Skip to the text

[27]

¹ Verum summopere amicus Dei omnia que sunt mundi (cfr. 1Cor 7,33.34) despiciens, super omnia tamen exsecrabatur pecuniam. ² Unde illam a principio sue conversionis precipue vilipendit, et tamquam ipsum diabolum se sequentibus semper fugiendam innuit. ³ Hec ab ipso erat solertia data suis: ut stercus et pecuniam uno amoris pretio ponderarent. ⁴ Accidit igitur die quadam (cfr. Gen 39,11) ut secularis quidam ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula oraturus intraret, qui causa oblationis pecuniam posuit iuxta crucem. ⁵ Quam, illo recedente, frater unus simpliciter sua manu contingens in fenestram proiecit. ⁶ Pervenit ad sanctum quod fecerat frater; deprehensum ille se videns currit ad veniam, et humo prostratus se profert ad verbera. ⁷ Arguit illum sanctus, et de pecunia tacta durissime increpat. ⁸ Iubet eum ore proprio de fenestra levare pecuniam, et extra septa loci ipsam ore suo super stercus ponere asininum. ⁹ Dumque implet iussum frater ille gratulanter, timor implet corda audientia ceterorum. ¹⁰ Contemnunt omnes magis de cetero sic stercori comparatum, et ad contemptum eius novis exemplis cotidie animantur.

Chapter 27 of 120