Caput VII. De apostasia daemonum
De apostasia daemonum hoc tenendum est, quod Deus Angelos fecit bonos, medios timen inter se, summum bonum, et commutabile bonum, quod est crea- tura; ita quod, si converterentur ad amandum quod est supra, ascenderent ad statum gratiae et gloriae; si vero ad bonum commutabile, quod est ?nfra, hoc ipso ruerent in malum culpae et poenae; quia non cest « dedecus peccati sine decore iustitiae ». — Primus inter Angelos lucifer, pracsumens de privato bono, privatam appetiit excellentiam, volens aliis superferri ; et ideo cecidit cum ceteris consentientibus sibi. Cadens autem factus est fmpoenilens, obstinatus et obcaecatus et exclusus a. Dei contemplatione et deordinatus $n operatione, toto nitens conamine ad subvertendum hominem per tentationem. multiplicem.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium sit summe bonum, nihil facit, quod non sit bonum; quia a bono non procedit nisi bonum; quod tamen fit ab ipso loc ipso minus est eo, et ideo non potest esse summum bonum. Fuit igitur Angelus a Deo conditus bonus quidem, sed non suimmus, perficiendus. tamen, si affectu. tenderct in summum. ram. — Et quia haec omnia deordinata sunt per voluntatem depravatam per superbiam; ideo haec omnia convertit ad. fomentum suae stperbiae, quaerens ab hominibus coll et adorari ad modum Dei. lMinc est, quod. « omnia male agit»; quod tamen iuste Deus modo. permittit ad. vindictam. malefactorum,. laudem vero bonorum, sicut apparebit per finale iudicium.
Chapter 17 of 65