Skip to the text

Pars 10

susciperet, ageret, atque perageret. Qua tam incredibili, atque inusitata charitate, atque prudentia, singularem ab omnibus gratiam inibat; et cum has, aliasque ob res ad regnum administrandum judicaretur aptissimus, id non ambiebat, sed etiam a parente aliisque regni proceribus oblatum constantissime respuebat. Caeterum ea semper integritate, et animi, et corporis fuit, ut complures viri gravissimi qui nobilissimo principi, vel a secretis, vel a cubili fuerunt, (ut interim medicorum spiritualium, quibus ille animae suae salutem concredidit, testimonium taceam) constanter asseverare minime dubitarent, eum et toto quo vixit tempore castum vixisse, et castum virginem mortem obiisse. Quod illorum testimonium ipsa mors videtur admirabili quadam divinae providentiae dispensatione comprobasse: constat enim eum potius vitam, quam huc inviolatae castimoniae nitidum florem amittere voluisse. Qua una in re, non solum a medicorum praeceptis, verum etiam parentum suorum monitis, quorum imperio caeteri parebant omnes, uni sibi discedere licitum esse existimabat. Et cum ille in hoc negotio pertinaciter sese gererent, cum instantissime ab eo efflagitarent, ut vitae tutandae caesi toti virginalis consortium admitteret (id enim unicum medicorum consilio morbi remedium supererat) illos hic castissimus juvenis pie increpabat, seque asserens aliam vitam nescire, quam cum jactura ejusdem, vitam mortalem prorogare malebat. Quocirca ingravescente in dies morbo, postquam diem obitus sui praesensisset, eumque coram adstantibus praedixisset, sanctissimus ac vere regius adolescens armis spiritualibus sese rite communiit; Sacramenta, inquam, quae morituris administrari solent, religiose percepit, ac demum Christi crucifixi effigiem manu tenens, intentisque oculis intuens, dum solemnia illa regii Vatis saepius iteraret verba, Jn manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, dum in extrema illa vitae et mortis lucta precibus lacryraas misceret, voce pariter, ac vita deficiente in Vilnen, arce, anno a virgineo salutifero partu millesimo quadringentesimo octogesimo quarto, die quarta Martii, illucescente aurora (qui etiam annus Xysti quarti Pontificis maximi vitae simul et pontificatus ultimus fuit) aequissimo animo obdormivit in Domino. Cujus eodem tempore ab omni immunem peccati labe animam, complures fide dignissimi homines, a beatis mentibus in coelum clarissima circumdata luce, deportari conspexerunt. Vivit annos viginti quatuor, menses quinque. Sepultus est quam decuit regis natum honorificentissime in aede pontificia Vilnae Sancto Stanislao Martyri sacra, in sacrario Beatae Mariae Virginis, quem ipse sibi vivus sepulturae locum designarat.

Erat sanctissimus juvenis, et nobilissimus princeps Casimirus statura mediocris, caesariem gestabat sub nigro coloris, naso aeqnali, temperati ruboris, facie venusta, et eleganti, incessu gravi, et ad omnem modestiam composito, ac moribus cum primis affabilis, comisque ut non obscure interiorem animi statum, exterior oris, vultus, totiusque corporis habitus et figura videatur prodidisse. Hic jam, benevole lector, ejus gloriam et celsitudinem, qua ipsum supremus rerum omnium conditor cumulatissime decoravit, libeat animo volvere, suspicere, admirari. Qua enim putas juvenem hunc natalium splendore clarissimum, divitiarum, potentiaque magnitudine pollentem, virentis adolescentiae decore floridum, venustate corporis, et mentis sublimitate insignem, eruditione conspicuum, sapientia, probitate, aliisque omnibus virtutibus ornatissimum, qua, inquam, putas juvenem hunc divina bonitas gloriae amplitudine est remunerata? Quia brevem hanc, caducam, et incertam vitam flocci pendit, vitam illi nullis circumscriptam mortalitatis limitibus tribuit: quia inanem mundi fastum contempsit, veram illi in coelo gloriam donavit, ab exilio illum in patriam revocavit, e naufragio in portum subduxit, labores ejus salutis adipiscendae gratia susceptos perenni dulcissima quiete; et mcestitiam qua Christo in Cruce pendenti condolens saepe saepius tenebatur, indeficienti gaudio compensavit. Facit ergo ille animorum Parens, uthujusce felicitatis optatissimae, hujus mercedis, qua nec unquam haberi, nec cogitari amplior potest, capti desiderio, totos nos ad ejus imitationem convertamus: qui et vitae laudatissimae exemplo, et ineffabilis premii magnitudine, coronae immarcescibilis spe certa, ad sui nos imitationem invitat.

De miraculis per eum post mortem editis.

Et si quidem nemo fuit eo etiam tempore, quo hujus lucis usura fruebatur Casimirus,

qui de ejus vitae integritate, innocentia, et sanctitate dubitaret; eo defuncto tamen, incredibile dictu est quantis ejus virtus est et vitae sanctimonia ab ipso piorum omnium fidelissimo agonothete et remuneratore Deo illustrata prodigiis. Adeo ut difficulter admodum eorum numerus iniri possit, qui rerum admirandarum fama exciti se ad ipsius sacratissimum tumulum recuperandae sanitatis gratia contulerint, ac quae voluerant, recuperarint. Videre hic enim saepenumero fuit, non solum caecis oculorum usum, surdis aurium, mutis linguae, claudis pedum; sed quod mirabilius est, nonnullis quos malorum extremum mors vita et sensu privaverat, et vitae et sensus bonum quasi post liminio, Divi Casimiri ope fuisse restitutum.

Nam erat puella Vilnae Ursula nomine, quae superstitibus adhuc parentibus, diem obiit supremum. His mors filiae adeo molesta accidit, et gravis, ut a sensibus pene ipsi alienati, praeter mortalium communem consuetudinem, magis de vita filia restituenda, quam de justis mortuae solvendis, cogitarent. Quo in negotio quid agerent? quo se veterent? cum hanc ad rem nulla humana vis aut industria sufficeret, ad divinam se converterunt, atque ubi primum Divi Casimiri memoria mentem subiit, visi sunt ambo non nihil respirare. Quid multa? votum faciunt, sacrosancta adyta ubi quiescebat Casimirus adeunt, luctu, et lacrymis omnia complent, clamore ac precibus sideria feriunt, Casimiri numen et nomen ingeminant, opem implorant, spiritum defunctae filiae restitui flagitant. Audivit Casimirus precantes, lacrymas piorum parentum, ac fidem respexit, puellamque mortuam vitae simul ac moestis parentibus divinitus restituit.

Addo hoc loco et alterum, quod etsi isto inferius admiratione, ad Casimiri sanctitatem demonstrandam, nihilo tamen minus. Et* enim anno millesimo quingentesimo decimo octavo, Moschorum dux nostris nihil cogitantibus, atque ex improviso arcem Polocensem non parvis copiis oppugnare aggreditur. Quo tempore Sigismundo primo inclyto Poloniae regi, aliis multis, gravibusque rebus intento, miles in promptu exiguus admodum erat. Rex igitur optimus, bina solum millia ductoribus Gastoldo et Joanne Boracynski adversus hostes, manum tumultuariam potius quam exercitum, expedit. Abeunt illi divini magis, quam humanis nixi viribus, praecipue Divo Casimiro (quem miraculorum fama celeberrimum effecerat) sua vota, postulationesque dicando, et certaminis dubium eventum committendo. Post multis fusis ad eum precibus, auxilium illius benignum experiuntur. Quippe in illa expeditione confecto multorum dierum itinere, ad Dunam fluvium perveniunt, vadoque irreperto, universi in littore subsistunt; dumque nimium de transitu sunt solliciti, ecce ibi juvenis quispiam albis amictus, forma decorus et spectabilis, candido vectus equo, iis se spectandum objicit, bonoque omnes esse animo jubet, seque ducem sequantur, imperat. Quae ubi dixisset, confestim subditis equo cui insidebat, calcaribus, primus in flumen insiliit, vadumque demonstrans, superatoque nullo negotio amne, ad ripam alteram salvus, caeteris inspectantibus, pervenit. Quo viso Poloni milites, rei novitate attoniti, ii>dem in vestigiis diu haeserunt; neque quousque ille iterato, ut se ducem intrepidi sequerentur, commonefaceret, loco moverunt. Tandemque rem divinitus agi animadvertentes, pleni fide, et fiducia, se catervatim lapidissimi fluminis, qua parte ille monstrabat, discrimini committunt, atque incolumes transeunt. Quod cum 1 luces, regiusque equitatus conspexisset, juvenisque interea oculis eorum sese subduxisset, Casimirum, om es clamitant, eumdemque, quem itineris ducem, etiam praelii imminentis, supplicibus pro se quisque votis promotorem et fautorem exoptant. Neque in vanum militum piorum cecidere preces, nam cum primo signo dato, in hostes tantis viribus superiores, impetum fecissent, illos terga vertere, et obsidione etiam invitos solvere coegerunt, multosque internecioni dederunt, neque pauciores in servitutem Moschos adduxerunt. Victoria parta Poloni, divinam opem agnoscere, solemnem hymnum, Te Deum laudamus, canere, Casimiri virtutem extollere, remque regi simul captivis Moschis divinitus gestam, conscriptamque transmittere. Quae adeo regem commovit, ut non solum ad aedem sacram agendarum Deo, et Casimiro gratiarum causa se subito conferret; verum etiam seriam se de Casimiro in

divorum numerum referendo cogitationem suscepturum promitteret. Verum quid evenit? isthaec minus sedulo fortasse agentes.

Ea sibi anno sequenti Moschus superiori clade immanior, ferociorque effectus ingentem in ipsam Lithuaniam exercitum inducit, omniaque nullo ante indicto bello flammis, et ferro late vastat. Quo tam periculoso turbine, ac insperata tempestate perculsis Lithuanis, neque consilium, neque auxilium suppetebat. Cum alios hostilis gladius e medio tolleret, alios vorax flamma anima et spiritu privaret: alios denique in miserrimam servitutem crudelis hostium barbaries, et barbara crudelitas, male prius mulctatos, abduceret. Hisce rebus animadversis e Lithuanica nobilitate, nonnulli patrise cladem miserati; quoscumque eo tempore tam difficili poterant, conveniunt, seque ad arma sumenda, patriosque lares, et focos, etiam cum vitee discrimine tutandos invicem incitant. Atque paucitas quidem suorum, et hostium multitudo nonnihil quosdam initio est remorata. At ubi memoria repeterent, quod anno superiori Divo Casimiro duce subsidium divinitus sub Polocia experti fuerant; ejusdem patrocinio freti, ejus opem omnes implorare, quod segnius honorem ipsius curassent, agnoscere, culpam deprecari; se si eis hoc tempore auxilio futurus esset, ejus cultum, codestemque honorem apud sedem Apostolicam diligenter procuraturos, spondere. Nec irrita cecidere vota, nam tantus subito animos omnium ad pugnas incessit ardor, ut nemo esset qui temerarium putaret, duo millia (tot enim ex Lithuanis nobilibus convenerant) adversus sexaginta millia hostium objicere. Itaque signum certaminis editur, Lithuani Dei, Divique Casimiri nut mine saepius ingeminato, pugnam ineunt. Nec mora, ut primum in hostes nostri irruerunt, adest Casimirus suisque dux factus, et archistrategus, in aere, oodem quo anno superiore, et oris, et corporis habitu sublimis conspicitur. Laeti tali duce Lithuani, acriterque cmdendo hostes, urgent, instantque. Neque diu adversa pars divinam Indigetis Lithuani vim, et hunien sustinuit: sed cum ingens adversarios pavor invasisset, in fugam conversi, victoribus Lithuanis terga dedere, ex suis amissis pluribus millibus, e

nostris Dei beneficio, desiderato nullo. Quae cum rex pientissimus intellexisset, 'eamque tam prodigiosam victoriam uni post Deum Casimiro ab omnibus qui rei intererant, adscribi vidisset, caeteras etiam, quas aliis di-. versis in locis, eodem tempore, exiguo ubique milite victorias reportasset, favori et patrocinio ejusdem Sancti Casimiri acceptas referre minime dubitavit. Quare in gratiarum actionem, re divina in templo solemni ritu procurata, rex optimus nulla interjecta mora ad Romanum Pontificem legationem destinavit, curam ut de Casimiro in Divorum numerum assiscendo subeat, omnibus modis contendit. Pontifex aequissimis regis Catholicissimi postulatis, non invitus annuit, rem* que nuntio Apostolico in Poloniam misso, ipsique Archiepiscopo Gnesnensi Joanni, et Posnaniensi Antistiti, regni Procancellario demandavit, qui mira omnia opera Divi Casimiri nutu patrata diligenter inquisiverunt,

inquisita fide dignis testibus stabiliverunt, atque sic stabilita Pontici Maximo Leoni X. anno millesimo quingentesimo vicesimo transmiserunt. Quibus Pontifex sequenti anno in augustissimo purpuratorum Patrum concessu, diligenter revisis, examinatis, tandemque approbatis; Divum Casimirum in numerum Sanctorum adscripsit, quem postea Clemens Papa octavus per totum Poloniae regnum, et magnum Lithuaniae ducatum, aliasque omnes Provincias ipsorum ditioni subjectas, duplicis Officii ritu, ab omnibus publice, privatimque coli, et celebrari, anno millesimo sexcentesimo secundo concessit, ut latius in Brevi Apostolico de hac re authentice profecto, licet videre. Haec de vita S. Casimiri ex auctore supra nominato, hoc loco referenda esse censuimus. Ceetera quae ad sola miracula pertinent libenter omisimus: quae tamen ab iis, qui ea cognoscere cupiunt, ab auctore suo facile peti poterunt.

Chapter 37 of 37