Sermo LXXXIII. De laude humana caute recipienda
Mel invenisti? noli multum comedere, ne forte satiatus evomas illud (Prov. XXV, 16). Potest non incongrue hoc loco mellis nomine favor humanae laudis intelligi: meritoque non ab omni, sed immoderato mellis hujus edulio prohibemur. Est enim cum utiliter humanas laudes recipimus, fraternae duntaxat intuitu charitatis, et ad salutem eorum qui nobis propterea facilius acquiescunt. Hac ergo parcitate servata, mellis hujus moderata comestio non nocebit. Si quid vero amplius est, a malo est, et in perniciem convertetur. Invento enim melle immoderatius vescitur, quisquis apponens omnino cor suum, favore humanae laudis inflatur, incrassatur, impinguatur: a quo se Propheta sanctus custodiri deprecatur a Domino, non quidem mellis, sed olei satis vicina appellatione ipsum quem praediximus favorem exprimens, ubi ait: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Vis nosse quando evomat immoderatus epulator mellis edulium, quod usque ad satietatem sumens, modum parcitatis excessit? Tunc sine dubio laudes, quibus satiabatur, non alium fructum quaerens, sed favore ipso contentus humano; tunc, inquam, multa cum anxietate evomit, quod cum perniciosa delectatione comedit, cum alium quemlibet laudari audiens invidia contabescit. Mens enim dedita vanitati, et arrogantia tumens, laudem alterius, suam reputat vituperationem.
Chapter 82 of 124