Psalmus 34
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Ipsi David, Intellectus.
Hic titulus indicat Davidi post commissum precatum, per Dei gratiam apertos fuisse oculos mentis, ut intelligeret quam graviter deliquisset, quod antea carnali delectatione occaecatus, intelligere non potuerat. Indicat etiam idem titulus Psalmum esse obscurum, atque ad eum penetrandum dono intelligentiae opus esse. Juro hic idem Palmus a S. Gregorio et aliis inter septem poenitentiales numeratur, cum totus consumatur in peccato proprio deflendo, et in cohortandis hominibus ad poenitentiam.
Vers. t. 1. BEATF, QUORUM REMISSAS SUNT INIQUITATES, UT QUORUM TECTA SUNT PECCATA.
Nemo melius novit quam dulcis sit sanitas, quam is, qui amissam deflet. Propheta David tunc primum vere agnovit quam dulce sit carere peccatis, quando amaritudinem peccati gustavit. Haec est causa cur Psalmum poenitenti® ordiatur a laude indulgentite et innocenti®: h®c enim sanam reddunt animam, et opponuntur ®grotafioni, qu® contrahitur ex peccatis. Incipit ab indulgentia, tum ut a minoribus ad majora progrediatur, tura quia illa erat recentissima ejus sanitas. « Beati quorum remiss® sunt iniquitates. » Exclamatio est, et pr®dicatio boni, quodest in indulgentia, quasi dicat: 0 quam sunt illi felices, qui posteaquampeccaverunt,non despiciuntur a Deo, sed per gratiam ejus excitati, convertuntur ad poenitentiam, et perveniunt ad indulgentiam! «Et quorum tecta sunt peccata;» idem repetitur aliis verbis; nam peccata, cum remittuntur, absconduntur et tegu ntur,ut nusquam appareant; sed de hac voce paulo post plura dicemus. « Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.» Transit ab indulgentia, qu® est multorum, ad innocentiam, qu® est paucissimorum, ac dicit: 0 vere beatus ac felix, quicumque ille est, qui nihil fecit, quod in peccatum reputari potuerit, cui proinde Dominus, cujus rectissimum judicium est, nihil omnino ad peccatum imputavit. Nec solum facto non peccavit, sed « nec dolus inventus est in spiritu ejus,» id est, neque verbo, neque cogitatione peccavit: spiritus enim ad utrumque spiritum referri potest: ad illum, quo sapimus, et dicitur cor, aut mens, et ad illum quo loquimur, et dicitur spiritus oris, sive labiorum, lnnncen- De priore dicit Apostolus I Cor. ii: «Quis enim tia sine scjt qU® sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui
ac"uisita *n 'Ps0 es^ 0 posteriore, 1 Cor. xiv: « Orabo /alia spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et **u mente. » Porro innocentiam hoc loco intelligimus,
non naturalem, vel operibus propriis sine dono Dei acquisitam, qu® nulla est; sed eam, quam Deus paucis quibusdam singularis grati® su® dono impertivit, quibus ita remisit peccatum alienavoluntate contractum, id est originale, ut non permiserit eos peccatum mortiferum propria voluntate committere; quod est genus excellentius remissionis. Proinde omnis innocentia annexam habet remissionem aliquam peccati, et de omnibus, Christo excepto, dici potest: «Omnes peccaverunt, et egent gratia Dei. » Itaque Apostolus ad Rom. iv, hunc Psalmi locum adducit ad probandum, neminem justificari ex operibus pr®cedentibus gratiam; et ait: « Ei qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum grati® Dei: sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: beati quorum remiss® sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. » Quibus verbis Apostolus Prophetam exponit, ac dicit Davidem non vocare beatos eos, qui propriis operibus justitiam adepti sunt; sed eos, quibus Deus per gratiam peccata remisit, justitiamque donavit. Porro videtur mihi Propheta singulares quosdam homines respexisse, cum ait: «Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, » etc., videlicet S. Job, qui de se ait cap. xxvii: « Non recedam ab innocentia mea: justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. » Item Abelem, Henoch, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, quorum nulla peccata in Scripturis leguntur. Fortasse etiam in spiritu pr®videbat Jeremiam,et Joannem Baptistam in utero sanctificatos, ct ipsam Teiparam Virginem excellentiori privilegio, a peccato originali et ab omni actuali pr®servatam. Quod attinet ad verba, in hebr®o habetur in singulari, HIPN J/T2, beatus, cui remissa est iniquitas, et cujus tectum est peccatum; sed mutatis punctis potest legi: Beati, quorum remissce sunt iniquitates; quam lec-
Tria b®- retico- 1 um dogmata: primum, in sola peccatorum remissione justificationem consistere.
tioncm esse verissimam, satis magno argumento nobis est editio Septuaginta ab Apostolo confirmata. Rursus in codice graeco habetur, h «n-daa-ri au-rcu, in ore ejus, pro eo quod est in hebraeo et in latino, in spiritu ejus: sed S. Hieronymus in epistola ad Suniam et Fretellam testatur illud, in ore ejus, esse ex translatione Symmachi; Septuaginta vero, et omnes alios Interpretes vertisse, in spiritu ejus, ut in hebraeo. Haeretici hujus temporis tria falsa dogmata ex his versiculis statuere conantur: ac fortasse Spiritus Sanctus ideo titulum fecit huic Psalmo, Intellectus, quia praevidebata multis perperam intelligendum. Dicunt igitur illi, justificationem in sola peccatorum remissione, non injustitiae infusione consistere. David enim absolute dicit, beatos, idest justos, quibus sunt remissa peccata. Addunt praeterea hanc ipsam remissionem peccatorum, non esse remissionem peccatorum veram, sed imputativam, qua videlicet Deus non tollat peccata, sed tegat, et non imputet. Denique colligunt ex hoc loco, nullam esse necessariam satisfactionem post remissionem culpae: quia si poenam, quamvis temporalem, exigeret Deus ab homine justificato, non vere diceret se non imputare peccatum: quomodo enim non imputat, si punit? Sed Propheta sanctus, qui in titulo posuit, Intellectus David, intelligebatomninoremissionempeccati non fieri a Deo sine infusione justitiae, ac per hoc intelligebat per justificationis gratiam homines fieri ex impiis, non solum non impios, sed etiam vere justos: sicut enim sol corporalis non expellit tenebras, nisi lucem infundat, sic etiam sol justitiae, et Pater hominum non remittit peccata nisi per gratiam, sive justitiam, quam infundit. Quare S. Paulus, ad Rom. iv, citans hunc locum Psalmi: «Beatus vir, cui nen imputavit Dominus peccatum, » ita loquitur: «Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus; » quibus verbis Apostolus indicavit, in remissione, seu non imputatione peccati, vere includi justitiam. Sed tam prior, quam posterior error adhuc apertius refellitur, declaratione vocum tegi, et non imputari. Dicuntur enim peccata tegi hoc loco, non quod sint, et non videantur, sed quod abolita sint, et eorum loco justitia successerit: et ideo vere tecta sint, et abscondita etiam oculis Dei, cui nihil tegi, vel abscondi potest eorum quae usquam exstant. Quocirca idem Propheta variis metaphoris utitur ad remissionem peccatorum significandam, ut quod uni deestper alteram suppleatur; sed illa praeter caeteras insignis est in P salm. l: «Asperges me. Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. » Quo loco dicitur peccatorum remissio non solum tegere maculam, sed vere abluere, et non solum vere abluere, sed addere nitorem; nec solum tollere nigredinem, sed addere albedinem tam veram, ut nivis candorem superare dicatur. Quid est autem tollere maculam, et addere nitorem, nisi tollere peccatum, et infundere gra¬
tiam? quid auferre nigredinem, et ponere candorem, nisi auferre injustitiam, et donare justitiam?
Quod idem legimus in cap. i lsaice: « Si fuerint peccata vestra sicut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. » Porro SS. Patres, Gregorius Nazianzenus, oratione in sanctum lavacrum; Augustinus, et Gregorius Papa in commentario hujus Psalmi, ut ostendant peccata tegi, non esse manere, et non videri, sed plane tolli, ut ideo non videantur, quia non sunt; dicunt peccata tegi a Qiid sit Deo in justificatione, quomodo vulnera leguntur Peccat* emplastro a medico, per quod emplastrum ita ' vere curantur et tolluntur, ut nusquam appareant. Origenes quoque lib. IV in Epist. ad Rom., etTheodoretusin hunc locum, dicunt his vocibus significari, peccatum ita funditus eradicari, ut ne vestigium quidem remaneat. Jam vero quod attinet ad vocem imputationis, toto ccelo aberrant adversarii. Peccata enim non imputari in Scripturis sanctis Quid sit est, non adseribi ad reatum, sive non referri in ra- peccata tiones, quod vulgo italice dicimus: Non si metlerea conto. Sap. xii: « Quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? » id est, quis exiget a te rationem, si perierint omnes homines? vel quis te ob hoc reum faciet? Et Ezechiel. xxxm, de peccatore poenitente dicit Deus: « Omnia peccata quae peccavit, non imputabuntur ei, » id est, non reddet rationem de eis. II Paralip. xxx: « Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum, et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt, » id est, facile condonabit, nec revera exiget rationem de eo quod minus parati sint. Job. xlii: « Ut non imputetur vobis stultitia. II Timoth. iv: «Omnes me dereliquerunt, non illis imputetur; » et in epist. ad Philem.: « Si aliquid nocuit tibi aut debet, hoc Duobus mihi imputa, ego reddam, » id est, adseribe ratio- m0(iis nibus meis, ego debitor tuus esse volo. Caderum duobus modis potest non imputari peccatum, non im- Primo, si revera aliquis non peccaverit, et proinde Putaii* nihil debeat, et hoc modo intelligitur id quod ex libro Sapientiae citavimus: « Quis tibi imputabit, siperierint nationes, quas tu fecisti? »Nam etiamsi perirent omnes homines, non culpa Dei perirent, proinde non posset hoc imputari Deo. Et eodem modo nos supra exposuimus verba Pavidis: «Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, » id est, qui nihil mali propria voluntate fecit, ob quod reus ac debitor sit coram Deo. Secundo, si peccatum remissum et condonatum fuerit, ut jam non sit, quod imputetur, et sic intelliguntur omnes aliae sententiae supra citatae; et sic etiam multi intelligunt locum Psalmi: « Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, » id est, beatus vir a quo Deus non vult exigere rationem peccati, quia jam illud remisit et donavit; et hanc expositionem non rejicimus, sed superiorem anteponendam existimamus, quia melius continuatur cum verbis sequentibus: « Non est in spiritu ejus dolus. » Ter-
Non im- (ius modus imputationis, quem finxerunt haeredi1" tici> ut non imPutari peccatum, sit peccatum quitum ia dem haerere in anima peccantis, sed non reputari sensu peccatum a Deo, nullo exemplo Scripturae probari nfmfnon Potest, sed apertissime potius improbatur, cum lutioinr Scriptura dicat, tum alibi, tum Psalmo v: « Odisti in Seri- omnes qUj operantur iniquitatem, perdes omnes pfura. j0guun|ur mendacium; » nam si Deus odit, et vult perdere iniquos, certe dum manet in eis iniquitas, imputatur eis peccatum. Et quis credat Deum justum judicem, et qui non accipit personas, non imputare peccatum, sed imputare justitiam eo tempore, quo homo adhuc in sordibus peccati versatur, et quidquid agit, ex Lutheranorum placitis, peccatum est? Pulchre S. Justinus Martyr in dialogo cum Tryphone, refellens errorem similem errori Lutheranorum, ait: «Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum,)) id est, cui poenitenti Deus peccata remittet, non sicut praedicatis vosmetipsos fallentes, et alii quidam vestri similes asseverant, etiamsi peccatores fuerint, modo Deum noverint, non imputabit eis Dominus peccata: haec ille. Hoc quod diximus de non imputatione peccati, potest ostendi ex contrario de imputatione justitiae. Nam imputari justitiam in Scripturis, non est reputari hominem justum, cum revera justus non sit; sed est reputari justum divino judicio, quod falli nequit, eum qui verissime justus sit. Siquidem illud Genes, xv: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam, » quod allegatur ab apostolo Paulo ad Rom. iv, et ab apostolo Jacobo cap. ii, nihil aliud significat, nisi actum illum credendi fuisse in Abraham o opus justum, et pro tali reputatum a Deo. Et illud Psalmi cv: « Stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatiOj et reputatum est ei ad justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum, » quid aliud significat, nisi zelum illum Phinees, quo interfecit impios quosdam, fuisse opus justissimum, et a Deo pro tali habitum, ut propterea confirmaverit filiis et nepotibus Phinees sacerdotium in longissima tempora? Eodem pertinet illud quod est in: imputari cap. iv ad R.om. « Ei qui operatur, merces non imad justi- putatur secundum gratiam, sed secundum debiquid sit? tum. » Quid enim hoc est, nisi mercedem juste deberi ei, qui operatur opus dignum mercede? non igitur imputari est reputari, ac si esset, sed reputari sicuti est. Et quod in eodem loco saepius repetit Apostolus, fidem reputari ad justitiam, non significat fidem non esse, sed reputari justitiam: sed significat fidem per charitatem operantem verissimam esse justitiam, non ex operibus gratiam praecedentibus acquisitam, sed a Deo donatam et infusam, ideo pro vera justitia a Deo reputari et acceptari. Sic igitur peccatum non imputari, non significat, peccatum manere, sed non puniri: sed significat nihil esse in homine justificato, quod in peccatum reputari possit. Ex his facile intelligitur unico verbo solvi posse, quod Lutherani objiciunt de satisfactione: nam si non imputetur
peccatum, quia innocenter aliquis vixit, non mirum erit, si nulla satisfactio requiratur ab eo, cui hoc modo peccatum non imputatur: sin autem non imputatur, quia remissum est per gratiam, tum si remissum fuerit quoad culpam et poenam aeternam, non imputabitur ad culpam et poenam aeternam, sed adhuc imputabitur ad poenam temporalem: sicut factum videmus in Davide, cui dictum est a Propheta: « Dominus transtulit peccatum tuum a te, non morieris; sed quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, filius, qui natus est tibi, morietur. » Ubi videmus non imputari peccatum quoad mortem propriam, et imputari quoad mortem filii; et Davidem fuisse justificatum, et tamen debuisse dolorem magnum de morte filii tolerare, in poenam peccati commissi. Quod si aliquando peccatum remittatur omnino quoad omnem poenam, tunc etiam non imputabitur ad ullum reatum vel debitum.
- Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, vers.3.
Proposita beatitudine justificatorum, deflet miseriam suam, quasi dicat: Illi quidem sunt beati; sed ego miser sum, qui non solum innocentiam non servavi, sed longo tempore distuli per confessionem peccati indulgentiam quaerere; et ideo post agnitam culpam meam, coepi tam assidue clamare, et rugitu me ipse macerare, ut debilitata sint, et attrita ossa mea, id est, fere consumptum omne robur meum. « Quoniam tacui; » revera longo tempore David peccatum adulterii tacuit, imo multis artibus occultare conatus est; primo enim Uriam multis modis inducere tentavit, ut cum uxore propria dormiret, ut filius ex adulterio conceptus, ipsius Uriae proprius putaretur. Et cum Urias ad domum pro- Peccata priam accedere nollet, adjecit David crimen Multa homicidii, ut Uria sublato, et illius vidua in quf Da* uxorera continuo ducta, partus, qui post novem misit in menses exspectabatur, crederetur esse Davidis un0 SH0 non adulteri, sed mariti. Nec tamen vidua illa in pei'cat0' uxorem assumpta, continuo David peccatum con fessus est, sed exspectavit ut filius nasceretur.
Et ne tunc quidem peccatum deflere coepisset, nisi a propheta Nathan admonitus fuisset. Itaque annum fere integrum, et fortasse etiam diutius David in cceno peccati jacuit, et confessionem distulit. Propterea dicit: « Quoniam tacui, » et non continuo peccatum confessus sum, sed abscondere et occultare volui; ideo « inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die, » id est, post agnitum peccatum tota die pro indulgentia clamare coepi, et tam diu, ac tanto affectu clamavi, ut ossa mea debilia et vetusta facta sint.
Vox hebroea 1^3 halu significat inveteraverunt, et etiam consumpta sunt, sive attrita sunt, ut vertit S. Hieronymus; proinde illud, inveteraverunt, non est referendum ad tempus, sed ad debilitatem, quomodo accipitur illud Thren. m: « Vetustam
Multa
mala
propter
catum
Davidi
runt.
fecit pellem meam, » id est attritam, nigram, etc. Illud etiam, dum clamarem, in hebraeo ad verbum est, dum rugirem. Ex quo intelligimus clamorem illum fuisse clamorem doloris et compunctionis, qui recte rugitus dici potest; non autem clamorem exultantis in peccato, vel superbe jactantis peccata sua, ut aliqui exponunt. Neque putamus fuisse rugitum ex corporali morbo, ut alii volunt: non enim Scriptura prodit Davidem aegrotasse illo tempore; et aliquid sine Scripturae testimonio affirmare, divinare est; sed rugitum poenitentia?, ut cura Theodoreto nos exposuimus.
- Quoniam die ac nocte gravata est super
ME MANUS TUA: CONVERSUS SUM IN JERUMNA MEA, DUM CONFIGITUR SPINA.
Multa mala propter peccatum Davidi contigerunt: nam filius natus ex adulterio infans mortuus est, et filia nomine Thamar ab Amon fratre per incestum polluta est, et idem Amon ab Absalone fratre occisus est, et Absalon adversus patrem dimicans, et ipse caesus est: quae omnia summos dolores Davidi attulerunt, ut 11 lib. Regum narrat historia. De his igitur divinis flagellis dicit: «Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,» id est, assidue, sine intermissione flagella super me ingeminare non cessas: dicitur enim gravare manus super aliquem, qui non leniter eum, sed graviter percutit. « Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina, » id est, propter hujusmodi flagella conversus sum ad cogitationem gravitatis peccati mei in aerumna mea, dum spina tribulationis configitur mihi, id est, tribulatio atque aerumna mentis oculos aperuerunt, quos carnis illecebra et voluptas clauserant. Posset etiam per spinam intelligi cum S. Hieronymo stimulus conscientiae, ut sensus sit, conversus sum in aerumna mea, dum stimulus conscientiae pungit. In hebraeo et graeco additur mihi, dum configitur mihi spina; ideo in latino subintelligi debet. In hebroeo habentur alia verba atque alius sensus, conversus est viror meus in siccitates aestatis, id est, omnia mea bona perierunt, quomodo viror et humor in aestate solis ardore siccatur et perit. Sed Septuaginta legerunt aliter, quam nunc habeatur in codicibus hebraicis; nam pro HtuS conversus est viror meus, legerunt
VDflrO, quod est, conversus sum in aerumna mea, et sic etiam legit S. Hieronymus, qui vertit ex hebraeo, versatus sum, in miseria mea. Illud vero quod sequitur, in siccitates aestatis,
legunt Septuaginta pp 'yimm, clum adurit me spina, quod idem est cum eo, quod nos habemus, dum configitur spina; dum enim configitur spina, certe adurit et vastat, quod significat verbum mn charab. Itaque minima mutatione punctorum, et unius vel alterius litterae similis, videmus inveniri posse lectionem, quam Septuaginta Interpretes habuerunt; veriorem autem esse lectionem, quae erat in codicibus Septuaginta Inter¬
pretum, ea quae nunc est in codicibus nostris, quibus Rabbini puncta addiderunt, dubitare non possumus.
- Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam MEAM NON ABSCONDT.
Ex conversione ad cognoscendam peccati magnitudinem, de qua dixit in versiculo superiori, factum est ut peccatum suum non amplius taceret, neque occultaret, sed palam confiteretur Deo et hominibus. In hebraeo habetur in futuro cognitum faciam; sed ponitur futurum pro praeterito, cujus temporis est verbum, quod sequitur, Jiissithi, abscondi. In graeco non habetur tibi, sed in hebraeo habetur, et in graeco subintelligitur. Porro illud, cognitum tibi feci, non significat Deo fuisse ignotum, antequam David illud confiteretur, sed loquitur more humano. Judex enim etiamsi sciat delictum rei, quia ipse vidit fortasse illud committi; tamen non dicitur scire juridice, nisi reus ex testimonio plurium testium sit convictus, aut ipse reus aperte confiteatur, adactus fortasse ad confessionem per tormenta. Sic igitur Deus viderat quidem Davidem peccantem, sed volebat eum aperte confiteri; ideo flagella quasi quaestionem adhibuit. Tum vero David confiteri coepit, nec ait solum, peccavi Domino, quod ante ilugella dixit privatim ad Nathan prophetam; sed publice notum fecit Domino peccatum suum, id est, juridice confessus est, et per scripturam Psalmorum toti mundo peccatum suum manifestavit; ideo verissime addit: «Et injustitiam meam non abscondi.»
- Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.
Ad solatium pcenitentium declarat ineffabilem Dei misericordiam, quam in se ipse expertus est. Quamvis enim Deus, « qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, » I Joan. ii, summo odio prosequatur tenebras peccatorum, et nisi peccator resipiscat, paratus sit eum projicere in tenebras exteriores ad summum et sempiternum cruciatum: tamen ita propensus est ad ignoscendum, si quis ex corde poenitentiam agat, ut ipsam etiam confessionem miserendo et parcendo praeveniat. Videtur respicere tempus illud, quo Nathan propheta Dei nomine exprobravit illi peccatum suum; et ipse continuo compunctus, dixit II R eg. xi: « Peccavi Domino,» et Nathan subjunxit: « Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris. » Videns enim tam subitam indulgentiam, cogitavit quod erat verum, remissionem peccati priorem fuisse ipsa confessione, sed non priorem interna contritione, in qua simul fuit odium peccati, amor Dei, propositum confitendi et satisfaciendi: « Dixi, confitebor, » id est, compunctus corde statui continuo confiteri « adversum me iniquitatem meam, » meque
Judex leonini peccata quaudD dicatur engnos- Cf re?
reum et peccatorem aperte fateri; et tu non exspectasti vocem illam, qua dixi: « Peccavi Domino, » sed ex paterna et ineffabili benignitate, « remisisti impietatem peccati mei: » quod ex propheta tuo Nathan cognovi, qui ait: « Dominus transtulit peccatum tuum a te. » In hebraeo habetur »nNtOn py, iniquitatem 'peccati mei; in graeco, impietatem cordis mei, et sic legunt veteres in Commentariis, Augustinus, Theodoretus, Euthymius. Latinus Interpres videtur accepisse impietatem, ex greeeo, UV aaeSuav t»; xoipiiia; acu, et peccati mei ex hebraeo. Sed omnia in idem recidunt: nam impietas cordis dicitur, quia corde concipitur; impietas peccati dicitur, quia peccando committitur. Idem etiam Davidis peccatum, et fuit iniquitas respectu Urioe, et fuit impietas respectu Dei.
Exemplo suo dicit Propheta multos futuros, qui discant orare Deum pro indulgentia peccatorum, ut hoc modo liberentur a magnis malis quibus aliquando peccatores involvendi sunt. «Pro hac,» gr£eciinterpretes,TheodoretusetEuthymius, et cum cis S. Augustinus exponunt, pro hac impietate quia impietas graece et latine est generis feminini; sed vox hebroea est generis masculini, et non concordat cum ea illud, pro hac, quod etiam in hebreeo est generis feminini, Sy mi; ideo cogimur dicere, «pro hac,» significare, pro hac re, sive pro hoc: nam Hebraei utuntur genere feminino pro neutro. Et posset etiam recte verti, propter hoc, sive super hoc. Itaque sensus erit: Hac de causa, id est, quia tu tam clementer ignoscis poenitentibus, « orabit ad te, » id est, fiduciam te orandi sumet « omnis sanctus, » id est omnis pius, omnis vere poenitens, qui incipiens odisse impietatem suam, incipit induere pietatem tuam. Orabit autem « in tempore opportuno, » id est, antequam tempus misericordiae finiatur, dum haec vita durat, dum ad poenitentiam Deus invitat. « Quaerite Deum, inquit Isaias, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est, » lsai. xxxv. Quod sequitur, duplicem habet sensum: unus est: « Orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno,» ut in diluvio aquarum multarum, aquae illae ad eum non appropinquent, id est, ut in die novissimo, quando veluti diluvium quoddam inundabunt super impios omnia genera poenarum, et praeterierit tempus opportunum orationis et poenitentiae, tunc ipsi salvi sint ab ejus modi poenis. Hic sensus in hebraeo clarissimus est; sic enim ad verbum S. Hieronymus vertit, pro hac orabit ad te omnis misericors tempus inveniens, ut cum inundaverint aquae multae, ad illum non accedant. Et hunc sensum sequitur Theo-
doretus, quamvis paulo aliter exponat, nimirum sic: Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno, ut cum inundaverint aquae multarum tribulationum, ad illum non accedant, id est, illum non perturbent, sed illis omnibus superior sit, easque imperterritus perferat. Alter sensus est: Orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno, ct recte ac sapienter faciet; nam in diluvio aquarum multarum, cum inundaverint mala super omnes impios in die novissimo, sicut inundaverunt aquae diluvii temporibus Noe, tunc impii ad eum,, id est ad Deum, non appropinquabunt: non enim erit amplius tempus opportunum; ideo Isaias ait: «Invocate eum dum prope est,» nam aliquando procul erit, ut ad eum appropinquare non possitis. Sic exponunt S. Augustinus et alii. Cterque sensus verus est, sed prior videtur magis litteralis; nam illud, ad eum non approximabunt, non videtur posse secundum litteram referri ad Deum, cum nulla sit facta mentio Dei in verbis praecedentibus. Itaque illud, verumtamen, pro copulativa particula accipiendum est, ut Euthymius recte monet; et vox hebraea pl non solum significat, verumtamen, sed etiam certe, vere, etc.
- TU ES REFUGIUM MEUM A TRIBULAT 'ONE, QUAI CIRCUMDEDIT ME j EXULTAT10 MEA, ERUE ME A CIRCUMDANTIBUS ME.
Accepta indulgentia quoad culpam, petit etiam indulgentiam quoad poenam, liberationem videlicet a tribulatione, in quam incidit propter peccatum. Videtur autem loqui de persecutione, quam patiebatur ab Absalone filin, de qua in toto Psalmo superiore locutus est. Fortasse etiam loquitur de tentationibus daemonum, quae perpetuo nos circumdant et tribulant. « Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me. » Quasi dicat: Non habeo tutum refugium, nisi in misericordia tua, quoniam undique deficiunt amici, et undique cingor ab inimicis: ideo tu qui solus es « exaltatio mea, » id est, causa omnis meae laetitiae, erue me ad hostibus circumdantibus me. In hebraeo habetur: Tu es refugium meum ab angustia, vel ab hoste, custodies me: exultationibus liberandi circumdabis me. Sed manifeste apparet puncta Rabbinorum, et aliquam litterarum mutationem totum hunc locum perturbasse. Septuaginta Interpretes non legerunt custo¬
dies me, a I3f3, sed W2f», obsidebit me, sive circumdabit me, a "tiy, et futurum ponitur pro praeterito; ideo verterunt, quee circumdedit me. Neque legerunt oSfl »31 ronne pallet, exultationibus liberandi, sed ronni pallet, exultatio mea libera, sive erue. Sanctus quoque Hieronymus ex hebreeo vertit, laus mea; unde legit, ronni, non ronne, ut hodie habetur in Bibliis hebraicis. Denique non legerunt Septuaginta >333iDn thesobebeni, circumdabis me, sed »3331DO misobebeni, a circumdante me.
vers. io. 10. Intellectum tibi dabo, et instruam te
Respondet Dominus orationi servi sui, ac pollicetur auxilium quod petebatur. Tria promittit: •primo, prudentiam interiorem, ut possit cavere insidias hostium, et discernere amicos ab inimicis, dum dicit: «Intellectum tibi dabo,» id est, intelligentem et prudentem te faciam. Secundo, auxilium externum singularis providentiae Dei, sine quo in multis periculis homines etiam prudentissimi versantur, et hoc significat illud, instruam te in via hac qua gradieris: nam in hebraeo est, ostendam Ubi viam per quam ambules; in graeco vero, comitabor te in via, sive simul tecum gradiar. Ex quibus omnibus intelligimus illud, instruam te in via, significare directionem et ducatum in omnibus actionibus. Dicitur enim Deus ostendere viam, et comitari nobiscum, ut dux itineris, quando auxilio gratiae suae facit, ne erremus in via morum, et ne in pericula et insidias hostium, prtecipue invisibilium, incidamus. Tertio, perseverantiam in gratia, quod est maximum beneficium ct proprium electorum Dei: «Firmabo, inquit, super te oculos meos, » non avertam oculos a te, sed perseveranter et stabiliter oculo benignitatis te aspiciam; proinde auxilium internum prudentiae, ct externum providentiae semper tibi aderit. In hebraeo habetur, deliberabo super te oculo meo, sive, ut vertit S. Hieronymus, cogitabo de te oculo meo, sed mutatio unius puncti ex oculo meo, reddere potest oculis meis, vel oculos meos, itaque in illa voce nulla est difficultas. Suspicor autem pro voce cogitabo, vel de¬
liberabo, Septuaginta legisse OIVpX, firmabo, vel roborabo: quomodo enim fieri potest ut viri doctissimi per verbum quod significat deliberare, consilium mire, cogitare, intellexerint firmare, et roborare? Si tamen lectio hebraica, ut modo se habet, cum greeea ct latina concilianda sit, oportebit subintelligere vocem semper, ut sensus sit, cogitabo semper de te oculo mentis meae; quod est idem cum illo, firmabo super te oculos meos.
Vers. u. 11. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus
Hortatur nunc demum Propheta fideles omnes tam bonos quam malos, ut ab exemplo suo dis^ eant mala, qute consequuntur peccatum, et bona quae consequuntur poenitentiam et virtutem; ipse enim omnia expertus erat. Ac primum ad malos conversus dicit: « Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est Intellectus, » id est, nolite duci solis sensibus, cum ratione praediti sitis: nolite sicut equi et muli hinnire ad uxores proximi vestri, sicut ego feci: nolite tanquam indomiti et feroces equi vel muli, pauperes atque humiles morsu et calcibus impetere, ut ego adversus Uriam feci.
- In CAMO ET FRENO MAXILLAS EORUM CON- Vers. 11. STRINGE, QUI NON APPROXIMANT AD TE.
Praedicit mala, quae eos sequentur, qui equos et mulos imitari voluerint; cogentur enim tribulationibus, vel ad Deum converti, vel certe impedientur, ne noceant aliis quantum vellent. Sed more prophetico hanc praedictionem exprimit David per modum imprecationis: « In camo, inquit, et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te, » id est, capistro et freno quasi equos et mulos coercebis, qui recusant, ut homines ratione praediti, sponte accedere ad te per obedientiam. Ridicule Calvinus contendit non Calvinus esse legendum, in camo, sed in lupato, quasi mul- arguitur tum intersit inter haec vocabula, et quasi ipse ar°uens sapientior sit Septuaginta Interpretibus, qui ver- vers;0_ teruut 6VX710.W, unde est nostrum, in camo; etS.Hie- nem. ronymo, qui ex hebraeo vertit, in camo; et S. Augustino, Theodoreto et aliis veteribus, qui omnes legunt in camo. Porro camus funem significat, sive capistrum, quo alligantur equi. Sed hoc loco metaphorica vocabula sunt camus et frenum, et ponuntur ad significandas calamitates et aerumnas, quibus Deus utitur ad coercendos homines a peccatis, id quod exponitur sequenti versiculo.
In hebraeo habetur in singulari maxillam ejus; sed non solum Septuaginta, sed etiam S. Hieronymus vertit in numero multitudinis, maxillas eorum. Ex quo intelligimus puncta non recte in nostris bibliis ubique esse collata: nam secundum alia puncta, eadem vox significat, maxillas eorum.
- Multa flagella peccatoris, sperantem vers. i3. autem in Domino misericordia circumdabit.
Haec est declaratio cami et freni, quasi dicat Propheta: Peccator impoenitens, et qui complacet sibi in peccato, multis flagellis atteretur, tum in hac vita, tum in futura. Quamvis enim interdum peccatores florere videantur, tamen ipsum peccatum est gravissima poena, quae parit alias pcenas sine numero, sollicitudines, anxietates, timores, pericula, remorsum conscientiae, et similia: neque his contentus Deus justus judex, multa alia flagella adjungit, et nisi peccator resipiscat, et oret ad Deum in tempore opportuno, sine dubio ad flagella sempiterna perveniet. Contra, justus, qui sperat in Domino, et non confidit in vanitate mortalium, ab ipsa misericordia divina undique circumdabitur, ut a nulla parte flagellum ad eum accedere possit. Porro misericordia divina fons est omnium bonorum; ideo cum dicitur: « Mi-. sericordia circumdabit sperantem in Domino,» Cordia significatur cumulus omnium bonorum quo abun- f(^inast dantissime fruuntur, qui uni Deo adhaerent. Nam, ut saepe diximus, quid nocere potest ei, cui omnia bonocooperantur in bonum, et cujus omnes passiones run1, convertuntur in gloriam? Ideo recte concluditur Psalmus illis verbis:
vcis. h. 14. Laetamini in Domino, et exultate, justi,
Sicut in principio beatos dixit justos, ita nunc in fine eosdem hortatur ad laetitiam, quae est etiam quasi ex obliquo exhortatio ad perseverandum injustitia, ut perseverare possint in laetitia. «Laetamini in Domino, et exultate, justi, » id est, magnam habetis, o justi, materiam gaudendi et exultandi, sed « in Domino, » qui vobis est causa tantorum bonorum, quibus affluitis: non est cur trisfemini ob temporalia detrimenta, pro quibus rependetur vobis in aeternitate mensura bona, conferta, coagitata, et supereffluens, et hic interim spiritualis consolatio non vos deseret. « Et gloriamini, omnes recti corde; » idem aliis verbis repetitur. Nam gloriari, hoc loco, non est efferre seipsum laudibus, ut sonat vox latina, sed est jubilare, ut sonat vox hebraea veharninu, id
est, cum laetitia laudare Deum, et non semel in Scripturis gloriari accipitur pro laetari et exaltare,
ut cum dicit Apostolus ad Rom. v: « Sed et gloriamur in tribulationibus. » Verbum quod proprie significat ia hebraeo gloriari, habetur Psalm. li, in principio: « Quid gloriaris in malitia?» Hoc autem loco non est idem verbum, sed aliud, quod Qujnam significat jubilare. Per rectos corde, intelligimus jus- sil)ut jus. tos; nam ex rectitudine cordis oritur rectitudo ti? verborum et operum: illi autem sunt justi, quorum corda, voces et opera, conformia sunt rectissimae regulae, quae est lex divina: ex qua rectitudine fit, ut Deus placeat homini, et homo placeat Deo; et quidquid tandem volente, vel permittente Deo accidat homini, aequo animo accipiatur; atque ita sit in corde non solum justitia, sed etiam «pax et gaudium in Spiritu Sancto,» id est regnum Dei, ut Apostolus interpretatur Rom. xiv; proinde rectissime David ait: «Beati quorum remissae sunt iniquitates, » etc.; et: « Laetamini in Domino, et exultate, justi,» etc., quia soli justi sunt beati, et vero solidoque gaudio perfruuntur.
t. Exultate, justi, in Domino: rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Diligit misericordiam et judicium: misericordia Domini plena est terra.
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum omnis terra: ah eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principu m.
Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Eeata gens, cujus est Dominus Deus ejus; populus, quem elegit in haereditatem sibi.
Laudate, justi, Dominum: rectos decet laudatio [al. collaudatio].
Confitemini Domino in cithara: in psalterio decachordo psallite [al. cantate ] ei.
Cantate ei canticum novum: bene psallite in jubilo;
Quia rectum est verbum Domini, et omne opus ejus in fide.
Diligit justitiam et judicium: misericordia Domini plena est terra.
in [al. tac. in] verbo Domini coeli facti sunt: et spiritu oris ejus omnis ornatus eorum.
Congregans quasi in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum [al. a Domino ] omnis terra: ipsum formident universi habitatores orbis.
Quia ipse dixit, et factus est: ipso praecipiente, stetit.
Dominus solvit consilium gentium: irritas fecit cogitationes populorum.
Consilium Domini in aeternum stabit: cogitationes cordis ejus in generatione et generatione.
Beata gens, cujus Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi.
De coelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram.
Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
Non salvatur rex per multam virtutem, et gjgas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:
Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Anima nostra sustinet Dominum; quoniam adjutor et protector noster est.
Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
Fiat misericordia tua. Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
De coelo prospexit Dominus: vidit omnes filios Adam.
De firmissima sede sua prospexit ad universos habitatores terrae.
Fingens pariter cor eorum: intelligens omnia opera eorum.
Non salvabitur rex in multitudine exercitus, nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis.
Fallax equus ad salutem, et in multitudine roboris sui non salvabit.
Ecce oculus Domini super timentes eum, ad [al. et] exspectantes misericordiam ejus.
Ut eruat de morte animas eorum, et vivificet eos in fame.
Anima nostra exspectavit Dominum: auxilium nostrum et clypeus noster est.
In ipso enim laetabitur cor nostrum: quia in nomine sancto ejus speravimus.
Sit misericordia tua. Domine, super nos, sicut exspectavimus te.
Argumentum. — Hymnus est qui celebrat laudes Jovae. Principio poeta pios homines hortatur ad Jovam laudibus celebrandum, vers. 1-3; Jova enim est benignus et justus, creator ac dominus totius mundi: felicem populum cui is Deus praesidet, vers. 4-12; postea de ejusdem providentia specialius tractat, tum in genus humanum universum, tum in suum populum, vers. 13-19; denique tum sibi, tum pio Israelitarum populo bona obtentura esse ex Dei bonitate sperat exposcitque. Hinc strophae quatuor. Observa quam accurate sibi invicem respondeant vers. 6-9 et 13-15, 10-11 et 1 6-1 7, 12 et 18 seqq. Est hic Psalmus ita planus per se, ut prorsus supervacaneum videatur, auctorem atque occasionem illius propriam quaerere.
Jubilate, justi, in Jova* rectos decet laudatio.
Celebrate Jovam cum cithara, cum lyra decachorda canite ei.
Canite ei canticum novum, bene pulsate fides cum clangore.
Nam rectum (non fallax) est verbum Jovae, et omne opus ejus in veritate (fidum).
Diligit justitiam et judicium (jus), gratia (benignitate) Jovae plena est terra.
Yerbo Jovae coeli facti sunt,
et spiritu oris ejus omnis eorum exercitus (astra et stellae, Gen. n, 1).
- Colligit, ut acervum, aquas maris;
reponit in receptaculis fluctus (propr. abyssos ).
Timeat Jovam omnis terra, revereantur eum omnes incolae orbis.
Nam ipse dixit, et factum est; ipse jussit, et exstitit.
Jova frangit consilium gentium, dissipat cogitationes populorum.
1 1. Consilium autem Jovae in aeternum stat,
cogitationes cordis ejus stant in generationem et generationem.
- Beata gens cujus Jova Deus est,
beatus populus, quem elegit sibi in haereditatem.
De coelis spectat Jova, videt omnes filios hominis.
E loco habitationis suae prospicit in omnes incolas terrae:
Is qui fingit omnium pariter corda, qui attendit ad omnia opera eorum.
1G. Neque rex salvatur multitudine roboris (gall. forces ), neque potens (heros) eripitur multitudine fortitudinis.
1 7. Fallax (propr. falsitas ) ad salutem est equus, et multitudine roboris sui non faciet elabi.
En! oculus Jovae directus est ad timentes (colentes) eum, ad exspectantes gratiam ejus:
Ut eruat a morte animas eorum, ut vivos servet eos in fame.
Anima nostra exspectat Jovam; auxilium nostrum et clypeus noster is est.
Nam in eo (propter eum) laetatur cor nostrum, nam in nomine sancto ejus confidimus.
Sit gratia (benignitas) tua, Jova, super nos, quemadmodum in te speramus.
Yers. 1. Recti dicuntur Israelitoe. — Vers. 2. Cithara, hebr. kinnor, harpae genus, quam plectro pulsabant. Lyra, hehv.nebel, propr. uter, quia utris figuram habebat, pulsabatur digitis. Alii be.br. hasor pro instrumento musico habent, ita a nehel differenti, ut hoc duodecim, illud decem chordis instructum fuerit: Itasor enim propr. decem significat. — Yers. 3. Novum, ob nova beneficia recens compositum. Maurer: non adhuc auditum. Clangore, puta tubae, ait Maurer; melius Ewaldus: cum populi acclamantis vociferatione, gr. aXa).af[/.w: conf. Ps. xxvii, 6. — Yers. 5-6. Deus est justus, bonus et potens: confidant pii. — Vers. 7. Pro ut acervum (conf. Gen. i, 9), id est, in unum locum, veteres omnes legerunt nod, redduntque in utrem, non male. Receptacula dicuntur terree voragines, maris profunda. — Vers. 12. Hcereditate i. e. sibi proprium, praecipua cura sua dignum esse voluit. — Yers. 13. Dixit, quanta sit Jovae potentia, nunc ad illius scientiam et providentiam transit. — Yers. 15. Fingit, ideoque ea penitus perspicit. — Vers. 20. Exspectat. Juxta Maurer, chakah oritur arad. arab. significante adstrinxit, velut funem; hinc translatum ad animum intendere animum, intentum esse exspectatione, exspectare. — Yers. 2i. Nomine. Maurer: divina ejus potentia et benignitate; Uosenmullerus: nomen metonymice pro nominato collocatur.
Chapter 30 of 123