Caput I. De productione mundi totalis
His summatim pracintelleetis de Trinitate Del, dicenda sunt aliqua. de creatura mundi. Circa quain haec tenenda sunt in sumina: videlicet. quod. universitas machinae mundialis producta est in. esse ex tempore et de nihilo ab uno principio primo, solo et summo; cuius potentia, licet sit immensa, disposuit tamen omnia 1n certo pondere, numero et mensura.
Haec generaliter intelligenda sunt circa rerum productionem, ex quibus veritas colligitur, et error repudiatur. Per hoc enim, quod dicitur ex tempore, excluditur error ponentium mundun. aeternum. Per hoc, quod dicitur de n:h:/o, excluditur error ponentium aeternitatem circa. principium materiale. Per hoc quod dicitur ab. uno principio, excluditur error Manichaeorum ponentium pluralitatem principiorum. Per hoc, quod dicitur solo et summo, excluditur error ponentium, Deum produxisse inferiores creaturas per ministerium intelligentiarum. Per hoc autem, quod additur im certo pondere, numero et mensura, ostenditur, quod creatura est effectus Trinitatis creantis sub triplici genere causalitatis: efficientis, a quo est in creatura unitas, modus et mensura; exemplaris, a. quo est in creatura veritas, species et. numerus; [inaits, a quo est in creatura bonitas, ordo et pondus. Quae quidem reperiuntur in omnibus creaturis tanquam vestigium Creatoris sive corporalibus, sive spiritualibus, sive ex utrisque compositis.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia ad hoc, quod sit ordo perfectus et status in rebus, necesse est, quod omnia reducantur ad unum principium, quod quidem sit. primum, ut det ceteris slatum ; ct perfectissimum, ut det ceteris omnibus complementum. Quoniam igitur. primum principium, in quo est s/atus, non potest esse nisi unum solum; si mundum producit, cum uon possit ipsum producere de se ipso, necesse est, quod producat er nihilo. Et quia productio ex nihilo ponit esse post non-esse ex parte producti, et immensitatem in virtute produceute ex parte principii, cum hoc sit. solius. Dei, necesse cst, quod. creatura. mundi sit producta ex (empore ab . ipsa virtute inmensa, agente per se et immediate.
Rursus, quoniam principium perfectissimum, a quo manat perfectio universorum, necesse est agere ducens & se el secundum se et propler se — quia nullo in agendo indiget extra se — necesse. est, quod habeat respectu cuiuslibet. creaturae. intentionem triplicis causae, scilicel e/Jicientts, exemplaris et finalis; necesse est etiam, omnem creaturam secundum hanc triplicein habitudinem comparari ad causam primam. Omnis enim creatura constituitur in esse ab efliciente, conformatur ad exemplar et ordinatur ad finein; ac. per hoc est una, vera, bona ; modificata, speciosa, ordinata ; mensurata, discrelga et ponderata; est enim pondus inclinatio ordinata. — Et haec quidem generaliter dicta sunt de omni creatura, sive corporea, sive incorporea, sive ex utrisque composita, sicut est natura humana.
Chapter 11 of 65