[19]
¹ Licet beatus Franciscus cum omnibus hominibus pacem habere (cfr. Rom 12,18) filios vellet atque universis parvulos se prebere, clericis tamen maxime humiles esse verbo docuit, et monstravit exemplo. ² Dicebat enim: "In adiutorium (cfr. Ps 69,2; Dan 10,13) clericorum missi sumus ad animarum salutem (cfr. 1Pet 1,9) ut quod in illis invenitur minus suppleatur a nobis. ³ Recipiet unusquisque mercedem non secundum auctoritatem, sed secundum laborem (cfr. 1Cor 3,8). ⁴ Scitote inquit, fratres, Deo esse gratissimum animarum lucrum vel fructum (cfr. Sap 3,13), meliusque illud consequi posse pace, quam discordia clericorum. ⁵ Quod si ipsi salutem impediunt populorum, Dei est ultio et ipse retribuet eis in tempore (cfr. Deut 32,35). ⁶ Ideo estote subiecti (cfr. 1Pet 2,13) prelatis, ne, quantum ex vobis est (cfr. Rom 12,18), zelus aliquis surgat. ⁷ Si filii pacis fueritis (cfr. Luc 10,6) clerum et populum Deo lucrabimini, quod acceptabilius iudicat Dominus, quam populum solum, clero scandalizato, lucrari. ⁸ Tegite, inquit, eorum casus, multiplices supplete defectus, et cum hoc feceritis (cfr. Luc 17,10), humiliores estote".
Chapter 19 of 120