[10]
¹ Quadam vice cum predicaret populo Interamne in platea ante episcopatum, episcopus eiusdem civitatis, discretus et spiritualis homo, intererat illi predicationi, ² unde finita predicatione episcopus surrexit et inter alia verba Dei, que locutus est ad illos, hoc quoque dixit: ³ "Dominus ab initio, ex quo plantavit et hedificavit Ecclesiam (cfr. Mat 16,18) suam semper illustravit eam sanctis viris, qui verbo et exemplo ipsam excolerent. ⁴ Nunc autem, in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) illustravit isto pauperculo et despecto homine et illitterato demonstrans beatum Franciscum digito cuncto populo propter quod tenemini inde Dominum diligere et honorare et cavere vobis a peccatis, non enim fecit taliter omni nationi (cfr. Ps 149,20)". ⁵ Finita predicatione, cum descendisset de loco ubi predicaverat, [dominus] episcopus et beatus Franciscus intraverunt ecclesiam episcopatus; ⁶ tunc beatus Franciscus inclinavit se coram domino episcopo et procidit ad pedes eius (cfr. Mar 5,22) dicens: ⁷ "In veritate dico vobis, domine episcope, quod aliquis homo adhuc non fecit michi tantum honorem in hoc seculo, quantum fecisti michi hodie, quoniam alii homines dicunt: iste est sanctus homo! attribuentes gloriam et sanctitatem creature et non Creatori. ⁸ Sed tu separasti pretiosum a vili (cfr. Ier 15,19), tamquam discretus homo". ⁹ Nam sepe cum beatus Franciscus honorificaretur et diceretur quod ipse esset sanctus homo, talibus sermonibus respondebat dicens: "Non sum adhuc securus, quin debeam habere filios et filias". ¹⁰ Et dicebat: "Nam, quacumque hora Dominus vellet a me auferre thesaurum suum, quem michi mutuavit, quid aliud michi remaneret, nisi solummodo corpus et anima, que etiam infideles habent? ¹¹ Immo credere debeo, quod si Dominus latroni et etiam infideli homini tanta bona contulisset quanta et michi, quod fideliores me Domino existerent". ¹² Et ait: "Sicut in pictura Domini et beate Virginis in ligno depicta honoratur Deus et beata Virgo, et in memoria habetur Deus et beata Virgo, et tamen lignum vel pictura nichil sibi attribuit quia lignum et pictura est, ¹³ sic servus Dei est quedam pictura, videlicet creatura Dei, in qua Deus honoratur propter beneficium suum, ¹⁴ sed ipse [nichil] sibi tribuere debet, tamquam lignum vel pictura, sed soli Deo honor et gloria (cfr. 1Tim 1,17) reddenda est et sibi verecundia et tribulatio, dum vivit, quia semper, dum vivit, caro est contraria beneficiis Dei".
Chapter 10 of 120