Skip to the text

Epistola LI. Castoriensis ad Abbatem de Pontchateau

Quòd non scripserim illustrissimo Condomensi, ex meâ ergà ipsum observantià factum est. Illa enim mihi videbatur prohibere ne meis lilteris occupatissimum Præsulem interpellare praesumerem. Verùm cùm advertam tan tam esse ipsius ergà me benevolentiam et humanitatem, quantam illius litterae ad illustrissimum Arnaldum prae se ferunt, ausus fui adjunctas ipsi litteras dirigera, quas subsequetur exemplar quatuor tractatuum quos composui de Cultu Sanctorum.12

Quas ad Dominum Arnaldum de me scribis, licèt meis sint meritis longe majora, eò tamen sunt gratissima, quò mihi vestrum testantur affecturn. Non enim potest non esse jucundum ab eo Praesule diligi, quem virtutis excellentia Superis charissimum, et quem splendor ductrinae mortalibus reddit venerandum. Plurimùm vestrae gratiae me agnosco debere, quòd singulari humanitate ad meas observationes respondere fueris dignatus. Rationes ob quas censés in libro nihil esse mutandum amplector lubens. Vidi quas calumnias effutierit nescio quis Calvinista, qui notat in quo differant exemplaria typis edita, ab illis quae calamus expressif. Quare, ne maledicis ulla praebeatur calumniæ occasio, pradenter statuis nihil esse mutandum. Post paucos dies Batavis meis batavicè loquetur vestra Fidei Expositio. Non dubito quin proderit quàm plurimis, qui non alià magis de causa à nobis manent aversi, quàm quia sanctimoniam et majestatem cathohcae veritatis non distinguunt ab opinationibus scholasticorum, saepè non castis, saepè non veris.

Catechismum (a) quem métro composuisti, nobilis apud Batavos poeta batavicis numeris non expressit inepte : ut ille nostris catechumenis fiat familiaris, brevi etiam evulgabitur. Multùm igitur tibi, Antistes illustrissime, nostra debebit Batavia : tuis enim lucubrationibus illustrabitur in fide, et crescet in scientià

Footnotes

  1. Februarii 1676. ↩

  2. Errat Castoriensis, hunc Catechismum Bossuetio adscribendo : ejus auctor fuit Ludovicus le Bourgeois de Heauville, qui multa etiam alia pia carmina galicè scripsit, à Bossuetio pluribusque Episcopis et Doctoribus approbata. Vite functus est circa an. 1680 (Les edit.) ↩

Chapter 51 of 258