[2]
¹ Dicebat sanctus Franciscus: "Veniet tempus (cfr. Ez 7,12) quo malis exemplis dilecta hec Dei Religio diffametur, ita ut pudeat exire in publicum. ² Qui vero tunc temporis ad suscipiendum ordinem venerint, sola Spiritus Sancti operatione ducentur, et nullam in eis maculam caro et sanguis (cfr. Sir 11,33; Mat 16,17) impinget, eruntque vere a Domino benedicti (cfr. Ps 113,15). ³ In quibus quamvis operationes meritorie non fuerint, frigescente caritate (cfr. Mat 24,12), que facit sanctos operari ferventer, venture sunt illis temptationes immense; ⁴ et qui fuerint in tempore illo reperti probati, meliores erunt predecessoribus suis. ⁵ Ve autem illis, qui de sola sibi specie conversationis religiose plaudentes, torpescent otio, nec resistent constanter temptationibus ad probationem electorum permissis; ⁶ quoniam soli qui probati fuerint accipient coronam vite (cfr. Iac 1,12) quos exercitat interim malitia reproborum.
Chapter 2 of 120