Skip to the text

[12]

¹ In die qua domina Iacoba paravit illam comestionem, beato Francisco, recordatus est pater [fratris] Bernardi, dicens sociis suis: "Hec comestio est bona pro fratre Bernardo". ² Et vocans ad se unum de sociis suis dixit ei: "Vade, dicas fratri Bernardo, quod statim veniat ad me". ³ Ivit statim frater ille et duxit ipsum ad beatum Franciscum. ⁴ Et sedens coram lecto, ubi iacebat beatus Franciscus, dixit frater Bernardus: "Pater, rogo, ut michi benedicas et ostendas michi dilectionem, quoniam [si] paternali affectione in me ostenderis dilectionem, credo quod ipse Deus et ceteri fratres de Religione amplius me amabunt". ⁵ Beatus Franciscus non poterat ipsum videre, quoniam per multos dies ante lumen amiserat oculorum; sed extendens dexteram posuit ipsam super caput (cfr. Gen 48,14) fratris Egidii, qui fuit tertius primorum frater et sedebat tunc iuxta fratrem Bernardum, credens ipsam ponere super caput fratris Bernardi, ⁶ et tangens caput fratris Egidii, sicut homo cecutiens, statim cognovit per Spiritum Sanctum dicens: "Hoc non est caput fratris Bernardi mei". ⁷ Frater Bernardus statim appropinquavit [se] magis ipsi. ⁸ Beatus Franciscus ponens manum suam super caput (cfr. Gen 48,14.17) ipsius benedixit ipsum. ⁹ Insuper dixit uni de sociis suis: "Scribe, sicut dico tibi: Primus frater quem dedit michi Dominus, fuit frater Bernardus, et qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti Evangelii, distribuendo bona sua omnia pauperibus; ¹⁰ propter quod et propter multas alias prerogativas teneor ipsum magis diligere, quem aliquem fratrem totius Religionis. ¹¹ Unde volo et precipio, sicut possum, ut quicumque fuerit generalis minister, ipsum diligat et honoret tamquam meipsum, ac etiam [alii] ministri provinciales et fratres totius Religionis ipsum teneant vice mea". ¹² Et plurimum inde consolatus est frater Bernardus et alii fratres videntes hoc. ¹³ Nam quodam tempore, considerans beatus Franciscus nimiam perfectionem fratris Bernardi, prophetavit de ipso coram quibusdam fratribus dicens: ¹⁴ "Dico vobis quod fratri Bernardo dati sunt ad exercitium quidam de magnis et subtilissimis demonibus, qui multas tribulationes et temptationes immittent in eum, ¹⁵ sed misericors Dominus prope finem suum substollet ipsum de omni tribulatione et temptatione interiori et exteriori et ponet spiritum eius et corpus in tanta pace, quiete et consolatione, quod universi fratres, qui viderint et audierint, plurimum inde admirabuntur et pro magno miraculo habebunt; ¹⁶ et in illa pace, quiete et consolatione utriusque hominis, transibit de hoc seculo ad Dominum". ¹⁷ Et plurimum inde admirati sunt fratres, qui hoc a beato Francisco audierunt, quoniam ad litteram de puncto ad punctum verum fuit, quod de ipso predixerat per Spiritum Sanctum. ¹⁸ Nam frater Bernardus, in egritudine mortis, in tanta pace et quiete spiritus erat, quod iacere nolebat; ¹⁹ et si iacebat, quasi sedendo iacebat, ne etiam levissima fumositas humorum ascendens ad caput eius induceret imaginationem et somnium aliud preter pertinens ad id quod cogitabat de Deo; ²⁰ et si aliquando hoc fieret, statim surgebat et concutiebat se dicens: "Quid fuit hoc? Quare sic cogitavi?". ²¹ Immo cum libenter poneret aquam rosaseam ad nares pro confortatione, cum magis appropinquaret morti, nolebat ponere propter continuam Dei meditationem. ²² Unde dicebat offerenti: "Noli me impedire". ²³ Et ad hoc, ut magis libere et pacifice et quiete mori posset, expropriavit se de corporis officiis in manibus cuiusdam fratris, qui erat medicus et iuvabat eum, dicens illi: ²⁴ "Nullam michi volo curam inde esse comedendi vel bibendi, sed tibi committo; si dederis, accipiam; si non, non". ²⁵ Ex quo autem cepit infirmari, voluit semper habere iuxta se fratrem sacerdotem usque in horam mortis. ²⁶ Et quando occurrebat illi aliquid in mente, unde reprehenderet eum conscientia, statim confitebatur et dicebat inde suam culpam. ²⁷ Post mortem factus est albus et caro sua mollis, et quasi ridere videbatur; unde pulchrior post mortem quam antea videbatur; ²⁸ et qui intuebantur ipsum delectabantur ipsum magis respicere, quam dum viveret, quoniam videbatur tamquam sanctus qui rideret.

Chapter 12 of 120