[3]
¹ Dicebat iterum: "Rogavi Dominum (cfr. 2Cor 12,8) fratres, ut michi ostendere dignaretur quando servus eius sum (cfr. Ps 118,125), et quando non. ² Nam nollem, inquit, nichil aliud quam servus existere suus. ³ Ipse vero benignissimus Dominus sua nunc michi dignatione respondit: Servum meum [tunc] te esse cognosce veraciter, cum sancta cogitas, loqueris et operaris. ⁴ Ideo vocavi vos, fratres, quoniam coram vobis verecundari volo, si quando horum trium nullum effecero".
Chapter 3 of 120