Skip to the text

Psalmus 37

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Psalmus David.

Hic Psalmus caret titulo apud Hebr,eos. Illud autem, Psalmus David, positum est a Septuaginta Interpretibus, qui tamen disertis verbis admonuerunt, nullum se titulum in hebraicis codicibus reperisse. Argumentum Psalmi est, exhortatio ad justos homines, ut Deum laudent, ob ejus maximam potentiam, providentiam et bonitatem: hortatur autem justos, tum quia non est speciosa laus in ore peccatoris; tum quia potentia, providentia et bonitas Dei ipsis potissimum justis utilissima est.

Vers. I. 1. EXULTATE, JUSTI, IN DOMINO, RECTOS DECET COLLAUDATIO.

Exultatio, quae hic ponitur, significat laudem Gum laetitia. S. Hieronymus vertit: Laudate, justi. Dominum; sed vox hebraea 1331 rannennu utrumque significat; ideo planus sensus est: Laudate cum exultatione, id est, laudate non inviti, non tristes, non negligenter, sed ex magno affectu, jubilantes, exultautes in cordibus vestris; laudate Dominum non solum animo, sed etiam voce. Reddit rationem cum addit: « Rectos decet collaudatio, » quasi dicat: Vos justos invito potissimum ad laudandum Deum, quia vobis potissimum convenit laudare Deum. Per rectos intelligit justos, ut etiam diximus in fine Psalmi superioris. Sed congruit hoc loco, ut justi dicantur recti, quia rectis placet Deus, qui est ipsa rectitudo, et Rectu quod placet libenter laudatur. Distortis non plapiacet Cet Deus, cujus opera et judicia rectissima sunt, quie"S(’st et ideo non q^drant voluntatibus iniquorum: ipsa ree- inde iniqui et distorti non libenter Deum laudant, titudo. se(j reprehendunt et blasphemant. Pro verbo decet, in hebraeo est nomen niX3 navah, speciosa, et sensus est: in ore rectorum speciosa est laus Dei; atque huc allusit Ecclesiasticus cap. xv, cum ait: « Non est speciosa laus in ore peccatoris. » Pro voce collaudatio, in hebraeo est nSnn thehillah, et in graeco,aivE<ji;, laus; sed latinus Interpres posuit collaudationem,ut significaret debere j ustos non solum sigillatim, sed etiam conjunctim laudare Deum.

Vers. ». 2. Confitemini Domino in cithara, in psal¬

Hortatur rursus justos, ut confiteantur Domino confessionem laudis, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, quae erant in usu illius gentis. Mystice autem significatur, ut Deum laudemus non solum verbis, sed etiam operibus, ac praesertim perfecta observatione decalogi significari per psalterium decem chordarum, ut « videntes caeteri homines opera nostra bona glori¬

ficent Patrem nostrum, qui in coelis est,» Matth.v i.

Notant hoc loco Basilius et Augustinus citharam resonare ex parte inferiore, psalterium ex parte superiore. Unde colligitur Deum esse laudandum ex cognitione Dei, quae habetur ex creaturis: unde existit sonus citharae; et ex ea quae habetur ex revelatione divina in Scripturis sanctis: unde existit sonus Psalterii.

  1. Cantate ei canticum novum, bene psal- vers. 3. lite ei in vociferatione.

Conjungit quasi per epilogum, quae dixerat in duobus versiculis superioribus. Dixerat, ut voce laudaremus et instrumentis psalleremus: utrumque conjungit, et monet ut omnia accurate et diligenter fiant. « Cantate ei canticum novum; » hoc pertinet ad illud: «Exultate in Domino, »etc.

Jubet autem ut exultantes laudemus Deum cantico aliquo non usitato et veteri, sed recens composito accommodate ad rem praesentem. « Bene psallite in vociferatione, » pertinet ad id quod subjunctum est: « Confitemini in cithara, » etc., et jubet ut hoc ipsum bene et accurate fiat, et non frigide, ac summissa voce, sed magno cum sonitu, quo magnitudo affectus significetur. Itaque illud, in vociferatione, non debet referri ad voces humanas, sed ad voces instrumentorum musicorum. S. Hieronymus vertit, in jubilo, elS. Augustinus legit, in jubilatione. Vox hebraea njrnrQ significat jubilationem; vox graeca aXaXx^^w gemi- • natum clamorem. Recte monent SS. Patres Basilius et Augustinus canticum novum opponi cantico veteri. Canticum vetus est, quod solet canere cantihomo vetus, qui « natus ex carne caro est, » et cum noterrena sapit, ac in terrenis delectatur, et hic v““tuset Deum laudat, cum bona temporalia ab eo reci- qUod sit? pit: at canticum novum canit homo novus, qui renovatus spiritu mentis suae, coelestia sapit, et in aeternis delectatur, et Deum semper laudat, etiam cum flagellatur, quia novit illa etiam cooperari in bonum. Sic etiam per illud: Bene psallite ei in vociferatione, admonemur dum psallimus,

Deus nihil jubet nisi bonum, nihil i>ro- Libet nisi malum.

Lene facere hoc divinum opus, attente, devote, magno cum affectu et cordis jubilo. S. Benedictus in regula sua monet psalmodiam esse opus Dei, et ideo eoeteris omnibus operibus anteponendam. Et S. Bernardus, serm. 47 in Cantica: Vos, inquit, moneo, dilectissimi, pure semperac strenue divinis interesse laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistatis, non pigri, non somnolenti, nen oscitantes, non parcentes vocibus, non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quidquam balba de nare sonantes, sed virili, ut dignum est, et sonitu et affectu voces Sancti Spiritus depromentes.

k. Quia rectum est verbum Domini, et omnia

Incipit explicare rationes, cur Deus sit tanto affectu laudandus, quae sumuntur, ut diximus, a bonitate, potentia et sapientia ejus. De bonitate dicit: « Rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide, » id est, quia verba et facta Domini justissima, fidelissima et sanctissima sunt. Hoc est quod Psalm. cxliv, aliis verbis dicitur: « Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. » Verbum Domini intelligitur mandatum, prohibitio, promissio, comminatio, et htec omnia rectissima et fidelissima sunt: nihil enim jubet Deus nisi bonum, nihil prohibet nisi malum, et quod promittit, vel comminatur, fidelissime praestat. Ideo « rectum est verbum Domini, et fidelis Dominus in omnibus verbis suis, » Psalm. cxxxiv. Opera vero Domini verbis conformia sunt: ideo dicuntur esse in fide, id est fidelia, justa, sancta, et dicitur Deus sanctus in omnibus operibus suis. S. Basilius, et S. Augustinus in commentario hujus Psalmi, per fidem intelligunt hoc loco fidem catholicam, et exponunt, opera Dei dici esse in fide, quia ex operibus Dei, ut ex fabrica coeli et terne inspecta, homines moventur ad fidem, ut videlicet credant in Deum opificem tanti operis; vel dicunt epera Dei omnia esse in fide, quia omnia opera bona, quae Deo placent, sunt in fide tamquam in semine, vel radice: non enim placent Deo quae fiunt ante fidem, sed quee nascuntur ex fide. Ambae sunt prae, vereeque sententiae; sed non videntur litterales explicationes.

  1. Diligit misericordiam et judicium: misericordia Domini tlena est terra.

Sanctitas verborum et operum Domini nascitur ex sanctitate voluntatis: a Deus enim diligit misericordiam et judicium. » id est, amat primum largiri dona gratiae suae, et postea secundum opera uniuscujusque reddere prannia, vel supplicia, atque ita omnes viae Domini misericordia et veritas. In hebrao habetur: Diligit justitiam et judicium; sed Septuaginta Interpretes, scientes confundi duas illas voces, pii' et non, id est.

justitiam et misericordiam, saepe vertunt justitiam, ubi legunt chesed; et aliquando (ut hoc loco) vertunt misericordiam, ubi legunt tsedek; quod si interpretari velimus verbum hebraicum ut sonat, dicendum erit in prima parte versiculi declarari bonitatem voluntatis divinae ex parte justitiae; in altera parte, nimirum « misericordia Nihil psi Domini plena est terra, » declarari eamdem bo- quodn°a nitatem ex parte misericordiae. Sed juxta nostram mfsPri. lectionem dicendum est in prima parte declarari cordia bonitatem ex parte misericordiae et justitiae, in Dei* secunda doceri misericordiam latius patere quam justitiam, et esse, ut alibi dicitur Psalm. cxvm:

« Super omnia opera ejus; » nam ad misericordiam pertinet tollere miseriam et defectum: nihil autem est quod non indigeat misericordia Dei, cum omnia ofimino creata defectum aliquem patiantur. Sed res corruptibiles, quae sunt infra lunam, tanto plures et majores defectus patiuntur, quam res incorruptibiles, qu* supra lunam, ut respectu corruptibilium non videantur incorruptibilia ullum habere defectum; ideo dicit Propheta: « Misericordia Domini plena est terra: » nam per terram intelliguntur omnia corruptibilia; terra enim sedes est non solum hominum mortalium, et animalium terrestrium, et omnium plantarum, sed etiam piscium, et avium: quamvis enim aves volitent in aere, et pisces perambulent semitas maris, tamen et illas et isti quiescunt in terra. Porro omnia corruptibilia egent multiplici misericordia Dei, creante, conservante, movente, nutriente, reparante. Sed homines mortales, praeter ista omnia, egent misericordia praeveniente, comitante, subsequente, indulgente peccata, armante contra daemones, dirigente, protegente, etc. Itaque rectissime dicitur: « Misericor- Miseridia Domini plena est terra. » Hoc loco illud etiam cordia considerandum est, misericordiam perfectam, ad quam pertinet tollere omnes defectus, esse pro- Dei° 'est. priam solius Dei, quia non potest tollere omnes defectus, nisi qui caret omni defectu, ac per hoc est infinitae perfectionis actus purus, ceternus, omnipotens; itaque recte Ecclesia canit: « Deus, cui proprium est misereri. »

C. Verbo Domini cceli firmati sunt, et spi- vers. 6. ritu oris ejus omnis virtus eorum.

Transit a laude bonitatis ad laudem potenti», cujus primarius, et maxime conspicuus effectus, est fabrica coeli. Auget autem potentiam Dei, quod tantam molem non solum fecit, sed sine labore, sine mora temporis, sine ministris, sine machinis, solo verbo fecit, et eis leternam stabilitatem attribuit. Alludit autem Propheta ad creationem mundi, quae describitur in cap. i Genes. per ea verba: a Dixit Deus: Fiat firmamentum, et factum est firmamentum, et vocavit firmamentum coelum. » In hebraeo habetur, verbo Domini coeli facti sunt; sed Interpretes verterunt, firmati sunt, ut declararent coelos laetos esse incorruptibiles. Quod sequitur, et spiritu oris ejus omnis virtus eomm, posset videri repetitio quaedam. Nam verbum et spiritus oris idem fere sunt, et firmitas ccelorum et virtus ccelorum pro eodem accipi posset, nisi in hebraeo esset vox quae significat exercitus

eorum, sive ornatus eorum, ut vertit S. Hieronymus. Septuaginta Interpretes pro eodem accipiunt virtutem et exercitum, quia revera exercitus militum est virtus, id est, potentia et robur principis. Per virtutem, sive exercitum, sive ornatum coeli intel- Wysu- liguntur slelhe, quae sunt veluti castrorum eccles- — i' lium acies ordinata, et simul mirifice coelum orni* Tri- uaut, et virtutes suas variosque influxus in haec Dit.ais inferiora diffundunt. Quamvis autem per verbum adumbra- domini, et spiritum oris ejus, possit imperium Dotum. mini simpliciter accipi, tamen sine dubio Spiritus Sanctus insinuare voluit per haec verba mysterium sanctissimae Trinitatis, quod tempore novi Testamenti revelandum erat. Neque movere nos debet, quod videatur Propheta creationem coeli tribuere Verbo, et creationem stellarum Spiritui Opera s. Sancto, quasi Dominus Pater per Verbum coelos tis^sunt ‘ecer^> per Spiritum Sanctum stellas. Nam propindivisa. {er unitatem essentiae, quae est virtus operatrix, indivisa sunt opera Trinitatis; et ideo cum dicitur, Deus Pater per Verbum creasse coelos, intelligitur non sine Spiritu Sancto id fecisse: cum dicitur virtus, sive exercitus coelorum esse a Spiritu oris Domini, intelligitur esse etiam a Verbo, quod ab ejusdem Patris ore procedit, et a quo Verbo Spiritus ipse procedit.

Pergit explicare potentiam Dei, qui non solum coelos et stellas Verbo fecit, sed etiam ea facilitate omnes aquas, quae initio creationis mundi operiebant undique terram, coegit in loca inferiora et profundiora terrae, qua facilitate implet homo utrem unum aqua, vel recondit pecunias in arca, vel loculis. « Congregans sicut in utre aquas maris, » id est, congregans est, sive congregat Deus aquas maris in locum unum, ac si utrem imploret, id est facillime, nulloque negotio. Idem repetitur sequentibus verbis: « Ponens in-thesauris abyssos, » id est, ponit Deus abyssos, multitudinem videlicet, et profunditatem aquarum, quae erant super terram, et pertingebant usque ad coelum; ponit, inquam, omnem illam aquarum immensitatem in angustis teme cavernis, ac si reconderet pecunias in thesauris. Abyssum esse aquarum multitudinem, quae initio creationis erat super terram, perspicuum est ex cap. i G en.: « Et tenebrae erant super faciem abyssi. » Per thesauros, significatur aliquando copia rerum pretiosarum, auri, argenti, lapidum pretiosorum, ut eo loco: « Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro; » aliquando significatur per thesaurum, locus ejusmodi rerum pretiosarum, ut arca, vel locuti, ut in verbis illis: « Omnis

scriba doctus in regno ccelorum profert de thesauro suo nova et vetera,» Matth. xm; et de Magis legimus: « Apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. » ln hac posteriore significatione accipitur hoc loco thesaurus. Dicit autem propheta in tempore praesenti congregans et ponens, cum tamen ab initio haec facta sint, quia Deus ita semper conservat, quod initio fecit, ut vere dici possit semper id facere. In hebraeo pro utre, habetur 10 ned, quod acervum significat; sed Septuaginta et S. Hieronymus legerunt nod, quod utrem significat.

Et haec est verior lectio, et melius explicat congregationem aquarum in locum unum, id est, in cavernas terrae, quam Propheta significare volebat. In hebraeo et graeco deest praepositio in, et legitur: Congregans sicut utrem aquas maris; sed omnino subintelligitur, et recte habet nostra editio, sicut in utre. Et non deerant olim graeca exemplaria quae haberent, in utrem, ut notat S. Basibus; et S. Augustinus semper legit in utrem. Qui legunt, sicut utrem, existimant significari nubes, quae intumescunt sicut utres, et postquam effuderint, detumescunt; sed litteralis sensus est is, quem supra posuimus.

  1. Timeat Dominum omnis terra: ab eo au- Vers. s.

Ex iis quae dicta sunt de potentia Dei, occasione accepta, David hortatur homines, ut Deum timeant, ejusque mandata praevaricari formident.

« Timeat igitur, inquit, omnis terra Dominum » tantae potentiae et majestatis; et mox explicat idipsum, dicens: « Omnes inhabitantes orbem (hoc est omnis terra) commoveantur, » id est, contremiscant, ab eo Domino videlicet aliquid jubente.

  1. Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse vers. *. mandavit, et creata sunt.

« Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. » Optima ratio, cur solus Deus timendus sit, quia videlicet quidquid est extra Deum nihil nobis nocere potest, nisi Deus permiserit; et contra, nihil est extra Deum, quod nos ab ejus ira defendere possit: omnia enim ab ejus nutu dependent, a quo habent, ut sint.

Ratio autem, cur Deus omnia fecerit verbo, e^t, quia verbum ejus plenum est potestate et auctoritate, ita ut sit mandatum atque imperium, cui nihil resistet; ideo adjungitur: « Ipse mandavit, et creata sunt. » ln hebraeo habetur ad verbum,

nn "ION NIH, ipse dixit et fuit, ipse mandavit et stetit. Sed sensus est idem; significant enim verba hebraica: « ipse dixit, » et omnis creatura facta est;

«ipse mandavit,» et omnis creatura existere coepit.

  1. Dominus dissipat consilia gentium: re- Vers. io.

PROBAT AUTEM COGITATIONES POPULORUM, ET REPROBAT CONSILIA PRINCIPUM.

Venit tandem Propheta ad sapientiam, ut ostendat omni ex parte Deum esse laudandum: « Dominus dissipat consilia gentium, » id est, ita supereminet sapientia Dei supra omnem omnium hominum sapientiam, ut quidquid homines consultando deliberant, quamvis consilia eorum sapientissima et prudentissima videantur, Deus in i: omento infatuare, dissolvere, irritum facere possit. Idem repetitur sequentibus verbis, cum c!;citur: « Reprobat autem cogitationes populorum, » id est, Deus reprobat tanquara stultas cog 'rationes populorum omnium: nec solum popu- 1 rum, sed etiam ipsorum principum, qui consi' a 'iis in omni doctrinarum genere abundant, consilia, deliberationesque, ut plane insipientes Suentia et inutiles reprobat. Et vere mirabilis est sapien- 1)ei| “l* tia Dei, quae sapientes in astutia sua comprehendit, et ineffabili ratione ita nonnunquam consilia illorum infatuat, ut quae utilissima sibi esse judicant, et perniciem et interitum illis adferant. In hebraeo non habetur illud, et reprobat consilia principum: fortasse excidit injuria temporum, vel incuria librariorum.

Vers. i 11. Consilium autem Domini in sternum manet, COGITATIONES CORDIS EJUS IN GENERATIONE ET GENERATIONEM.

Dom nus quidem inscrutabili sapientia sua dissolvit humana consilia, ut finem sibi propositum non assequantur. Contra autem, humana prudentia nihil omnino potest adversus consilium Dei: quidquid enim semel decrevit Deus, stabile in Consi, aeternum erit. « Omne consilium meum stabit, et lir.m P°- omnis voluntas mea fiet, dicit Dominus,» Isai. xlv. q?ia!e ^oa est autem consilium Dei consuit itio quaedam sit? praecedens electionem; neque sunt in Deo multae cogitationes, sed unico et simplicissimo actu ab aeternitate decrevit Deus, quidquid unquam facturus est. Sed Scriptura accommodat se nostrae imbecillitati noslrisque verbis utitur, ideo dicit: « Consilium Domini in aeternum manet, » id est, quod Deus quasi consultando decrevit, nullo modo dissolvi potest, nec impediri quominus exeeutioni mandetur. Idem repetitur aliis verbis, cum additur: « Cogitationes cordis ejus in generatione et generationem, » id est, quae Dominus cogitavit facere, nullo tempore impedientur, sed fient prorsus eo modo, quo ipse fieri voluit. Nec tamen ita se accommodat Scriptura nostrae infirmitati, ut non sit veritas in ejus verbis: nam etiamsi non est in Deo consilium praecedens electionem, tamen est in Deo quidquid perfectionis reperitur in consilio, cognitio videlicet omnium mediorum ad assequendum finem utilium; et quamvis in Deo una sit et simplicissima cogitatio, ea tamen aequiparatur innumerabilibus cogitationibus, quas in se eminentissimo modo continet.

Ex iis quae dicta sunt de potentia, sapientia et

bonitate Dei, colligit Propheta beatum esse populum, cujus Deus non est aliquod idolum inutile, sed ille potentissimus, sapientissimus, et optimus Dominus, cujus laudes explicatae sunt; tunc autem vere perfecteque felices, ac beati sumus, quando et nos magnum illum Dominum pro Deo habemus, et ipse nos pro peculiari suo populo habet; ideo Propheta utrumque conjun-.git, cum dicit: « Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus, » id est, beati sunt illi homines, qui pro Deo non agnoscunt, nisi unum illum Dominum, «cujus verbo coeli firmati sunt, » etc.; et simul: «Beatus populus, quem elegit Dominus in haereditatem sibi, » id est, beati sunt illi homines, quos ille idem magnus Dominus elegit in populum peculiarem, et quasi propriam possessionem et haereditatem. Sunt autem ista duo ita connexa, ut separari non possint; illi enim soli Deum verum pro Deo suo habent, qui illum fide, et spe, et charitate colunt: illi autem soli Deum fide, et spe, et charitate colunt, quos ipse elegit in haereditatem sibi, quos per gratiam praeordinavit, vocavit, et justificavit. Vera prorsus et in imo corde recondenda sententia: nam quidquid homo ha- Qrtid. beat, etiamsi totum mundum lucretur, egenus et inid h<> miser est, si Deo careat, qui solus totum animae ™e°at sinum replere potest; et contra qui Deum habet, Deo ’ caetiamsi aliis careat, beatus et dives est, quia in reat,ege- Deo sunt omnia. Praeterea, imago Dei est homo; ^iser imaginis bonum, totaque perfectio est, exemplari est suo simillimum esse: tunc autem vere similes Deo, ac per hoc beatissimi erimus, quando «videbimus eum sicuti est, » ut dicitur l Joan. iii; nam et ipse Deus ideo beatus est, quia videt se sicuti est: itaque qui Deum nunquam videbunt, semper Deo dissimiles, ac per hoc semper miserrimi erunt. Denique quidquid infra Deum est, vel est homine vilius, ut omnia corporalia; vel par, ut angeli, quibus in resurrectione aequales erimus: nihil autem nos perficere, felicesque ac beatos reddere potest, nisi quod est nobis melius atque perfectius: igitur illi soli vere beati sunt, qui adhaerent Deo, et unus spiritus fiunt cum eo, id est, qui diligunt Deum, et diliguntur a Deo, qui quidem hic interim spe beati sunt, sed reipsa beati erunt, quando tam felici vinculo inhaerebunt Deo, ut ab eo excidere nulla ratione possint.

  1. De cielo respexit Dominus, yidit omnes verS. 13.

  2. DE PRiEPARATO HABITACULO SUO RESPEXIT Vers. 14. i SUPER OMNES, QUI HABITANT TERRAM.

Probat quod dixit, beatam esse gentem cujus Deus est Dominus ille, qui fecit coelum: probat autem ex eo, quod cum Dominus de coelo, tanquam altissima specula, videat homines, et cognoscat non posse ullum hominem propriis viribus salvum fieri, quamvis alioqui fortissimus aut potentissimus videatur; tamen Deus oculo paterno peculiariter populum suum respicit, et illum adjuvat ac salvat, ut merito dictum sit initio Psalmi: «Exultate, justi, in Domino.» Ait igitur: «De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum, » (sive, ut est in hebraeo, CDINH ’33, vidit omnes filios Aciam), id est, Dominus de coelo, a quo nihil occultari potest, non solum videt populum suum, sed videt omnes homines, et intelligit quid quisque possit. Idem vero significant verba sequentia: « De praeparato habitaculo suo,» id est, de sede, quam sibi ipse paravit et stabilivit (nam «coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum, » ut est in Psalm. cxm), « respexit» ac respicit omnes habitatores terrae. S. Hieronymus ex hebraeo vertit, de firmissimo solio suo, pro eo quod nos habemus, de praeparato habitaculo suo: sed verba hebraica utramque significationem recipiunt.

Declarat Propheta Deum non vidisse de coelo filios hominum, eo modo, quo nos videmus ea quae sunt loDge posita, confuso videlicet, et crasso modo; sed vidisse distincte et subtilissime omnia opera eorum, id est, quid possint operari, vel operentur, vel mente, vel corpore. Itaque vidit omnes cogitationes, omnia desideria, omnia dicta, omnia facta, prepterita, praesentia et futura, omnium, et singulorum hominum. Et probat Deum haec videre potuisse, quia ipse « formavit corda singulorum, » id est, creavit animas singulorum hominum, ac per hoc etiam creavit corda, hoc est, mentes et voluntates, a quibus omnia hominum opera oriuntur: qui enim corda fingere potuit, idem sine dubio corda scrutari potest. In hebraeo habetur, qui finxit "tn’ iachad, id est pariter, corcla eorum; sed illud, pariter, non significat eodem tempore, ut Origenes et alii errantes crediderunt. Nam S. Leo in epistola ad Turibium, Asturicensem episcopum, cap. x, docet fi- Amraae dem Christianam habere, animas ante corpora ante cor- non fuisse. Igitur illud, pariter, non refertur ad fuerunt"1 idem tempus, sed ad eumdem auctorem; ac si Propheta dixisset: Qui finxit omnia corda nullo excepto: non enim unum cor ipse formavit, alia vero aliis formanda reliquit, sed ipse pariter omnia, ipse unus finxit omnia, lngraeco hebetur «ax» w/iva;, id est seorsim, sive solitarie; quod S. Basibus refert ad cordis puritatem et simplicitatem, ut sensus sit: qui finxit corda separata ab omni impuritate; sive, ut Euthymius addit, separata ab aliorum animantium natura. Sed videtur rectius intellexisse antiquus latinus Interpres, qui vertit singillatim, id est, seorsim singula: id enim magis congruit cum lectione hebraica, et cum verbis sequentibus; dicit enim Propheta Deum formasse omnia corda, ut inde colligat Deum intelligere omnia opera eorum; haec autem ratio id requirit, ut Deus formaverit omnia, et singula corda, non ut separaverit ab impuritate, vel ab aliis anima¬

libus. Ex hoc etiam loco colligitur illud dogma ecclesiasticum, quod videlicet Deus non creavit quasi in confuso omnes animas, cum creavit animam primi hominis, quasi in illa fuerint omnes, et ex illa fiant omnes, sicut revera tunc creavit quodam modo omnes homines, quia in uno erant omnes, et ex uno fiunt omnes, quantum ad generationem carnis; sed creavit Deus singillatim omnes animas, non unam ex alia, sed ipse singulas ex nihilo distincte ac separatim. Scio S. Augustinum, in epist. 28, non existimare, ex hoc loco solide probari creationem animarum, quia in Psalm. l dicitur: « Cor mundum crea in me,

Deus. » Sed responderi potest, in Psalm. l tractari de sanctificatione, non de naturali creatione: hunc autem locum requirere, ut verba proposita de naturali creatione intelligamus, cum inde colligatur Deum omnia corda scrutari, quia omnia ipse formavit.

  1. NON SALVATUR REX PER MULTAM VIRTU- vers. 16. TEM, ET GIGAS NON SALVABITUR IN MULTITUDINE VIRTUTIS SUA3.

Explicat quid viderit ille, qui omnia videt: videlicet hoc vidit, neminem propria virtute liberari posse a malis, quae nos circumstant, sed egere omnes misericordia Dei: ponit autem exemplum in iis, qui videntur maxime de suis viribus posse gloriari, quasi dicat: Vidit Deus quod «non salvatur rex per multam virtutem, » id est, non sufficit regi ad propriam salutem, seu vitam tuendam, multa virtus, id est multa potentia, multus exercitus, multa vis pecuniarum. «Et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae,» id est, sicut regi non sufficit robur aliorum, qui illi serviunt, ita fortissimo viro non sufficit robur proprium. Non est in hebraeo nomen gigantis sed in genere nomen robusti et fortis viri; sed Septuaginta Interpretes posuerunt nomen gigantis, quia illi solent esse fortissimi, et caeteris hominibus formidabiles, ut de gigante Goliath legimus in lib. I Regum, cap. xvii.

  1. Fallax equus ad salutem: in abundan- vers. it.

Tria sunt, quae possunt hominem eripere ab instanti periculo, vires alienae, ut custodiae militares, vires propriae, velocitas equi: illae, si resistendum sit; ista, si fugiendum. Docuerat Psalmista, non sufficere duo priora; nunc addit neque tertium sufficere, et habemus exemplum omnium in libris Regum. Saulem enim regem non potuerunt a nece defendere ingentes copiae militares; Goliath gigantem robustissimum David puer occidit; Joram filium Achab veloci curru fugientem, sagitta velocior interemit. «Fallax equus ad salutem, » id est, fallitur qui. confidit salutem suam velocitati equorum: velocitas enim illa multis modis impediri, vel praeveniri potest, ideoque fallax est. « In abundantia virtutis suae

Sine gratia nnnio salvari potest.

Spes fine timore prasmup* io es*.

non salvabitur,» id est, equus in virtute sua, qua abundat, vel si ea maxime abundet, quae virtus in velocitate consistit, non salvabitur cum sessore suo, id est, neque Se, neque sessorem a periculo liberabit. In hebraeo habetur active, non salvabit, nimirum sessorem suum; sed idem verbum hebraicum mutatis punctis fieri potestconjugationis passivae, et eo modo legerunt Septuaginta Interpretes, quos Interpres latinus secutus est. Et quidem lectio, non salvabit, quam habet S. Hieronymus, clarior est. Lectio vero nostrae editionis, non salvabitur, requirit ut subinlelligatur aliquid, videlicet, non salvabitur cum sessore suo; neque enim dubium esse potest, quin de salute hominis potius, quam de salute equi hoc loco agatur. Porro quae dicta sunt de salute corporali, multo magis intelligenda sunt de salute spirituali, ad quam obtinendam nemo sufficiens est, sine praeveniente, comitante, et subsequente gratia Dei.

  1. ECCE OilULI Domini SUFER METUENTES EUM, ET IN EIS QUI SPERANT SUPER MISERICORDIA EJUS.

Concludit Propheta ratiocinationem suam, qua, ut supra diximus, probat beatam esse gentem, cujus Deus est Dominus. Nam videt quidem Deus omnes homines, et intelligit quam parum possint, nisi ipse adjuvet: sed tamen peculiariter in homines justos dirigit oculos suos, ut eis de coelo auxilium praebeat, tum ut a mortis periculo liberentur, tum ut commode sustententur in vita. «Ecce oculi Domini super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. » Per timentes et sperantes pulchre describuntur ii, qui vere sunt justi et amici Dei. Nam timor sine spe timor servilis est, spe? sine timore praesumptio est. Timor cum spe charitatem veram declarat, id est, amorem liberalem quo diligitur Deus ut amicus, ut pater, ut sponsus: qui enim tali amore flagrat, et vehementer timet ne dilectum offendat, et secure confidit, ac sperat, misericordiam dilecti sibi nunquam defuturam. «Ut eruat a morte animas eorum, et alat cos infame.» Haec est causa cur Dominus respicit oculo paterno timentes et sperantes in se, ut videlicet hrre duo beneficia illis tribuat, liberationem a periculo mortis, ct alimenta dum vivunt. Quia justi timent Deum offendere, liberat illos Deusa timore, ne offendantur, praesertim circa vitam, quae est fundamentum omnium bonorum; quia sperant in misericordia ejus, praestat illis perpetuam misericordiam, dum alii eos in fame. Quae duo beneficia possunt intelligi tam de salute corporali et temporali, quam de spirituali et sempiterna. «Eruit Dominus a morte animas, » id esi, vitam timentium se, dum singulari providentia liberat eos a variis mortis

periculis, a quibus propria virtute sua vel suorum liberari non potuissent. Deinde sic liberatos sustentat in vita, prospiciens eis de omnibus ad vitam necessariis, et praesertim tempore famis, quo multi alii rerum omnium penuria laborant. Sed spiritualiter eruit animas eorum a morte, dum vel non sinit eos labi in peccatum, quod est mors animae; et si forte peccaverint, mox illos per salubrem poenitentiam ad gratiam, quae est vita animae, revocat; et utroque modo animas eorum a morte sempiterna liberat. Viventes autem Deo per inhabitantem Spiritum Sanctum, alii in fame, dum in hoc deserto, per quod ad terram promissionis tendimus, deserto plane sterili et inaquoso, alii manna pluente de coelo, et potat aqua de petra scaturiente, id est, coelestibus conflationibus reficit, ac sustentat. Alii autem, non satiat, et sitim temperat, non exstinguit, quia saturitas servatur in aliam vitam, in qua satiabimur dum apparuerit gloria Domini, et inebriabimur ab ubertate domus Domini, et voluptatis torrente potabimur.

  1. Anima nostra sustinet Dominum, quoniam?er

Hactenus Propheta justos Dei servos allocutus est, eosque ad exulfandum in Domino, et laudandum Deum, patrem indulgentUsimum et misericordissimum, exhortatus est. Nunc introducit justos respondentes, ac dicentes: «Anima nostra sustinet Dominum. » Intelligunt justi quid spiritus sibi velit, cum eos ad exultandum et laudandum invitat, nimirum intentionem Spiritus Sancti esse, ut per boc ipsi animentur ad perseverandum in justitia, et ad inhaerendum Deo, neque ab eo recedendum ob quantaseumque persecutiones, ac demum ad Deum laudandum, magis opere, quam verbis. Itaquereqaondent se tot beneficiis Dei confirmatos, constantissime in ejus timore ac amore permansuros. «Anima nostra, inquiunt, sustinet Dominum,» id est, quidquid acciderit, non nos separabit a charitate Dei, neque ad alium consolatorem respiciemus; sed exspectabimus patienter consolationem de coelo, scientes scriptum esse Ilabac. ii: « Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. » Dicitur autem anima sustinere Dominum, hebraica phrasi, qua tribuitur animae id quod toti homini convenit, prapsertim quando agitur de re spirituali. Sic dixit Isaias cap. xxvi: « Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio anirosp; anima meadesideravit te in nocte.» Et Jeremios Thren. nr: « Bonus Dominus sperantibus in se, animae quaerenti illum. »

Et beatissima Virgo, Luo. i: « Magnificat anima mea Dominum.» «Quoniam adjutor, et protector noster est.» Reddunt justi rationem, cur tam constanter Dominum exspectare decreverint, quia videlicet sciunt, et experimento cognoverunt a Domino in bonis se adjuvari, et amatis protegi potentissime et fidelissime.

  1. Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in

Posteaquam responderunt justi primariae infentioni Spiritus Sancti, respondent nunc secundarim, quas erat, ut exultarent in Domino, sicut in primis Psalmi verbis dictum est. Dicunt igitur sc id facturos libentissime: « In eo laetabitur cor nostrum,» id est, exultabimus in Domino, «et in nomine sancto ejus speravimus,» id est, quia in nomine sancto ejus speravimus. Nam quia speraverunt in Domino, adjuti ab eo, atque protecti sunt, et ideo experimento proprio edocti, quam bonus et potens Dominus sit, exultant in eo, et confitentur nomini ejus. Quod attinet ad verba, in hebrmo habetur, quia in eo lcetabitur cor nostrum, quia in nomine sancto ejus speravimus: sed primum quia positum est pro et, vel pro certe, vel vacat. Sicut contra in latina editione, illud, et, cum dicitur, et in nomine sancto ejus speravimus, positum est. pro quia. Itaque clarissima lectio esset: Et in eo laetabitur cor nostrum, quia in nomine sancto ejus speravimus. Porro sperare in nomine Domini, non est sperare in litteris, aut sono nominis, sed sperare

in Domino per nomen significato; et habere videtur vim quamdam majorem hic loquendi modus, quam si dicatur simpliciter, sperare in Do- Snmmino, nam sperare in nomine Domini, est spe- m’im rare in ipso Domino nominatim et proprie appellato; dicitur vero nomen Domini sanctum, marenoquia dignum est ut ab omnibus honoretur, et men. D°- ideo summum scelus committitur, cum blasphe- m,m' roatur.

  1. Fiat misericordia tua. Domine, super vers. 22.

Concluditur Psalmus per orationem, ut saepe alias, et est oratio aptissime cohaerens cum superioribus verbis, et cum tofo Psalmo; quia enim aliquoties dictum est Deum misereri sperantium in se, et justi dicunt sc in Domino speravisse, et egent semper nova misericordia propter continua pericula, ideo concludunt: « Fiat misericordi", tua, Domine, super nos, » id est, non cesset, sed perseveret, imo addatur semper nova misericordia super nos; « quemadmodum speravimus in te,» id est, sicut de tua bonitate futurum speravimus, et nobis ipsis promisimus.

suum coram Achimeiech, et dimisit eum, et

abiit.

  1. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.

  2. In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti et laetentur.

k. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.

  1. Exquisivit Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

C. Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.

  1. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit, eum.

  2. Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.

  3. Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo.

  4. Timete Dominum, omnes sancti ejus: quoniam non est inopia timentibus eum.

  5. Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

  6. Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.

saporem ] suum coram Abimelech, et ejecit

eum, et abiit.

Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo.

In Domino laudabitur anima mea: audiant mites et lretentur.

Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus pariter.

Qusesivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus angustiis meis liberavit me.

Respicite ad eum, et confluite, et vultus vestri non confundentur.

Hic pauper clamavit, et Dominus exaudivit: et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

Circumdabit Angelus Domini in gyro timentes eum, et eruet eos.

Gustate, et videte quoniam bonus Dominus: beatus vir qui sperat in eo.

Timete Dominum, sancti ejus: quoniam non est inopia timentibus eum.

Leones indiguerunt et esurierunt: quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum.

Venite [al. Ambulare], filii, audite me, timorem Domini docebo vos.

  1. Quis est homo qui vult vitam: diligit dies videre bonos?

  2. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

  3. Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam.

  4. Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.

  5. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

  6. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

  7. Juxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.

  8. Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.

  9. Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.

  10. Mors peccatorum pessima, et qui oderunt justum, delinquent.

  11. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Quis est vir qui velit vitam, diligens dies videre bonos?

Custodi linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum.

Recede a malo, et fac bonum: quaere pacem, et persequere eam.

Oculi Domini ad justos, et aures ejus ad clamores eorum.

Vultus Domini super [h. in] facientes malum, ut perdat de terra memoriam eorum.

Clamaverunt, et Dominus exaudivit, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit.

Multae tribulationes [h. multa mala ] justo [al. justi], et ex omnibus illis liberabit [al. liberavit] eum Dominus.

Custodit omnia ossa ejus: unum ex eis non confringetur.

Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur.

Redimet Dominus animas servorum suorum, et non peccabunt [h. culpabuntur] omnes sperantes in eo.

Argumentum. — Strophae tres: vers. 2-4, laudibus efferam Jovam; vers. 5-11, ex omnibus malis me eripuit j nam pios ille tuetur; vers. 12-23, igitur qui vult beatus esse, pius sit, nam pios Jova adjuvat. Qua occasione sit editus Psalmus, primus ejus versus perspicue indicat. Hodierni tamen haud pauci ad recentiorem aetatem eum referunt, absque idonea ratione: vid. Hengstenberg. In eo reperitur acrostichidis artificium.

  1. Davidis carmen, cum mutavit (dissimularet) mentem suam coram Abime-

lecho, et expulit eum Abimelechus, et abiit incolumis Davides.

  1. Benedicam (celebrem) Jovam omni tempore, continuo laus ejus in ore meo sit.

  2. In Jova felicem se praedicat (vel prcedicabit ) anima mea: audiant afflicti, et laetentur.

  3. Magnificate (o afflicti) mecum Jovam, et extollamus nomen ejus una.

  4. Quaesivi Jovam (precibus), et exaudivit me, et ex omnibus terroribus meis eripuit me.

  5. Respiciunt (afflicti) ad eum, et lucent (prae gaudio, spe impleta), et facies eorum non pudore afficietur.

  6. Hic (ego) miser clamavit, et Jova exaudivit, atque ex omnibus angustiis ejus liberavit eum.

  7. Castrametatur angelus (collective positum) Jovae circa timentes eum, et eripit eos.

  8. Gustate et videte quam bonus sit Jova! beatus vir qui spem ponit in eo!

  9. Timete (reveremini) Jovam, sancti ejus, nam nulla est inopia timentibus eum.

1 1. Leunculi (leones) egent et esuriunt;

sed qui quaerunt Jovam nullo carent bono.

  1. Agite, filii, auscultate mihi, timorem (cultum) Jovae docebo vos.

  2. Quis est vir diligens vitam (prosperam), amans dies, ut videat bonum?

  3. Custodi (quisquis es) linguam tuam a malo, et labia tua a loquendo dolum.

  4. Recede a malo et fac bonum, quaere pacem et persequere illam.

  5. Oculi Jovae ad justos directi sunt,

et aures ejus inclinatce ad clamorem eorum.

  1. Facies Jovae defixa est in patrantes malum, ad exscindendum e terra memoriam eorum.

  2. Clamant justi, et Jova audit,

atque ex omnibus angustiis eorum liberat eos.

  1. Propinquus est Jova fractis corde, et contritos spiritu salvat.

  2. Multa sunt mala j usti,

sed ex omnibus iis Jova eum eripit.

  1. Custodit omnia ejus ossa, nec unum ex iis frangitur.

et qui oderunt justum poenam ferunt.

  1. Redimit Jova (liberat e periculis) animam servorum suorum, nec pcenam ferunt confidentes in eo.

nom.

Vers. 1. Cf. I Sara, xxr, 14, 15 seq. Alimelechus cognomen erat regibus Philistaeorum commune: sic ^Egyptii reges prisci Pharaones, et posteriores Ptolomoei cognominabantur, et Ponti reges Mithridates, et Romani imperatores Cessares et Augusti. Hujus autem nomen proprium erat Achis: cf. 1 Sam. xxi, 10. — Vers. 3. Afflicti, vel mansueti, i. e. qui multarum miseriarum perpessione fastum didicerunt deponere. Sunt qui aniim ab anavim ita distinguunt, ut boc sit mansueti, illud miseri; at duo vocabula promiscue poni solent. — Vers. 0. Afficietur, ut lit spe sua excidentibus. Veteres omnes, Chaldaeo excepto, verba hoc versu occurrentia in imperativo exprimunt. — Vers. 1 i. « Egregie falluntur, qui leonibus h. 1. piorum hostes (vel homines potentes in genere) significari credunt. Hoc vult: fieri facilius potest, ut egeat leo, qui, cum sit animal robustissimum atque fortissimum, sine negotio praedam sibi comparat, quam ut egeant pii. » Haec Maurer. — Vers. 12. Filii, mei auditores, qui eruditione indigetis. — Vers. 13. Videre pro frui saepius ponitur. — Vers. 22. Malum, quod committit, sua malitia: ita Maurer; Rosenmullerus, calamitas.

Chapter 31 of 123