Skip to the text

[30]

¹ "Adsit fratri meo vera necessitas, quevis eum indigentia tangat: si satisfacere properat eamque a se longe repellere, quid mercedis accipiet (cfr. Gen 29,15)? ² Incidit quidem occasio meriti, sed displicuisse sibi studiose probavit". ³ Hiis et similibus ignotos necessitatibus configebat, cum ipsas patienter non ferre, nichil aliud sit quem Egyptum repetere. ⁴ Denique nulla vult occasione plures duabus tunicas fratres habere, quas tamen consutis petiis resarcire concedit. ⁵ Exquisitos pannos horrere iubet et contraria facientes acerrime coram omnibus mordet; atque ut tales suo exemplo confunderet, super tunicam propriam rudem consuit saccum (cfr. Iob 16,16). ⁶ In morte etiam exequiale[m] tunicam [vili sacco petiit operiri. ⁷ Fratribus autem quos urgeret infirmitas, seu necessitas alia, mollem subtus ad carnem tunicam] indulgebat, ita tamen quod foris in habitu asperitas et vilitas servaretur. ⁸ Dicebat enim: "Tantum adhuc laxabitur rigor, dominabitur tepor, quod filii pauperis patris et[iam] scarulaticos portare, colore solum mutato, minime verebuntur".

Chapter 30 of 120