Skip to the text

[18]

¹ Dum beatus Franciscus esset in capitulo generali apud Sanctam Mariam de Portiuncula, quod dictum est capitulum sestoriorum et fuerunt ibi quinque milia fratres, ² quamplures fratres sapientes et in scientia docti, ad dominum Cardinalem, qui fuit postea papa Gregorius, qui presens in capitulo erat, dixerunt quod suaderet beato Francisco, ³ quod sequeretur concilia dictorum fratrum sapientium et permitteret se interdum duci ab eis, allegantes Regulam beati Benedicti, beati Augustini et beati Bernardi, que docent sic et sic ordinate vivere. ⁴ Tunc beatus Franciscus, audita monitione Cardinalis super hoc, cepit eum per manum et duxit eum ad fratres congregatos in capitulo et locutus est sic fratribus: ⁵ "Fratres mei, fratres mei, Deus vocavit me per viam humilitatis et ostendit michi viam simplicitatis: nolo quod nominetis michi Regulam aliquam, neque sancti Augustini, nec sancti Bernardi, nec sancti Benedicti. ⁶ Et dixit Dominus michi, quod volebat, quod ego essem unus novellus pazzus in mundo; et noluit nos ducere Deus per aliam viam, quam per istam scientiam; sed per vestram scientiam et sapientiam Deus vos confundet. ⁷ Sed confido ego in castaldis Domini, quod per ipsos vos puniet, et adhuc redibitis ad vestrum statum, ad vestrum vituperium; velitis, nolitis". ⁸ Tunc Cardinalis obstupuit et nichil respondit, et fratres omnes timuerunt.

Chapter 18 of 120