Skip to the text

[21]

¹ Quadam vice dixit Dominus Iesus Christus fratri Leoni socio beati Francisci: "Ego lamentor de fratribus". ² Cui respondit frater Leo: "De quibus, Domine?". ³ Et Dominus dixit: "De tribus: scilicet quia non recognoscunt beneficia mea, que largiter, ut scis, impendo eis cotidie, cum [non] seminent neque metant (cfr. Luc 12,24). ⁴ Et quia tota die murmurant et otiosi (cfr. Mat 20,6) sunt; ⁵ et sepe ad iram se provocant ad invicem et ad amorem non redeunt et non parcunt injuriam quam recipiunt".

Chapter 21 of 120