Epistola LVI. Condomensis Castoriensi
Ad te mitto tandem, Praesul illustrissime, Expositionis meae quam dudùm flugitas interpretationem latinam à viro doctissimo Claudio Fleury, serenissimorum Principum Contiorum Praceptore, summà diligentià accuratam, atque à me recognitam ; elegantissimam illam quidem, ut quae ab optimo interprète site laborata, in quà tamen perspicuitati magis quàm elegantiae consultum voluit. Atque ea qu Idem interpretatio, si ad te perveniat tardiùs quàm oportuit, id eò contigit, quòd morbo implicitus, atque aliis curis districtus necessariis, opus recensere non potui.
Nunc igitur, Praesul illustrissime, totum illud opus permitto tibi, ac maxime gaudeo, quòd auctoritate, tuà in lucem prodeat, quam non modo tua dignitas, verùm etiam doctrina singularis, quodque præcipuum, verè christiana pietas ac pro grege tibi commisso suscepti labores, deniquè evangelicâ illà et sanctà simplicitate condita prudentia, eommendatissimam omnibus facit. Mitto quoque ad te titulum operi præfigendum, quo quidem profitendum existimavi interpretationem à me fuisse recognitam, ut mea, si qua est, eà in re auctoritas nec ipsi interpretationi desit.
Tractatus verò tuos de Cultu Sanctorum, quibus et nostros doces et adversarios amantissimè castigas, summâ animi voluptate perlegi ; tuamque illam ex optimis fontibus, de Christo in Maria et Sanctis colendo, deductam doctrinam penitùs infigi mentibus et cupio, et precor.
Tu me, Praesul illustrissime, tui amantissimum atque observantissimum diligas, nostramque operam intanto Principe christianis maxime præceptis informando, Deo commendatam velis. Vale.
Datum Parisiis, 15 feb. 1677.
Chapter 56 of 258