Psalmus 32
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.
G. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: exultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac,quagradieris: firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
In camo et fraeno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino et exultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde.
Beatus, cui dimissa est iniquitas, absconditum est peccatum.
Beatus homo, cui non imputabit [al. imputavit ] Dominus iniquitatem: nec est in spiritu ejus dolus.
Quia tacui, attrita sunt ossa mea, in rugitu meo tota die.
Die enim et nocte gravatur super me manus tua: versatus sum in miseria mea, cum exardesceret messis. Jugiter.
Peccatum meum notum facio tibi: et iniquitatem meam non abscondi.
Dixi: Confitebor scelera mea Domino, et tu dimisisti [h. abstulisti ] inquitatem peccati mei. Semper.
Pro hac orat omnis sanctus [ h. misericors ] ad te: ad tempus inveniens;
Ut cum inundaverint aqua; multae, ad illum non accedant.
Tu [al. add. es] protectio mea, ab hoste custodies me, laus mea salvans: circumdabis me. Semper.
Erudiam te, et illuminabo tibi viam perquam ambules: cogitabo de te oculo meo.
Nolite fieri sicut equus et mulus quibus, [al. in quibus ] non est intelligentia.
In camo et freno maxillas ejus constringis, ut non appropinquet ad te.
Multi dolores impii: confidentem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, justi: et laudate, omnes recti corde.
Argumentum. — Docet vates beatos illos esse, qui peccatorum veniam obtinuerunt, quod probat ex conscientiee terroribus, quibus, dum in peccato esset, urgeretur, affirmans se a peccatorum poenis sincera confessione esse liberatum et veniam assecutum. Inde consilium tribuit, ut qui a malis liber et immunis esse cupiat, sponte ac libenter divinis monitis obsequatur: improbis enim mala, bona bonis Jovam dispensare. Scriptum esse hoc carmen post veniam impetratam propter adulterium cnm Bethsaba et caedem Uriae ( ll Sam. xn ), interpretum plurimorum est opinio. Leve est quod quidam opponunt, ex ea narratione Davidem delictum suum non professum, sed a Nathane ob illud accusatum esse: nam coram Dto delicta sua confiteri ( vers. 5), quid est aliud quam confiteri coram seipso. agnoscere delicta? Davidem vero, priusquam a Nathane reprehenderetur, culpam animo poenitentia commoto agnovisse, documento est ll Sam. xn, 13. Caeterum strophie quatuor: vers. 1-2, beati qui peccatorum veniam obtinuerunt' vers. 3-5, vatis angustia in peccato constituti; vers. 6-8, ejusdem felicitas liberati a peccato; vers. 9-11, sincero ac fidenti animo Deum adeant pii.
Davidis carmen, doctrina.
Beatus cujus ablatum est delictum, tectura penatum!
Beatus homo, cui non imputat Jova culpam, et in cujus animo non est dolus!
Dum silerem, marcescebant ossa mea,
(ex) suspiritu meo per totum diem.
- Nam diu noctuque incumbebat mihi manus tua, et mutabatur (corrumpebatur) succus meus (vitalis) tanquam in siccitatibus
aestatis.
- Tum peccatum meum notum tibi feci, et culpam meam non texi (celavi); dixi: « Confitebor Jovae delicta mea; »
et tu condonasti (propr. abstulisti) iniquitatem peccati mei.
Propterea te suppliciter orabit omnis pius tempore inveniendi [te, vel tuam gratiam ); inundatio aquarum magnarum (absolute positum) ad eum non pertingent (aquae).
Tu es latibulum mihi, ab angustia liberas me; cantionibus (seu jubilis) liberationis circumdas me.
« Edoceam te et instruam te in qua via ambules; consulam tibi in te directo oculo meo. »
Ne ergo sitis instar equi, instar muli, cui non est intellectus;
cum freno et capistro (iis instructus) est ornatus ejus ad constringendum eum:
alio quin non est illi appropinquare (pro substantivo) ad te.
sed qui fiduciam collocat in Jovam, eum gratia ille circumdat.
- Laetamini de Jova (patrono) et exsultate, justi; et jubilate, omnes recti corde.
Vers. 1. Doctrina: vid. quae observavimus ad Ps. xiv, 1. — Vers. 2. Dolus: ille est qui serio et sincere coram Jova sua exponit delicta; vel, qui non simulat se innocentem, quum sit malorum sibi conscius. — Vers. 3. Silerem, peccatum meum non confiterer. — Vers. 4. Manus Jovce plagas ejusdem denotat. Crelier, mon sue etait tourne en la secheresse de l’ete. Graecus interpres accepit S pro servili in leshadi, a shod; legit autem becharboni a chereb, gladius, et gots pro gaits. — Vers. 5. Confitebor, etc. propr. profitear de delictis. Pro halei Alexandrinus legit halai, adversus me.— Vers. 6. Post inveniendi additur in hebr. raq, quam vocem Ewaldus cumplerisquevert.it tantummodo, scii, dum adhuc inveniendum te praebes, juxta illud lsai. lv, 6; Rosenmullerus, tenuitatem, hinc teneritudinem, teneram clementiam; Maurer jungit cum seqq., hoc modo: tantum... ad eum, ad eum unum. — Vers. 7. Pro thitsereni Alexandrinus legit thetsoureni, a tsour, pressit. In altero membro legit, ranni phalteni missobebeni. — Vers. 8. Est vox Dei Davxdem alloquentis: ita Ewaldus et Hengstenberg. Minus placet aliorum sententia, esse vocem Davidis, ad vers. 6 redeuntis, et peccatori, qui in pari secum lnereat impoenitentiae periculo, sana consilia tribuentis. In te, etc.: conf. Gen. xuv, 21; Jercm. xxiv, G. Vocis iiatsah (a rad. iaats ) radicem fecerunt atsah Alexandrini. — Vers. 9. Ornatus: Alexandrinum etS. Hieronymum sequitur Ewaldus. — Vers. 10-11:conf. de Maistre, Soirees de Saint-Petersbourg, tom. I, p. 238 (edit. 1821).
Chapter 29 of 123