Skip to the text

[43]

¹ "Sufficere, inquit, deberet huic pro se habitus et libellus, pro fratribus vero pennarium et sigillum. ² Non sit aggregator librorum, nec lectioni multum intentus, ne detrahat officio quod prerogat studio. ³ Homo qui consoletur afflictos, cum sit refugium ultimum tribulatis (cfr. Ps 31,7; 45,2) ne, si apud eum remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus prevaleat in infirmis. ⁴ Protervos ut ad mansuetudinem flectat se ipsum prosternat et aliquid sui iuris relaxet, ut anima[m] lucrifaciat Christo (cfr. Phip 3,8). ⁵ Ad refugos Ordinis, velut ad oves que perierunt (cfr. Luc 15,4.6), viscera pietatis non claudat (cfr. 1Ioa 3,17), sciens tentationes esse pervalidas, que ad tantum possunt impellere casum". ⁶ "Honorari eum vice Christi vellem ab omnibus et in omnibus cum omni benevolentia Christi provideri. ⁷ Verum oportet eum non arridere honoribus, neque favoribus plus quam iniuriis delectari. ⁸ Propensiori cibo, si quando indigeret, non in abditis sed in publicis locis assumeret, ut allis tolleretur verecundia debilibus providendi corporibus. ⁹ Ad eum maxime pertinet latentes distinguere conscientias, et ex occultis venis eruere veritatem. ¹⁰ Virilem formam iustitie nullatenus labefactet, quive tantum officium plus sibi fore sentias oneri quam honori. ¹¹ Non tamen ex superflua mansuetudine torpor nascatur, nec ex lassa indulgentia dissolutio discipline, ut cum amori omnibus sit terrori nec minus hiis qui operantur malum (cfr. Prov 10,29)". ¹² "Vellem autem eum socios habere preditos honestate, qui se, secum, omnium preberent bonorum exemplum (cfr. Tit 2,7); ¹³ rigidos adversus angustias, tamquam convenienter affabiles, ut omnes qui convenirent, sancta cum iucunditate reciperent. ¹⁴ En, inquit, generalis minister Ordinis talis esse deberet".

Chapter 43 of 120