[29]
¹ Ex[s]ecrabatur vestitos triplicibus, et qui, preter necessitatem, mollibus utebatur in Ordine. ² Necessitatem vero, quem non ratio sed voluptas ostentat, signum exstincti spiritus (cfr. 1The 5,19) asserebat. ³ "Spiritu, inquit, tepido et pedetentim a gratia frigescente, necesse est carnem et sanguinem (cfr. Gal 1,16; Mat 16,17) que sua sunt querere (cfr. Phip 2,21). ⁴ Quid enim, ait, restat, anima non inveniente delitias, nisi ut caro convertatur ad suas? ⁵ Et tunc animalis appetitus necessitatis articulum palliat, tunc sensus carnis (cfr. Col 2,18) conscientiam format". ⁶ Subdebatque:
Chapter 29 of 120