus nosfra excelsa, et non Dominus fecit hxc omnia. Quia vero Deus patribus nostris iratus, Danorum nos tradidit potestati, suis id viribus tribuentes; facile hoc ipsum et nunc fieri posse arbitrantur, nescientes quia qui percutit, ipse et sanat; et qui mortificat, ipse et vivificat, et qui ducit ad inferos, ipse et reducit. Igitur rex Danise, coac o in unum exercitu, hodierna die ventis pro voto flantibus, naves parari praecepit. Jam naves velis, et vela ventis fuerant committenda, et rex iniquus ob nimiam superbiam quasi semetipsum non sustinens, dum de scapha in navem conscendere vellet, pede lapso, inter utramque in mare corruit, et statim abyssus vallavit eum, et pelagus cooperuit caput ejus: si eque morte sua utrumque populum, Danorum scilicet et An. glorum, a peccato pariter, et periculo liberavit. Et spero in Domino Deo meo, et in dulcissima matre ejus, quod temporibus meis nullum habebiteonatus eorum effectum. Haec sunt, quae Christo revelante cognovi, et vidi, et risi, et gavisus sum. Risum enim mihi fecit Dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi. Notantur tempus et hora, mittuntur nuntii in Daniam, et omnia quae beatissimo regi ccelitus nuntiata fuerant, vera et eadem hora accidisse reperta sunt.
Succedentibus itaque prosperis, rex voti sui nequaquam oblitus, recogitans quanta sibi fecerit Dominus, qui ditavit egenum, sublimavit humilem, inglorium coronavit: parat reddere vota sua, parat sumptus, parat donaria. Vocatis autem regni proceribus, habuit cum eis de statu regni, vel de sua peregrinatione sermonem, dicens: Non excidit vobis quomodo irruentibus in haereditatem nostram barbaris, facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. Aliis namque interfectis, aliis fugatis, aliis jugo ignominiosa» servitutis oppressis, nihil fere honoris, nihil gloriae nostro generi reliquerunt. Tandem defuncto patre meo, peremptis fratribus, actis in exilium nepotibus, et cum hostibus nostris in omnibus fortuna fuerat, mihi profecto nihil spei superesse videbatur. Ego vero contra spem in spem credens, et Domini mei misericordia; me totum dedens, peregrinationem meam ad sanctorum Apostolorum limina vovi, et deinceps divinae me protectioni, dispositionique commisi. Ille autem respexit in orationem meam, et non sprevit precem meam, et abstulit opprobrium meum, et restituit me in regnum patris mei. Insuper cumulatum divitiis, auxit gloria, donis coelestibus illustravit: ipse sine sanguine rebelles subegit, hostes subvertit, et omnia nostra amabili quidem pace composuit. Absit ut tot, et tantis ejus beneficiis inveniamur ingrati; quin potius de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in justitia et veritate, faciamusque quod ait propheta: Vovete et reddite Domino Deo vestro. Decernite ergo mecum quomodo me peregrinante, regnum subsistat Anglorum, qua lege, qua pace, qua justitia, quo judice omnia disponantur; quis castra, urbes, privata, et publica negotia procuret. Erit autem unus omnium custos et protector Deus, et pacem quam dedit, ipse servabit, nobiscunr proficiscens, et remanens, qui et vos custodiat, et me reducat. Tunc omnes in communi vociferantes ad regem, se non deferendos, se non exponendos gladiis, patriam hostibus non prodendam, nec pro uno, ut putabatur, bono, tot admittenda pericula allegabant. Tunc rex eorum vocibus et precibus urgeri se sentiens, diu in animo fluctuabat; quia et voto supersedere periculosum, et tantorum precibus, fletibusque non cedere, inhumanum arbitrabatur. Tandem peregrinationem differens, expectabat donec Apostolico fultus consilio, aut votum redimeret, aut impleret.
Demum Pontifex summus, consideratis praemissis, et diligenter discussis, regi epistolam subscripta continentem transmisit. Leo Episcopus servus servorum Dei, dilecto fdio suo Edwardo Anglorum regi, salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam voluntatem tuam laudabilem, et Deo gratam cognovimus, gratias agimus ei, per quem reges regnant, et principes justa decernunt,
Sed quia prope est Dominus in omni loco omnibus invocantibus eum in veritate, et sancti Apostoli cum suo capite conjuncti, unus spiritus sunt et pias preces a;qualiter audiunt; et quia constat periclitari Anglicam regionem ex tua discessione, qui frrnno justitia; seditiosos ejus motus cohibes ex auctoritate Dei, et sanctorum Apostolorum, absolvimus te a peccato illius voti, pro quo offensam Dei times, et ah omnibus negligentiis et iniquitatibus tuis, ea potestate usi, qua Dominus in Beato Petro concessit nobis, dicens: Quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis: deinde pracipimus tibi sub nomine sanetse obedienti*, et expensas, quas ad iter istud paraveras, pauperibus eroges, et coenobium Monachorum in bono rem Sancti Petri Apostolorum principis, aut novum constituas, aut vetustum emendes et augeas, et sufficientiam victualium fratribus de tuis redditibus constituas; quatenus dum illi assidue inibi Deum laudaverint, et santis augeatur gloria, et tibi indulgentia, cui loco quicquid contuleris, vel collatum est, vel conferetur ut ratum sit, Apostolica auctoritate praecipimus, et ut sem per habitatio monachorum sit, et nulli laicae personae nisi regi subdatur, et qutecumque privilegia ibi constituere volueris ad honorem Dei pertinentia, concedimus, et robustissima auctoritate, confirmamus, et in fine fractores eorum a;terna maledictione damnamus.
Responsalibus autem regis, et litteris Pontificis oraculum coeleste concurrit. Erat enim vir quidam in Anglia, Deo dilectus et hominibus, cui in specu subterraneo multis annis inclusus, suorum erat meritorum stipendiis jam vicinus. Huic Petrus Apostolus in visione noctis assistens: rex Edwardus pro voto quo se cum adhuc exularet adstrinxerat, pro regni etiam pace, pauperumque necessitate, preceque sollicitus, Romanam Ecclesiam de omnibus credidit consulendam. Noverit ergo se mea auctoritate ab hac obligatione solutum, et de coenobio ad mei nominis honorem construendo, a summo Pontifice suscepisse mandatum. Incunctanter itaque litteris Apostolicis fidem habeat, praeceptis obediat, consiliis acquiescat. A me enim egressus est sermo, quem sibi quondam patronum elegit, vise comitem, grati* largitorem. Est autem mihi locus in occidentali parte Londoniae a rae electus, mihi dilectus, quem quondam mihi propriis manibus consecravi, mea nobilitavi prsesentia, divinis etiam miraculis illustravi. Thorneia nomen est loci, qui quondam ob peccata populi, barbarorum traditus potestati, pauperrimus ex divito, humilis ex sublimi, ex nobili factus est contemptibilis. Hunc me praecipiente, rex in habitaculum monachorum suscipiat reparandum, sublimandum aedificiis, possessionibus ampliandum. Non erit ibi aliud, nisi domus Dei, et porta coeli: ibi erigenda est scala, per quam descendentes et ascendentes Angeli, preces et vota hominum perferant, et deferant gratiam. Inde ascendentibus reserabo januas paradisi, ut ex officio, quod meus mihi Dominus, ac Salvator injunxit, et ligatos absolvam, et absolutos suscipiam, et quam eis delictum occluserat, justificatis portam patriae coelestis aperiam. Tu autem omnia, quae audisti a me, et didicisti, litteris tradens regi mitte, ut munere Dei duplicato, et de absolutione securior, et praecepti executione devotior, in mei autem dilectione et obsequio reperiatur propensior. His dictis, lux cum loquente disparuit. Scripsit itaque senex omnia auditant regi direxit. Eadem autem hora lecto Papae scripto, beati senis apices recitantur. Tunc rex laetus, et alacris, pecuniam, quam ad peregrinationem paraverat, pauperibus distribuit, et monasterium aedificavit.
Tempore quo rex Ethelbertus, qui regnavit in Cantia praedicante Augustino fidei Sacramenta susceperat; nepos ejus Sebertus» qui orientalibus Anglis praefuit, fidem eodem Episcopo evangelizante suscepit. Hic Londoniis, quae regni sui caput habebatur, intra muros Ecclesiam Beati Pauli fabricavit, et Episcopali honore Mellitum Episcopum instituens honoravit. Extra muros vero in Occidentali parte, in honorem Beati Petri monasterium insigne funda' it, et multis possessionibus ditavit, nocte autem dedicationem ejusdem Ecclesiae praecedente piscatori cuidam Thamesis fluvii, qui idem monasterium praeterfluit, ulteriori ripa in habitu peregrino Beatus Petrus apparens promissa mercede transponi se ab eodem, et petiit, et promeruit. Egressus autem de navicula, Ecclesiam piscatore cernente, ingreditur. Et ecce subito lux coelestis emicuit, miroque splendore illustrans omnia noctem convertit in diem. Adfuit cum Apostolo multitudo civium supernorum, ingredientium et egredientium, melodiaque coelestis insonuit, inclicibilis odoris fragrantia nares perfundebat. Peractis autem omnibus, quae ad Ecclesiae dedicatio¬
nem spectant, solemniis, redit ad piscatorem piscium piscator egregius hominum. Quem dum divini luminis fulgore pe; territum et alienatum pene sensibus reperisset, blanda consolatione reddit hominem sibi, animum rationi, ingredientes cymbam simul uterque piscator, ait Petrus: Numquid pulmentarium non habes? et ille: Inconsulte, inquit, lucis perfusione stupidus, et expectalione tui detentus, nihil cepi, sed promissam a te mercedem securus expectavi. Ad haec Apostolus ait: Laxa nunc retia in capturam. Paruit imperanti piscator, et mox implevit rete piscium maxima multitudo. Omnes erant ejusdem generis pisces praeter unum mirae enormitatis esocium. Quibus ad ripam extractis, dixit Apostolus: Hunc, qui prae caeteris pretio et magnitudine praecellit, Mellito ex mea parte defer piscem Episcopo. Pro nautica vero mercede, caetera tibi tolle.
Hujus generis copia abundabis in vita tua et longo tempore post te progenies tua tantum ne ultra piscari audeatis in celebritate Dominica. Ego sum Petrus, qui loquor tecum, qui cum meis concivibus constructam in meo nomine basilicam dedicavi, episcopalemque benedictionem meae sanctificatio nis auctoritate praeveni. Dic ergo Pontifici, quae vidisti et audisti, tuoque sermoni signa parietibus impressa testimonium perhibebunt. Supersedeat igitur dedicatione, suppleat quod omisimus. Dominici corporis et sanguinis sacrosancta mysteria, populum que sermone, erudiens, notificet omnibus hunc locum me crebro visitaturum, hic me fidelium votis et precibus affuturum, sobrie vero, pie et juste in hoc saeculo viventibus coeli januam reseraturum. His dictis confestim ab oculis ejus disparuit. Mane autem facto Episcopo Mellito ad dedicandam Ecclesiam procedenti cum pisce piscator occurrit, et omnia, qure sibi mandata fuerant, pandit. Stupet Antistes, reseratisque Ecclesia? valvis, videt pavimentum utfiusque alphabeti inscriptione signatum, parietem bis senis in locis sanctificationis oleo linitum, totidem cereorum reliquias duodenis crucibus inheerere, et quasi recenti respersione adhuc cuncta madescere. Quod videns Episcopus, una cum populo Deum benedicebat, et illi gratias referebat. Dat fidem miraculo piscatoris illius tota successio, quae s cut a patre acceperat, totius emolumenti, quod ars illa deinceps ei conferret, Beato Petro, e que servientibus decimas offerebat. Unus tamen semel fraudem ausus inferre, mox tam diu artis caruit benteficio, donec confessus reatum, et ablatum test tueret, promitteret correctionem.
Haec cum Sanctus Edwardus relatione, ac scriptis veterum didicisset, ad monasterium illud aedificiis, possessionibus, et dignitatibus altius extollendum exarsit animus ejus, et pro privilegiis illius loci, caderis causis nuntios Romam transmisit, talem epistolam Papae deferentes: Summo universalis Ecclesiae patri Nicolao, Edwardus gratia Dei Anglorum rex debitam, et subjectionem, et obedientiam. Glorificamus Deum, quia curam habet suae electae Ecclesia?, quoniam in loco boni praedecessoris vos optimum successorem constituit. Quapropter justum judicamus apud vos velut ad solidam petram acuere, et probare omnes bonas actiones nostras; et vestram notitiam atque societatem in bono habere, quatenus eas donationes et privilegia, quae obtinuimus apud praedecessorem vestrum, renovetis, et augeatis nobis, videlicet ut quod ille injunxerat nobis sub nomine obedientiae, et poenitentiae propter votum, quod voveram ire Romam, et in remissionem omnium peccatorum meorum construere coenobium Monachorum in honore Apostoli Petri, ratum faciatis et privilegia possessionum et dignitatum ejusdem loci confirmetis, renovetis, et decernatis. Ego quoque pro modulo meo augeo, et confirmo donationes, et consuetudines pecuniarum quas habet Sanctus Petrus in Anglia, et ipsas pecunias collectas cum regalibus donis mitto vobis, ut oretis pro me, et pro pace regni mei et continuam ac solemnem memoriam instituatis totius gentis Angliae coram corporibus sanctorum Apostolorum.
Rescripsit autem ei Papa in hunc modum: Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, gloriosissimo, ac piissimo, omnique honore dignissimo, speciali quoque filio nostro Edwardo Anglorum regi, vis rationem omnimodam, salutem mellifluam, et benedictionem Apost dicam. Omnipotenti Deo referimus grates, qui vestram prudentissimam excellentiam in omnibus ornavit, et decoravit erga Beatum Petrum Apostolorum principem nobisejm habere dilectionem, et in omnibus Apostolicis consentire censuris. Litteras igitur vestra? nobilitati transmittimus, et per eas sanctorum Apostolorum societatem, et nostram vobis damus, orantes misericordiam illius, qui est Dominus omnium, et rex super omnia solus, ut ipse vos
participem faciat ex omnibus, si qua sunt coram Deo, bonis operibus nostris, et fratres nos, ac socios in sua dilectione constituat in omni tempore amplius, ac non minorem partem obsequii nostri vobis in suo regno reconsignet, quam nobismetipsis provenire optamus. Erimus etiam deinceps pro vobis sine dubio orantes assidue, ut ipse Deus subjiciat hostes et inimicos, qui contra vos voluerint insurgere, et confirmet vos in paterno solio, etpropria haereditate, ac Beatus Petrus sit vobis custos, et adjutor in omni tribulatione. Renovamus ergo et confirmamus, ac augemus vobis privilegia vestra, scilicet, ut absoluti sitis ab illo voto quod timebatis, et ab omnibus aliis peccatis, et iniquitatibus vestris auctoritate illius, qui me, licet indignum, sum sanctae praeesse voluit Ecclesiae. Praeterea illo loco, quem sub nomine sanctae poenitentiae construendum, et meliorandum suscepistis, quoniam ut fertur, primam antiquitus consecrationem a Beato Petro accepit, cujus licet indigni, vicarii sumus, et quia regia antiquitus sedes est, ex auctoritate Dei et sanctorum Apostolorum, atque hujus Romanae Sedis et nostra, concedimus, permittimus, et solidissime confirmamus, ut amplius in perpetuum regiae constitutionis locus sit, atque repositorium regalium insignium, et habitatio perpetua Monachorum, qui nulli omnino persona?, nisi regi subdantur, habeantque potestatem secundum regulam Sancti Benedicti per successiones eligere ex se idoneos Abbates, neque introducatur per violentiam extranea persona, nisi quam concors congregatio exse praeelegerit. Absolvimus etiam eum locum ab omni servitio et dominatione Episcopali, ut nullus Episcopus illuc introeat ordinaturus, aut praecepturus aliquid, nisi ex petitione et consensu Abbatis, et Monachorum. Et habeat idem locus liberum procinctum, id est ambitum, caemeterium mortuorum circa se; absque Episcopali, vel cujus ibet respectu, vel exactione, et omnia, quae ad libertatem, et exaltationem illius loci ad honorem Dei pertinentia, per nostram auctoritatem accedere possunt, hilari et promptissima voluntate concedimus. Possessiones autem, quas antiqui reges, seu quicumque alii homines, vos quoque, et vestri barones ad eomdem locum contulistis, et chartas, quae ex eis factae sunt, divina et nostra auctoritate roboramus, et ratas ac stabiles esse decernimus, et infractores earum, vel invasores, aut diminutores, aut dispersores, venditores etiam seterna maledictione cum Juda proditore damnamus, ut in beata non habeant partem resurrectione, sed a Beato Petro Apostolo se judicandos sciant, quando sedebit cum suis coapostolis, judicans duodecim tribus Israel. Vobis vero et posteris vestris regibus committimus ad vocationem et tuitionem ejusdem loci, et omnium totius Anglise Ecclesiarum, ut vice nostra cum consilio Episcoporum, et Abbatum constituatis ubique quae justa sunt, scientes pro hoc vos recepturos dignam mercedem ab eo cujus regnum et imperium non desinet, nec minuetur in saeculum.
Chapter 33 of 37