Skip to the text

Caput IV. De natura corporali quantum ad operari et influere

  1. Quantum vero ad operari hoc tenendum est dc natura corporea, scilicet quod calestia influunt in terrestria et elementaria quantum ad distinctivam significationem temporum, scilicet dierum, mensium et an- aequalitate minus longinquam, in vegetabilta ; secundum conciliationem aequalitati proximantem, iu sensibilia; secundum vero conciliationem aequalem, in corpora humana. quae disposita sunt ad nobilissimam formam, «quae est anima rationalis; ad quam ordinatur et terminatur appetitus omnis naturae sensibilis et corporalis, ut per eam quae est forma, ens, vivens, sentiens et 1ntelltgens, quasi ad modum circuli intelligibilis reducatur ad suum principium, in quo perficiatur et beatificetur. |

  2. Et quoniam in illud tendit per liberum arbitrium, ideo «quantum ad. arbitrii. libertntem. praecellit omnem virtutem corporalem; ac per hoc cuncta. nata sunt sibi servire, nihil autem sibi dominari habet nisi solus Deus, non fatum seu vis positionis siderum.

  3. Et propterea indubitanter verum est, quod sumus finis omnium eorum quae sunt; et omnia corporalia facta sunt ad humanum obsequium, ut cx illis omnibus accendatur homo ad amandum et laudandum Factorem universorum, cuius providentia cuncta diísponuntur. Haec igitur sensibilis corporalium machina est tanquam quaedam domus a summo opifice homini fa- . bricata, donec ad domum veniat non manufactam in caelis; ut, sicut. anima modo ratione corporis et status meriti nunc est in terris, sic aliquando corpus ratione animae et status praemii sit in caelis.

Chapter 14 of 65