Skip to the text

[45]

¹ Non verecundabatur beatus Franciscus per publica civitatum fratri infirmo carnes conquirere. ² Monebat tamen languidos patienter ferre defectus, nec consurgere in scandalum si eis non esset per omnia satisfactum. ³ Unde in quadam Regula scribi fecit hec verba: "Rogo omnes fratres meos infirmos, ut in quis infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Dominum, vel contra fratres. ⁴ Non multum sollicite postulent medicinas; nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, que est anime inimica. ⁵ De omnibus gratias agant (cfr. 1The 5,18), ut quales vult eos esse Deus, tales se fore desiderent. ⁶ Quos enim Deus ad vitam preordinavit eternam (cfr. Act 13,48) flagellorum atque infirmitatum stimulis erudit, sicut ipse dixit: quos ego amo arguo et castigo (cfr. Heb 12,6; Apoc 3,19)".

Chapter 45 of 120