Caput III. De natura corporali quantum ad esse
De natura corporea quantum ad esse haec tenenda sunt, quod corporalis mundi machina tota consistit in natura caelesti et elementari, ita quod caelestis distincta est in tres caelos principales, scilicet empyreum, crystallinum et flrmamentum. — Intra firmamentum autem, quod est caelum. stellarum, continen- Ur septem orbes septem planetarum, «quae sunt; sitirnus, iupiter, mars, sol, venus, mercurius, luna. — Natura vero elementaris in quatuor sphaeras distinguitur, scilicet ignis, aris, aquae et terrae; et sic procedendo a summo caeli cardine usque ad centrum terrae decem occurrunt orbes calestes et. quatuor bilis et uniformis, et sic caelum medium inter empyreum et stellarum, quod est caelum crystallinum. Quartum autem membrum, scilicet quod sit multiforme et immobile, non potest stare, quia multiformitas disponit ad motus varietatem, non ad uniformem «quietem.
Sunt igitur tres caeli, quorum primum per totum est luminosum, scilicet empyreum ; secundum per totum perspicuum, scilicet crystallinum ; tertium ex utroque coniunctum, scilicet fpmamentum. Cum igitur tres sint caeli incorruptibiles et quatuor elementa variabilia; ut flat debita connexio, concordia et correspondentia, disposuit Deus septem orbes planetarum, qui sua varietate motuum et. incorruptibilitate formarum quasi quoddam vinculum essent ct iunctura inferiorum elementarium orbium et superiorum caelestium ad perficiendum et decorandum universum ; quod secundum numerales proportiones ordinatum dicitur et connexum. denario. caclestimm. orbium. et. quaternario elementorum, reddentibus ipsum proportionaliter tàm pulchrum quam perfectum cet ordinatum, ut suo modo suum repraesentet. principium.
Chapter 13 of 65