Skip to the text

Psalmus 47

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Psalmus David.

Hunc Psalmum, qui sine titulo est apud Hebraeos, et apud Graecos et Latinos nihil habet in titulo, nisi Psalmus David, et est quasi appendix, vel potius epitome Psalmi superioris, brevissime declarabimus. Precatur igitur David a Deo liberationem ab inimicis, et simul coutolalur se spe futurae beatitudinis.

v«i. i. 1. Judica me, Deus, et discerne causam meam

Videtur David oppressus fuisse, vel a rege Saule, vel tentatus graviter a daemonibus, a quibus cum non posset refugium habere ad homines, Deum judicem appellat. Ait igitur: « Judica me, Deus, » id est, tu Deus, esto judex meus; non enim habeo ad quem pro justitia confugiam, nisi ad te. In graeco habetur clarius, xpivov p.oi, judica mihi, id est, sis mihi judex. « Et discerne causam meam de gente non sancta, » id est, dijudica causam, quae mihi intenditur a gente non sancta. In hebraeo et graeco est pulchra allusio nominis ad verbum: hebraice enim habetur, rDH »j'l riba, tibi; gr aece autem Staaarov ir,v HU-ov, quomodo si nos diceremus, litiga litem meam., veljadica judicium, meum; et quia verba sunt generalia. duplex sensus esse potest in his verbis: Unus, ut petat a Deo, ut non solum sit judex, sed etiam patronus, quasi dicat: « Judica me,» et, «litiga litem meam; » alter, ut declaret quod dixit: «Judica me, » per verba sequentia, « discerne causam meam, » id est, cognosce causam, et judica judicium meum, proferens justam sententiam ad meum favorem. Vocat autem gentem non sanctam, homines iniquos, crudeles, et sine misericordia, ut vox hebraica manifestat, quae proprie significat hominem sine misericordia, et patet etiam ex sequentibus: « Ab homine iniquo et doloso erue me; » id est, sic judica causam meam, ut per hoc judicium liberes me ab homine iniquo et doloso, id est, a quovis homine iniquo et doloso, vel certe ab aliquo certo homine iniquo et doloso, qui erat princeps gentis non sanctae, a quo ipse affligebatur.

Vers.?. 2. Quia tu es, Deus, fortitudo mea; quare

ME REFULTSTI, ET QUARE TRISTIS INCEDO, DUM AFFLIGIT ME INIMICUS?

Hic versiculus est fere idem cum versiculo duodecimo Psalmi superioris, et eumdem habet sensum, id est, cum Iu, Deus, «sis fortitudo mea, » et ego in tuo adjutorio unice confidam, unde fit ut me repulisse videaris, et ego tanquam a gratia repulsus tristis incedam, « dum affligit me inimicus? » Itaque est quaedam familiaris, et ex fiducia in Deum procedens expostulatio, qua queritur se ita a Deo affligi permissum, quasi Deus repulisset eum ab amicitia sua.

IPSA ME DEDUXERUNT, ET ADDUXERUNT IN MONTEM SANCTUM TUUM, ET IN TABERNACULA TUA.

Ex hoc versiculo intelligimus Davidem spiritualem virum fuisse, ut dictum est in Psalmo

superiore, et sollicitum fuisse de liberatione non tam a malis temporalibus, quam a periculis peccatorum, et amissionis aeternae vitae. Ait enim: « Emitte lucem tuam et veritatem tuam, » id est, concede mihi lucem gratiae et misericordia tuae, et veritatem, ac fidelitatem tuam: ipsa enim « me deducent » in hac periculosa peregrinatione, et « adducent in montem sanctum tuum, » ubi coelestis est Jerusalem, « et in tabernacula tua, » id est, in ipsam domum tuam, ubi sunt multae mansiones, et multa tabernacula pro electis tuis. Per lucem et veritatem S. Augustinus intelligit Christum, qui est lux et veritas. Chrishis Sed videtur obstare illud pronomen, ipsa, eum lux dicitur, ipsa me deduxerunt, quod habetur ex- e ta™n" presse in textu hebraico et graeco in numero multitudinis. Praeterea similis est haec locutio ei quae habetur in Psalm. lvi: « Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, » et familiare est Davidi per lucem intelligere gratiam, sive misericordiam, ut Psalm. lxvi: « Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. » Illa vero, ipsa me deduxerunt, et adduxerunt, in hebraico codice habentur in futuro, ipsa me deducent., et adducent; et quamvis Septuaginta Interpretes et Vulgata editio habeant in praeterito, tamen videtur esse positum tempus pro tempore, ut Euthymius annotavit. Saepe enim Scriptura prophetica, quae futura sunt, explicat per tempus praeteritum ad certitudinem rerum indicandam.

  1. Et introibo ad altare DEr, ad Deum qui vers. 4.

Explicat quid facturus sit in monte sancto et in tabernaculo Dei, nimirum se facturum quod caeteri faciunt, qui in domo Dei habitant, quorum munus est sacrificare sacrificium laudis: « Beati, inquit idem David Psalm. lxxxiii, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. » «Introibo, inquit, ad altare Dei, » sacrificaturus videlicet sacrificium laudis: omnes enim, qui domum illam ingrediuntur, continuo sacerdotes fiunt, ut ex illis eorum verbis intelligi potest: « Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, » Apoc. v. Nec solum ad altare introibo, inquit, sed etiam introibo « ad ipsum Deum, » id est, coram ipso Deo apparebo, quasi in intimum ejus cubiculum introductus, « ad Deum, inquam, qui laetificat juventutem meam, » id est, qui laetificat novam meam juventutem. Nam in patria «renovabitur sicut aquilae juventus nostra, » ut dicitur in Psalm. cn, et ut Apostolus ait ad Ephes. iv: « Occurremus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. » S. Hieronymus vocem >Vj ghili vertit exultationem, pro qua Septuaginta verterunt juven -

tutem. Sed vocabulum hoc rarissime invenitur in Scripturis; et sicut ex auctoritate S. Hieronymi credere possumus significare exultationem, ita auctoritate Septuaginta Interpretum credere possumus significare juventutem.. Quod autem habetur Daniel. i, DDli ghilchem, non significat, ut quidam scripserunt, juventutem,, sed similitudinem aetatis. Sanctus enim Hieronymus pro illa voce posuit, coaevis vestris, e t ex ejus auctoritate Sanctes Pagninus in Dictionario suo docuit, Va ghil significare similitudinem. Nemo igitur reprehendere potest Septuaginta Interpretes, vel editionem Vulgatam.

Vers. s. 5. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus

Vers. e. fi. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor

illi: salutare vultus mei, et Deus meus.

Explicat clarius quod sacrificium oblaturus sit ad altare Dei, cum venerit in tabernaculum non manufactum, aeternum in coelis. <» Confitebor, inquit, tibi in cithara, » id est, laudabo te confitendo misericordias tuas, justitias tuas, omnia denique mirabilia tua, et laudabo non solum ore, sed etiam opere; tunc enim optime, et sine ulla discordia, vel repugnantia concordabunt cantus, et « cithara, » id est, voces et opera, quae duo in hac peregrinatione raro perfecte concordant. Porro citharae meminit etiam Apocalypsis, cum describit laudes Sanctorum in coelo, Apoc. v: o Habentes singuli citharas in manibus; » et cap. xiv: « Et vocem, quam audivi, sicut citharaedorum citharizantium in citharis suis. » Quae sequuntur, explicata sunt in fine Psalmi superioris.

V. v. — 1. In finem, filiis Core ad intellectum.

  1. Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis.

Opus, quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

  1. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.

  2. Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos:

Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

  1. Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

  2. In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

  3. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me.

  4. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

  5. In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitemur in sseculum.

  6. Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

  7. Avertisti nes retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos, diripiebant sibi.

  8. Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

  9. Vendidisti populum tuum sine pretio, et

Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.

Tu manu tua gentes delesti [ h. exharedasti, et plantasti eos [al. eas]; afflixisti populos, [al. plebes], et emisisti eos.

Non enim in gladio suo possederunt terram, neque brachium eorum salvavit eos:

Sed dextera tua, et brachium tuum, et lux vultus tui, quia complacuisti in eis.

Tu es ipse rex meus Deus: praecipe salutibus Jacob.

In te hostes nostros ventilabimus: in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros.

Non enim in arcu meo confidam, neque gladius meus salvabit me.

Quia salvasti nos de hostibus nostris, et eos qui oderant nos, confudisti.

In Deo laudabimus tota die, et nomini tuo in aeternum confitebimur. Semfer.

Verum tu projecisti, et confudisti nos: et non egredieris in exercitibus nostris.

Vertisti terga nostra hosti: et qui oderunt nos, diripuerunt sibi.

Dedisti nos tanquam gregem ad vorandum, et in gentibus dispersisti nos.

Vendidisti populum tuum sine pretio: nec

tion fuit multitudo in commutationibus eorum.

  1. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

  2. Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis.

  3. Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciet meae cooperuit me.

  4. A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

  5. Haec omnia venerunt supernos, nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

  6. Et non recessit retro cor nostrum, et declinasti semitas nostras a via tua.

  7. Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

  8. Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum.

  9. Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis.

Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis.

  1. Exsurge, quare obdormis. Domine? exsurge, et ne repellas in finem.

  2. Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae.

  3. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster.

Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

grandis fuit commutatio eorum [7i. et non fcenerasti in commutatione eorum ].

Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et irrisum his qui erant in circuitu nostro.

Posuisti nos similitudinem [h. parabolam,] in gentibus, commotionem capitis in tribubus [h. plebibus].

Tota die confusio [al. verecundia] mea contra me, et ignominia faciet meae cooperuit me.

A voce exprobrantis et blasphemantis, a facie inimici et ultoris.

Omnia haec venerunt super nos, et non sumus obliti tui, nec mentiri sumus in pacto tuo.

Non est conversum retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a semita tua.

Quoniam dejecisti nos in loco draconum, et operuisti nos umbra mortis.

Si obliti sumus nominis Dei nostri, et expandimus manus nostras ad Deum alienum.

Numquid non Deus investigabit istud? ipse enim novit cogitationes cordis.

Quoniam propter te mortiflcati sumus tota die: reputati sumus ut grex occisionis.

Consurge [ h. Expergiscere ], quare dormitas. Domine? vigila, quare projicis [al. projecisti] nos in sempiternum?

Quare faciem tuam abscondis, oblivisceris afflictionis nostrae et inopiae nostrae?

Quoniam incurvata est in pulvere anima nostra: adhaesit in terra [al. terree ] venter noster.

Surge, auxiliare nobis, et redime nos propter misericordiam tuam.

Argumentum. — In calamitatibus populi maximis, cum succumberet in multis praeliis, et premeretur graviter ab hostibus, has preces fecit auctor Psalmi hujus, Goraites, quibus pnemittit gloriosam commemorationem summorum beneficiorum, quae Deus in populum judaicum contulerit; atque ita implorat opem Dei ardenter et fidenter, ut talem, nunc etiam, se Deus praebere velit populo adversus hostes suos et gentes exteras, qualem superioribus temporibus semper se ei praebuerit, cum in verae pietatis constanti cultu atque studio eum coluerint. « Egregie falluntur, qui quae vers. 23 dicta sunt non nisi Machabaicis temporibus congruere putant. Quae vers. 12 habentur ostendunt, aut in exsilio compositum esse hunc Psalmum, aut, quod ob vers. 7 aliis probabilius videri possit, temporibus quae fuerunt proxima ante exsilium, ut quibus jam magna pars Judaeorum patria essent ejecti. » Haec Maurer. Aliter Hengstenberg: Dum Davides, ait, gereret bellum in Arabia et juxta Euphraten, Edomitas irruperunt in Palaestinam, Israelitasque plurimos tum occiderunt, tum captivos (vers. 12: conf. I Reg. vm, 46 seqq. Amos, r, 6, 9, etc. ) abduxerunt. Hac occasione Coraites quidam hanc precationem fudit. Paulo pe st Davides, misso Joab adversus Edomitas, eos iu Valle Salis devicit (H Sam. vur, 13 ), tumque Psalmum lx ipse cecinit. Caeterum strophae quinque: vers. 2-4, tu, Jova, ope tua majoribus nostris adfuisti, victricia reddidisti eorum arma - vers. 5 9 tuo adjuti auxilio nos quoque prosternimus qui nos opprimunt hostes; vers. 10-17, at tu nos deseruisti, victos quippe atque prostratos, patria ejectos, omnibus contumeliis affectos; 18-23, nec quod a te defecimus haec mala nobis acciderunt, imo tua causa talia patimur; vers. 24-27, succurre tandem ad extremam miseriam redactis.

  1. Deus, auribus nostris (ipsi) audivimus, majores nostri narrarunt nobis

Chapter 38 of 123